Le relazioni ad limina dei vescovi della Diocesi di Alife (1778-1956), Documenti (Parte I)

a cura di Armando Pepe

Pagina principale di riferimento: Le relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife

NOTA DEL CURATORE
Questa sottosezione è in costante aggiornamento, per cui il limite cronologico finale avanza simultaneamente allo stato dei lavori di interpretazione e trascrizione delle fonti.

Fonti archivistiche

  • Archivum Apostolicum Vaticanum (AAV), Congr. Concist., Relat. Dioec. 32 B.

Monsignor Emilio Gentile, relazioni (1778- 1803)

1778

[431r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Cum Ecclesiae Aliphanae nuper electus Episcopus praesens fuerim in Urbe idibus Iulii anni millesimi septingentesimi septuagesimi sexti, statim ac hujsmodi electionis confirmationem, licet immeritus, obtinui, Sacra Apostolorum limina personaliter visitavi; reliquum erat ut absoluto jam a mense Decembri proxime elapsi anni triennio Relationis factae ab Episcopo Alifano meo decessore Apostolicam Sedem de statu meae Ecclesiae plene docerem. Verum cum ob justas a me expositas causas nondum expleto triennio praedicto ab Emminentiis Vestris ditationem per annum obtinuerim, denuo Sacra Apostolorum Limina per Procuratorem meum, cum per me ipse id adimplere nequeam visitare, et Emminentias Vestras pariter de statu meae Ecclesiae pro me in Apostolicas Sanctiones obsequio, et accurata qua possum descriptione, certiores facere non praetermitto.
Samnii olim, nunc Campaniae, fines Aliphana Dioecesis occupat; decem, et septem, et ultra animarum millia recenset in decem et septem Parochias, in quatuordecim oppidis, casalibus et castris distributas; nempe Aliphia, Pedemontio, et Vallata unitis, Castro ita nuncupato Pedemontii, Sepiciano, Casali Sancti Gregorii, Casali Sancti Potiti, Casali Calvisiorum,
[431v.]
Oppido Sancti Angeli Rupiscaninae, Casali Rupiscaninae, Aylano, Prata, Pratilla, Valle, et Lethino, et conterminas habet Dioeceses Bojanensem, Thelesinam, Cajacensem, Theanensem, Venafranam, Aeserniensem; et Beneventaneae Ecclesiae suffraganea.
In Alliphia Ecclesia Cathedralis exstat sub titulo Sanctae Luciae, in qua Corpus reconditum est Sancti Xisti, cum duabus Dignitatibus; nempe Archidiacono, et Primicerio, ac decem Canonicis, Praesbyteris Cappae Magnae supra Rochetum insignitis; sed non aequali Praebenda donatis; quinimmo ex Dignitatibus Primicerius nulla praebenda, sed nuda pollet Dignitate penitus ventosa; ideo in solemnioribus dumtaxat diebus Choro interest; et Archidiaconus adeo tenuem Praebendam possidet, ut annuos ducatos circiter quadraginta vix percipiat; coeteris vero inaequalis portio est pro inaequalitate Praebendarum; ita tamen ut pinguior Canonicatus in Ecclesia Cathedrali annuos ducatos circiter saxaginta, computatis distributionibus quotidianis, anniversariis, aliisque incertis, non excedat; cum onere celebrationis Missarum provenientium ex piis legatis, praeter Missas Conventuales pro Benefactoribus in genere, quas Canonici quotidie offerunt; et Canonicus Theologus singulis diebus Festis pro lectione Theologali Cathechesim habet, qua magis indigent rudes Cives, fere omnes agricolturae addicti Civitatis Aliphiae.
Sex quoque Hebodomadarios in Ecclesia Cathedrali anno millesimo septincentesimo quinquagesimo septimo creavit Episcopus Philippus Sanseverino, seu potius Cappellanos amovibiles, iisque annuos ducatos circiter decem ex reditibus Cappellarum ejusdem Ecclesiae, et fructibus cujusdam agri ab Universitate Civium collati assignavit; cujus quidem Hebdomadariorum creationis nullum in Archivio Episcopali monumentum exstat.
Proinde Choro quotidie non intersunt; prout ob aeris gravitatem, et tenuitatem Praebendarum ex antiquo more non semper intersunt Canonicus, Poenitentiarius, coeterique Canonici exteri; ideoque onus Chori quotidie persolvitur ex septem Canonicis Civibus sine ulla alernativa, qui distributiones
[432r.]
quotidianas etiam absentium lucrantur.
Vicarium pariter Curatum perpetuum Ecclesia Cathedralis habet cum onere Curae mille et ducentarum circiter Animarum, quas Civitas recenset, et cum redditu, computatis incertis, ac deductis oneribus, infra quadraginta.
Et ad statum Ecclesiae materialem quod attinet, ipsam jam collabentem, et ab Episcopis Innocentio et Philippo Sanseverino ad antiquam structuram restitutam ego primo, et secundo inutilis regiminis mei anno Episcopali solio, sacra suppellectili, ambitu ligneo in Fonte Baptismali, aliisque, quibus magis indigebat, instruendam, ac Sacristiam ampliandam curavi; coetera erogatione, qua opus est, ducatorum fere trium millium, cum hactenus oportuerit me animum adjicere ad consulendum necessariis refectionibus bonorum Ecclesiae, et fabricae Domus Episcopalis, ut mox dicam, opportuno tempore adimplebo.
Duae praeter Cathedralem intra Aliphiam esxtant Ecclesiae: altera sub titulis Sanctae Mariae dictae della Nova, et pariter Sanctae Catharinae, altera sub titulo Sanctae Mariae Magdalenae cum Beneficiis olim eorundem titulorum, quae deinceps sub regimine Episcopi mei Decessoris fuerunt declarata Legata pia a Sacro Regio Consilio Neapolitano, seu Cappellaniae de jurepatronatus laicorum; et extra Civitatem exstant Ecclesiae sub titulis Sancti Johannis Commendae Religionis Hierosolymitanae, et Sanctae Mariae Virginum cum beneficio ejusdem tituli de jurepatronatus Universitatis. Intra vero Ecclesiam Cathedralem exstant Cappellae Sancti Nominis Iesu, Sanctissimi Sacramenti, et Sancti Xisti, quarum administratio nunc est penes Oeconomos Ecclesiasticos; et insuper Cappellae sub titulis Sancti Antonii, et Sancti Leonardi, cum beneficiis eorumdem titulorum de iurepatronatus laicorum.
In Aliphiae finibus Mensa Episcopalis bona fere omnia possidet, a me plantationibus ac aedificiis pro commodo conductorum restaurata; exceptis quercetis modiorum circiter centum, quae [la mensa episcopale] possidet in oppido Sancti Angeli Rupiscaninae, et in casali Rupiscaninae, cum paucis adjacentibus territoriis; et excepto pariter viridario cum vinea modiorum circiter
[432v.]
trium prope Aedes Episcopales, quos possidet in Civitate Pedemontii; quorum omnium fructus olim ducatos quincentos vix attingebant; postea beneficio temporis creverunt ad ducatos circiter nongentus, plus minus pro temporum, et locationum varietate; sed decrescere etiam possunt temporum injuria; quibus si proventus ex decimis et Cathedraticum addatur, totus Ecclesiae census annuos ducatos mille, et ducentos nunc non excedit, computata prestatione modiorum decem, et octo tritici, quam sub nomine Decimae in possessorio Mensae Episcopalis exigit a Beneficiato Ecclesiae sub titulo Sanctae Mariae de Monte Carmelo in oppido Pratae; vigente nihilominus petitorio in Sacro Regio Consilio Neapolitano, ad quod me beneficiatus detulit etiam pro possessorio; sed prospero successu pro dicta Mensa Episcopali.
Procul ab Aliphia duobus lapidibus est Pedemontium, aedificiorum amplitudine conspicuum, ac situs amenitate, et aeris salubritate nemini secundum; quod propterea Caroli VI Caesaris beneficio Civitas meruit nuncupari; ubi tandem post varios casus figere moram coepit Episcopus Henricus Cini, et Episcopus Valerius Seta aedes Episcopales condidit, penitus dirutis et eversis illisque olim Aliphiae erant; ab Episcopo Philippo Sanseverino ad meliorem formam redactas, et a me, instauratas, ac Sacello Episcopali, aedificiis necessariis, picturis, aliisque quae magis desiderari videbantur, commodis instructas. Coeteris quae desunt prospiciam cum Ecclesia Cathedralis fuerit numeris omnibus absoluta.
Et ad Vallatam Pedemontio unitam sub unico tum Oeconomico tum politico regimine, translatum fuit Seminarium duobus fere abhinc Saeculis, ab Episcopo Josepho de Lazara fere a fundamentis extructum, et annuo reditu ducatorum nunc quincentorum dotatum; cum onere tamen sex alumnorum; in quod ut collapsam sede vacante disciplinam reducerem, Pontificio Indulto ad ejus regimen adhibui Sacerdotem Johannem Baptistam Campopiani Archipresbyterum Oppidi Sancti Angeli Rupiscaninae, virum pietate et doctrina preclarum; et ut Oeconomico regimini quoque consulerem,
[433r.]
quatuor Deputatos ad formam Concilii Tridentini eligendos curavi; quibus praesentibus rationes redituum, quae olim ab unico Deputato accipiebantur, singulis annis deinde accepi. Hinc factum est, ut Puerorum, quos non ultra vigintiquatuor ante meum huc adventum instituendos habebat, licet usque ad quinquaginta, quot olim erant sub regimine Episcoporum Innocentii et Philippi Sanseverino, capax sit, numerus ad quadraginta postea creverit.
Pedemontium et Vallata Pedemontio unita duas Collegiatas curatas habent ex unione plurium Ecclesiarum Parochialium erectas; alteram sub titulo Sanctae Mariae Majoris, alteram sub titulo Sanctissimae Annunciationis; singulas cum duodecim nunc Canonicis mozeta Episcopali insignitis Clementis XI, concessione qui numerum sex olim Canonicorum in dicta Collegiata sub titulo Sanctissimae Annunciationis deinde auxit usque ad duodecim: quorum duo Canonici in singulis Collegiatis quotannis a Collegio ipso eliguntur, et ab Episcopo confirmantur pro cura Animarum quinquemillium, quam gerunt in districtu uniuscuisque Parochiae; ideo Canonicatus conferuntur previo concursu ad animi instructionem ne excepto quodam Archipresbyteratu unica dignitate dictae Ecclesiae Collegiatae Sanctae Mariae Majoris; nam altera Collegiata Sanctissimae Annunciationis Archipresbyterum non habet, sed Decanum, seu Seniorem ex Canonicis, qui licet Dignitas non sit, vices tamen gerit dignitatis.
Utrumque Collegium praebendas non habet, sed massam communem, quae pro rata dividitur, et singulorum rata annuos ducatos octoginta non excedit, qui in Collegiata praesertim Sanctae Mariae Majoris fere omnes percipiuntur ex missis perpetuis, et copia Anniversariorum tanta, ut consuetudo aut abusus irrepserit duobus fere abhinc saeculis celebrandi plura Anniversaria usque ad sex eadem die cum postpositione, infra tamen mensem, ne Canonici, qui omnes Anniversariis interesse debent, careant alternativa, qua gaudent, si in Ecclesia qualibet die anniversaria obitus conveniant. Neque minor est abusus in altera Collegiata tenuis punctaturae pro distributionibus quotidianis.
His abusibus occurrere volens in Sancta Visitatione, monitionibus, suasionibus,
[433v.]
et hortationibus non peperci; sed cum reformationem, quam sperabam consequi facili negotio non posse perspexerim a decretis et ordinationibus abstinui, ne in tanta temporum et Ecclesia infelicitate ob pene collpasam disciplinam controverias inutiliter excitarem. Verum officii Divini recitatio, ac omnia, quae ad liturgiam pertinent, in utraque Collegiata, in illa praesertim Sanctae Mariae Majoris, recte peraguntur.
In utraque Collegiata Canonici onus Missarum pro Populo cunctis diebus festis prompte adimplent; Missas vero Conventuales pro Benefactoribus in genere non celebrant, et in Collegiata Sanctae Mariae Majoris Canonici se tuentur lege primae fundationis Ecclesiae, dum Collegiata non erat, qua Officium Divinum tantum persolvebatur, quippe ajunt, quod sicut evectio Ecclesiae in Collegiatam immutare non potuit legem primae fundationis a Benefactoribus praescriptam, quam dicunt patefieri ex antiqua observantia, ita neque immutavit declaratio, seu qualitas insignitatis addita per Sacram Rituum Congregationem; et in exorta anno 1706 controversia inter Canonicos et Episcopum tunc temporis Aliphanum Angelum Porfirio, apud Monacellum formular. legal. Pract. Tom. III. IV. in supplem. ad I Tom. p. 33 ad 36, super obligatione canendi quotidie dictas Missas Conventuales pro Benefactoribus in genere, quaestio definita non fuit. Vero cum Dominus Carolus Cajetanus, ex Ducibus Laurenzanae, anno 1681 dictas missas conventuales, quas pro Benefactoribus in genere Canonici non offerebant, sibi legaverit annuo stipendio ducatorum septuaginta pro censu, seu capitali Ducatorum mille, Canonici eas offerre coeperunt pro Benefactoribus in genere, quas tamen ipsi dicunt tacite offerri pro eodem Domino Carolo Cajetano uti unico Benefactore post erectionem Ecclesiae in Collegiatam. Et ita, nempe pro Benefactoribus in genere, conspiciuntur descriptae in Tabella Sacristiae. Frustra autem legi primae fundationis innituntur Canonici alterius Collegiatae Sanctissimae Annuntiationis, in qua dum Canon dictae Ecclesiae sex tantum
[434 r.]
Canonicos recensebat, neque divinum officium quotidie, neque onus Missarum Conventualium ipsi peragebant; nam cum anno 1718, aucta dote aliorum ducatorum quadrigentorum viginti per Gubernatores Cappellarum sub titulis Sanctissimi Sacramenti, et Annuntiationis Beatae Mariae Virginis, erectarum intra eamdem Collegiatam, de bonis earumdem Cappellarum, auctus quoque fuerit numerus Canonicorum usque ad duodecim, expresse conventum fuit, ut Canonici utrumque onus Divini Officii, et Missarum Conventualium quotidie persolverent; hac solum adjecta conditione ut possent Canonici dictas Missas Conventuales offerre etiam pro aliis Benefactoribus, qui in posterum stpendium contribuerent pro participatione suffragii earumdem Missarum Conventualium; prout factum est quoad Officium Divinum, minime quoad Missas Conventuales, quas pro Benefactoribus in genere decessores Canonici numquam obtulerunt, neque offerunt nunc existentes Canonici; sed illis tantum addicunt, a quibus stpendium peculiare seu manuale accipiunt; et ita intelligenda esse verba Conventionis ipsi opinantur; eo vel maxime quod Benefactores dici nequeunt praefati Gubernatores, qui dotem auxerunt de bonis alienis; nempe Cappellarum, quasi psi gubernabant. Num vero ita intelligenda sint EE. Vestrarum consilium postulo.
In utraque pariter Collegiata quadragesimales semper habitae sunt Conciones; et Concionatores olim eligebantur, imo et mittebantur a Judice, quo nomine hic Civium Universitatis Administratorem appellant, cum ejus literis patentibus, quas vulgo dicebant Patentiglie; Episcopo tamen inscio, qui eas prorsus ignorans, suas quoque dabat iisdem Concionatoribus ab Universitate designatis vi cujusdam assertae conventionis [nec/non] scriptae inter Universitatem, et Episcopum Egidium Isabelli, ut ad Episcopum pertineret electio Concionatorum in locis, seu Casalibus adjacentibusque tunc temporis sub eodem regimine tum politico tum oeconomico erant, et nunc sub eodem regimine sunt politico tantum; electio vero Concionatorum in Collegiatis Pedemontii et Vallatae fieret ab Universitate. Huic abusui, cum huc adveni, fortiter obstiti uti Iuri Divino aperte
[434 v.]
adversanti, quin et scandalosa; cum explorati juris sit, quod etiam accedente Conventione, vel consuetudine, ut electio Concionatoris ad Populum pertineat, ita electio habetur instar simplicis nominationis, non secus ac nominatio in Beneficiis sive cum Cura, sive sine Cura juris patronatus laici; quod cum Judex, seu Administrator aegre ferret, stipendium Concionatoribus a me electis denegavit; quod proinde a me solutum fuit primo mei regiminis anno. Hanc vero controversiam ita dirimendam putavi, nempe ut designatio, seo nominatio Concionatorum a Judice, seu Administratore Universitatis Civium fieret; mihi tamen exhibenda, ut concionandi licentiam seu legitimam Missionem haberent cum literis meis patentibus; prout factum est hoc anno sine ulla difficultate cui definitioni Universitas tandem acquievit.
Praeter dictas Collegiatas quamplures erectae reperiuntur Ecclesiae in Pedemontio, et Vallata unitis sub Episcopi regimine, et ab Oeconomis Ecclesiasticis administratae; nimirum Ecclesia sub titulo Sancti Rochi cum octo Cappellanis ad nutum Episcopi, a quo eliguntur, amovibilibus, Divina Officia in diebus festis persolventibus, ac etiam primas vesperas festorum sollemniorum; et aequalem portionem habentibus ducatorum quindecim, deductis oneribus Missarum ac Anniversariorum. Ecclesia Sancti Philippi, cui addicti sunt partecipantes Presbyteri ex Vallata oriundi, cum onere celebrandi Missas et Anniversaria descripta in Tabella; non tamen eamdem semper participationem habentes, sed majorem aut minorem pro numero Participantium. Ecclesia sub titulo Jesu et Mariae cum beneficio ejusdem tituli; nullam tamen dotem habens praeter censum, seu capitale ducatorum vigintiquinque. Ecclesia Sanctae Luciae Seminario adnexa cum aliquo onere Missarum, quod persolvitur ab eodem Seminario; cui adnexum quoque reperitur alterum Beneficium sub eodem titulo cum minima dote annuorum ducatorum sex. Ecclesiae sub titulo S. Ioannis et S. Nicolai, quae subiectae sunt dictae Collegiatae Sanctae Mariae Majoris, tenuem dotem habentes ejusdem summae, cum onere Missarum, quod persolvitur ab iisdem
[435r.]
Canonicis Sanctae Mariae Majoris. Et in Collegiatis duae exstant Sodalitates, quae ab Oeconomis pariter Ecclesiasticis administrantur ab Episcopo electis, sub titulis Sanctissimi Sacramenti, et Sanctae Mariae dictae della Libera, cum reditu annuorum ducatorum ducentorum provenientium ex quibusdam censibus consignativis, praeter elemosinas, quas pro stipendio Missarum, atque pro asportatione cadaverum ipsi Confratres tribuunt.
Coeterae autem Sodalitates sub titulis Sancti Nominis Iesu, et Sanctissimi Rosarii, et Sanctae Mariae de Monte Carmelo, erectae in Conventibus Sancti Tomae Aquinatis, et Sanctae Mariae de Monte Carmelo, administrantur a laicis, et ne quod ad Visitationem quidem nunc subjacent Episcopo; etenim semel tantum fuerunt ab Episcopo Philippo Sanseverino visitatae; et exorta deinde contentione inter ipsum, et Fratres Ordinis Praedicatorum; idem Episcopus de voto Tribunalis Misti Neapolitani causam a Rege, ad quem Fratres Episcopum detulerunt, ad istam Sacram Congregationem remitti petiit, et obtinuit judicio Eminentiarum Vestrarum decidendam; quam cum decidi usque a Mense Octobris anni 1759 in sua Relatione ad limina postulaverit, juribus in eadem Relatione adductis, usque adhuc definitam non video. Itaque eam definiri, seu dubium per Sacram Congregationem declarari pro bono pacis, ut jura quoque Episcopalia sarta tecta conserventur, et ego demisse postulo; quae judicio persequi, hisce praesertim temporibus per difficile negotium esset ne dicam impossibile.
Aliae quoque sunt Ecclesiae, quae licet non sint sub regimine Episcopi, sunt tamen ab Ecclesiasticis administratae, uti Beneficia Ecclesiastica de jurepatronatus laicorum; nempe Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annuntiationis, et Sancti Blasii, olim Xenodochium, nunc Beneficium annui reditus ducatorum sexaginta. Ecclesia sub titulo Sancti Josephi cum Beneficio annui reditus ducatorum viginti, deducto onere Missarum. Ecclesia sub titulo Sancti Gabrielis cum Beneficio ejusdem tituli annui reditus ducatorum sexaginta, deductis oneribus Missarum. Duae Ecclesiae sub titulo Sancti Antonii Patavini cum Beneficiis eorumdem titulorum quorum reditus annuos ducatos duos vix attingunt. Cappella intra Collegiatam Santissimae Annuntiationis sub titulo Sancti Josephi cum Beneficio ejusdem tituli annui reditus ducatorum quatuor
[435 v.]
cum onere Missarum. Et extra moenia exstat Ecclesia sub titulo Sancti Antonii Abbatis cum Beneficio ejusdem tituli, etiam de jurepatronatus laicorum, quod praeter titulum nihil habet.
Coeterae Ecclesiae et Cappellae administrantur a laicis, et ab Episcopo visitantur quoad spiritualia tantum; non tamen quoad Missas jam quadraginta abhinc annis, quoniam negotium est cum laicis, qui eas visitari non sinunt: nempe Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Costantinopolitanae, quae sex habet Cappellanos cum onere canendi Missas singulis Dominiciis, praeter Missas lectas quotidianas, et recitandi primas, et secundas Vesperas Festorum Sollemniorum. Ecclesia Sancti Sebastiani, subiecta alteri Ecclesiae extra moenia sub titulo Sanctae Mariae vulgo dictae Occorrevole, quae unum habet Cappellanum cum onere canendi Missas semel in Hebdomada, et in diebus sollemnioribus, praeter Missas lectas, et celebrandi quaedam Anniversaria. Cappella erecta in Collegiata Sanctae Mariae Majoris sub titulo Sanctissimi Sacramenti, annui reditus ducatorum ducentorum, non deductis oneribus; et altera Cappella sub titulo Sancti Marcellini, Civitatis Patroni, ejusdem reditus, oneribus pariter non deductis. Et intra Collegiatam Sanctissimae Annuntiationis exstant Cappella sub titulo Sanctissimi Sacramenti, annui reditus ducatorum viginti, et altera Cappella sub dicto titulo Sanctissimae Annuntiationis annui reditus ducatorum sexcentorum, praeter onus Missarum; et praesertim cum onere subministrandi necessaria Nosocomio ejusdem tituli ipsi Cappellae subiecto. Quinque pariter exstant in Pedemontio et Vallata unitis Regularium Virorum Coenobia, praeter duo Mulierum, nimirum Abbatia Sancti Petri Coelestini sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, cum quinque Monachis praeter Abbatem. Conventus sub titulo Sanctae Mariae de Monte Carmelo, octo Fratrum ejusdem Ordinis. Conventus sub titulo Sancti Thomae Aquiniatis Ordinis Praedicatorum, triginta Fratrum, in quo Collegium adest Studiorum. Conventus sub titulo Sancti Francisci Minorum Cappuccinorum duodecim Fratrum. Conventus sub titulo Sanctae Mariae Occorrevole extra moenia Ordinis Minoris Discalceatorum quadraginta Fratrum cum novitiis, ac Solitariis finitimam Solitudinem Tituli Sanctae Mariae
[436r.]
Angelorum incolentibus.
Erat olim sextum Coenobium sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum Praedicatorum Regularium Minorum, fundatum a D. Aurora Sanseverino, D. Nicolai Cajetano Ducis Laurenzanae, et Principe Pedemontii uxore, cui in exorta controversia in Camera Regali inter ipsos et successorem Ducem Laurenzanae, ac Principem Pedemontii D. Josephum Cajetano ob non servatas leges fundationis, Clerici ipsi Minores Regulares sponte renuntiaverunt; quod proinde suppressum nunc spontanea eorum renuntiatione reperitur, vigente adhuc controversia in eadem Camera Regali quoad bona Coenobii relicti.
Mulierum Monasteria Ordinis Sancti Benedicti Episcopo sunt subiecta; alterum sub titulo Sanctissimi Salvatoris, fundatum extra moenia mille abhinc annis ab Arechio Principe Beneventi, et intra moenia translatum paulo post Concilium Tridentinum vi generalis decreti ejusdem Concilii; ubi degunt triginta sex moniales, quibus cum Coellae non suppetant, earum nonnullae binae simul cohabitare coguntur; tres oblatae, tres puellae educandae, et quinque famulae, seu Mulieres laicae cum habitu saeculari juxta antiquum abusum, quam sactimoniales consuetudinem appellant; eo potissimum pretextu, ut si aliquas negligentiae, aut culpae reas videant, arbitrium habeant e Monasterio expellendi; alterum sub titulo Sancti Benedicti fundatum non ante annum 1646, in quo minor numerus Sanctimonialium, oblatarum, puellarum educandarum, et famularum reperitur non ultra trigintaduas, et quaeque Monialis Coellam suam habet ab aliis separatam.
Exactiori earum disciplinae ut consulerem post scrutinium in S. Visitatione factum, nullum lapidem immotum reliqui; verum tamen ab Edictis, et Decretis me omnino abstinui, quae diuturno Ecclesiastici regiminis experimento Sanctimonialibus nedum inutilia, sed maxime dannosa comperi; ob durum praesertim antiquiorum Sanctimonialium ingenium, quibus manifeste obsistere impossibile negotium erat. Itaque ad obedientiam potius filialem paterne monendo, blandiendo, concionibus quoque, et Cathechesibus, eas adducere conatus sum. Confessarium
[436v.]
Regularem juvenem, quem hic reperi in dicto Monasterio sub titulo Sanctissimi Salvatoris ad alterum triennium nescio qua licentia confirmatum, in novo Regularium ejusdem Ordinis Capitulo ab eo removendum curavi; aliosque etiam Regulares paulatim ab utroque Monasterio arcere conatus sum, quibus Sanctimoniales summopere adhaerent, et quos noxios earum Disciplinae ubique perspexi si pauci excipiantur, non sine tamen magnis incommodis, et animi perturbationibus, ac molestiis, quas proinde subire coactus sum Sic vetustos abusus evellere, ac optima quaeque inducere pro meliori Sanctimonialium disciplina, et Monasteriorum oeconomia mihi facile negotium fuit; et nunc gaudeo, quod res tandem ex voto cepit. Ferventiores ex his vitam agere communem ferventer exoptabant: verum ne desperatum opus aggrederer, ac oleum et operam perderem, earum pium desiderium silentio praeterivi.
Sepicianum Casale Pedemontii sub eodem tum oeconomico, tum politico regimine, procul a Pedemontio infra unum lapidem, quadragintas recenset animas, quarum curam olim gerebat dicta Collegiata Sanctae Mariae Majoris ejusdem Civitatis Pedemontii; nunc propriam Parochiam habet sub titulo Sancti Marcelli, dictae tamen Collegiatae subjectam, cui proinde quotannis in festo Assumptionis Mariae aureum unum offert in signum subjectionis; cum tenui reditu ducatorum infra decem computatis incertis; ideo Missas pro Populo in diebus Festis Parochus non offert, sed Missa, quae pro Populo celebratur a Canonicis dictae Collegiatae Sanctae Mariae Majoris, offertur etiam pro animabus dicti Casalis Sepiciani.
Habet alteram Ecclesiam Sepicianum sub titulo Sancti Michaelis cum duobus Beneficiis ejusdem tituli Sancti Michaelis, atque alterius tituli Sancti Antonii de jurepatronatus laicorum.
Procul a Pedemontio infra unum etiam lapidem exstat Castrum, ita nuncupatum, Pedemontii sub unico regimine politico tantum, quod mille et ultra recenset animas sub cura illius Collegiatae tituli Sanctae Crucis sex Canonicorum mozeta Episcopali insignitorum; quibus
[437r.]
onus incumbit divinum Officium bis dumtaxat in hebdomada peragendi, et quorum duo quotannis a Collegio eliguntur, et ab Episcopo confirmantur pro cura animarum. Canonici aequalem portionem habent ducatorum triginta, computatis Anniversariis, ac omnibus etiam incertis, et Missas Conventuales non celebrant, sed Missas tantum pro Populo in diebus festis.
In eadem Ecclesia plures erectae reperiuntur Cappellae ab Oeconomis laicis administratae, cum Beneficio Sancti Nicolai de jurepatronatus laicorum; et extra dictam Ecclesiam sunt Ecclesia Sancti Spiritus cum Beneficio ejusdem tituli, quod adnexum fuit Seminario; Ecclesia sub titulo Sancti Nicolai dictae Collegiatae subiecta; Ecclesia seu Sodalitas laicorum sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum cum annuo reditu ducatorum ducentorum; Ecclesia denique sub titulo Sancti Antonii Patavini, fundata cum onere Missarum pro Presbyteris Civibus ejusdem Castri, a quibus administratur; hujusmodi vero administrationis nullam ipsi rationem reddunt Ordinario, qui proinde Ecclesiam et librum Missarum visitat quoad spiritualia tantum; cum a decreto in Sancta Visitatione lato jam ab anno 1716 per Episcopum tunc temporis Aliphanum super dicta rationum redditione Presbyteri ad Apostolicam Cameram appellaverint, et remissa causa istam ad Sacram Congregationem Concilii, dubium non fuit amplius disputatum.
Extat pariter Coenobium Fratrum Discalceatorum Sancti Augustini, quorum numerus sex tantum Fratres complectitur.
Et extra moenia sunt Ecclesia Sanctorum Cosmae et Damiani cum Beneficium ejusdem tituli tenus; et Ecclesia Sancti Nicolai de jurepatronatus laicorum. In oppido S. Gregorii mille animarum, praeter Ecclesiam Parochialem, cujus reditus ducatos centum non attingit, duae intra moenia extant Ecclesiae sub laicorum cura; altera sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum et Sancti Gregorii; altera sub titulo Nominis Mariae, in qua Sodalitas pariter extat laicorum; et duae Cappellae sub cura Ecclesiasticorum, sed sine ullo reditu, sunt extra moenia; altera nempe sub titulo Sanctae Crucis; et altera sub titulo Sancti Michaelis.
[437v.]
In oppido Sancti Potiti mille et trecentarum animarum, praeter Ecclesiam Parochialem annui reditus ducatorum vix decem, deductis oneribus, altera tantum extat Ecclesia tituli Sanctissimae Ascensionis sub laicorum cura; at extra moenia alia extat Ecclesia, seu Cappella, sub titulo Sancti Antonii, a laicis pariter administrata.
Casale Calvisiorum, quod quadrigentas animas recenset, praeter Ecclesiam Parochialem, cujus fructus, deductis oneribus, ducatos quadraginta, computatis etiam incertis, non excedit, duas extra moenia Cappellas habet, alteram sub titulo Sanctae Mariae dictae della Libera, seu de Carattano; alteram sub titulo Sancti Mennae; quarum olim cura penes Ecclesiasticos erat; deinde sub regimine Episcopi mei Decessoris, cum orta fuerit controversia apud spectabilem Delegatum Regalis Jurisdictionis inter Universitatem Civium, et Presbyteros dicti Casalis, lite pendente delata fuit ad Oeconomos laicos, et quaestio usque adhuc definita non est.
Oppidum Sancti Angeli Rupiscaninae mille et quadringentas animas recenset, et praeter Ecclesiam Archipresbyteralem sub titulo Sanctae Mariae in Valle annui reditus, deductis oneribus ducatorum centum, duas alias Parochias habet; alteram sub titulo Sancti Nicolai extra moenia, cujus fructus ducatos quinquaginta non excedunt; alteram sub titulo Sancti Bartholomaei, cujus fructus ducatos viginti vix attingunt. Et praeterea Ecclesiam habet sub titulo Sanctissimae Annuntiationis Presbyterorum Civium receptitia cum onere Missarum; et quae ibidem existit Cappella sub titulo Sanctissimi Rosarii, ab iisdem Presbyteris participantibus administratur; prout ab Oeconomis Ecclesiasticis administratur altera Cappella, in dicta Ecclesia Archipresbyterali erecta, sub titulo Sanctissimi Sacramenti; Ecclesia extra moenia nulla prorsus dote donata sub titulo Sanctae Mariae del Campo, et alia Ecclesia sub titulo Sancti Antonii Abatis cum Beneficio ejusdem tituli de jurepatronatus Laicorum. Alterum vero extra moenia extat Beneficium sub eodem titulo Sanctii Antonii Abatis adnexum Seminario.
Coeterae autem Ecclesiae sub titulis septem Dolorum, et Sancti Sebastiani, duae
[438r.]
Cappellae extra moenia sub titulo Sancti Michaelis ab Oeconomis laicis administrantur; et sub laicorum pariter regimine nunc est alia Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae, vulgo dictae della Porta del Paradiso, cum quod olim in dicta Ecclesia Beneficium erat ejusdem tituli, postea sub regimine Episcopi mei Decessoris controversum fuerit in Sacro Regio Consilio Neapolitano, ubi lis pendet inter Patronos; sine ullo tamen praejudicio oneris Missarum, quod ab eodem Sacro Regio Consilio interim illi Archipresbytero demandatum fuit.
Casale Rupiscaninae, nongentarum Animarum, unicam Parochiam habet sub titulo Sanctae Crucis tenuis reditus ducatorum non ultra quinquaginta, in qua extat Cappella Sanctissimi Rosarii a laicis Oeconomis administrata; et altera insuper Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis sub regimine olim Rectoris, seu Beneficiati, nunc laicorum ex decreto lato per Sacrum Regium Consilium Neapolitanum in controversia exorta inter Universitatem Civium et Decessorem Episcopum Aliphanum, quo Beneficium ejusdem tituli in dicta Ecclesia erectum fuit legatum pium, seu Cappellania laica cum onere Missarum persolvendo per Rectorem amovibilem, ab eadem Civium Universitate eligendum, et confirmandum ab Episcopo; qui hactenus electus non fuit ob inopiam Presbyterorum Civium dicti Casalis; licet onus praedictum Missarum adimpleatur per alios Presbyteros exteros viciniores. Verum extra moenia extat alia alia Ecclesia, seu Cappella sub titulo Calvarii sine ulla dote, a Laicis pariter administrata, ac Beneficium sub titulo S. Stephani Seminario adnexum.
Aylanum octingentas Animas recenset, et unicam Parochialem habet Archipresbyteralem nuncupatam, Presbyterorum Civium receptitiam; et portionem singuli percipiunt, deductis oneribus, ducatorum nunc triginta; sed major, vel minor esse potest, pro numero participantium; et Parochus, seu Archipresbyter, praeter participationem alios ducatos viginti vix habet non sine onere Missarum.
In eadem Ecclesia plures erectae sunt Cappellae sub regimine nunc laicorum; nempe Cappella sub titulo Corporis Christi, Cappella sub titulo
[438v.]
Sanctissimi Rosarii, Cappella sub titulo Purgatorii, et alia Cappella sub titulo S. Sebastiani cum duobus Beneficiis, altero sub titulo Purificationis, quod est de jure-patronatus laicorum, altero liberae collationis sub titulo S. Mariae vulgo dictae d’Alto Piede. Et intra eamdem Ecclesiam aliud extat Beneficium sub titulo Sanctae Mariae Lauretanae de jurepatronatus pariter laicorum, praeter tria Beneficia sub titulis S. Mariae a Ciprino, S. Antonii, et Sanctae Margaritae Seminario adnexa. Extra autem Ecclesiam, et extra moenia, extant Cappellae sub titulo Sanctissimae Annunciationis, et S. Marthae, a laicis administratae.
Oppidum Pratae, mille et ducentarum animarum, praeter Ecclesiam Parochialem, seu Archipresbyteralem nuncupatam, sub titulo S. Mariae Gratiarum, Presbyterorum quoque Civium receptitiam cum onere celebrandi Missas, et in quibusdam anni festis Orationes Canonicas persolvendi, quorum portio, deductis oneribus, ducata quadraginta non excedit; alteram Comparochialem habet sub titulo S. Pancratii, quae olim unica Parochialis erat, sub unico Parocho, seu Archipresbytero, qui portionem quotannis percipit aliorum ducatorum non ultra viginti, praeter participationem uti coeteri Presbyteri Cives.
In utraque Ecclesia plures erectae conspiciuntur Cappellae sub regimine laicorum cum onere subministrandi necessaria dictae Ecclesiae S. Pancratii. Extra autem utramque Ecclesiam intra moenia quatuor extant Cappellae sub titulo S. Mariae de Monte Carmelo, Sanctissimae Annunciationis, Sanctae Crucis cum Beneficiis eorumdem titulorum de jurepatronatus laicorum, et S. Mariae dictae del Canale, ac S. Mariae Angelorum de jurepatronatus pariter laicorum sine ullo Beneficio. Extra moenia extant Cappella sub titulo S. Mariae Lauretanae, et altera Cappella, seu Sodalitas laicorum, sub titulo S. Sebastiani, ambae a laicis administratae.
Plura quoque extant Beneficia, hodie Ecclesiis destituta; tria scilicet de jurepatronatus laicorum sub titulis Sanctissimae Ascensionis, S. Sebastiani
[439 r.]
et S. Viti; coetera sub titulis, S. Johannis, et S. Barbati, ac aliud Beneficium sub eodem titulo S. Johannis, sunt liberae collationis.
Erectum ibi pariter reperitur Coenobium, seu Conventus Fratrum Minorum Sancti Francisci, in quo non semper adest numerus Fratrum opportunus pro regulari observantia. Nunc duodecim sunt in eo Fratres, qui non sine scandalo vivunt, Bona quoque possident, seu annuos reditus perpetuos, a piis disponentibus Sacristiae, ut asserunt, cum onere Missarum legatos.
In oppido Vallis, quod dicitur Vallis Pratae, octingentarum Animarum, extat Ecclesia Parochialis, Archipresbyteralis nuncupata, receptitia Presbyterorum Civium cum onere canendi Missas, et Vesperas singulis diebus festis, qui portionem percipiunt annuorum ducatorum decem, deductis oneribus; cui parum absimilis est portio Archipresbyteri. Et in eadem Ecclesia tres erectae reperiuntur Cappellae ab Ecclesiasticis olim, nunc a laicis Oeconomis administratae.
Extra Ecclesiam Parochialem altera intra moenia extat Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis cum Beneficio ejusdem tituli vulgo dicto della Nunziatella, quod fuit adnexum Seminario; et intra eamdem pariter Ecclesiam extant Cappella sub titulo Sanctae Crucis sub regimine laicorum, et Cappella, seu Altare, sub titulo Sancti Nicolai, de jurepatronatus laicorum; altero sub titulo Sanctae Catharinae; ac alio denique S. Antonii Abbatis, et simul S. Viti liberae collationis.
Tres pariter intra moenia, extra utramque Ecclesiam, erectae conspiciuntur Cappellae; altera sub titulo S. Joannis Religionis Hierosolymitanae cum Beneficio sub titulo S. Petri; altera sub titulo S. Mariae dictae del Pozzo cum Beneficio ejusdem tituli, quod adnexum quoque fuit Seminario: sed ambae sunt pene dirutae; alia denique sub titulo S. Antonii Patavini cum Beneficio ejusdem tituli de jurepatronatus laicorum. Extra vero moenia unica Cappella conspicitur pariter diruta sub titulo S. Nicandri cum Beneficio adnexo
[439v.]
Prebendae Archidiaconali meae Cathedralis Aliphanae.
In oppido Lethini, mille Animarum, unica intra moenia extat Ecclesia Archipresbyteralis nuncupata, sub titulo S. Joannis Baptistae, receptitia Presbyterorum Civium cum onere canendi Missas, et secundas Vesperas dierum festorum; et singulis aequalis portio est ducatorum quindecim, deductis oneribus; cui parum quoque absimilis est portio Archipresbyteri. Et in eadem Ecclesia tres extant Cappellae sub titulis Santissimi Sacramenti, Sanctissimi Rosarii, et Sanctae Crucis, quarum duae ab Oeconimis Ecclesiasticis et laicis simul administrantur; alia administratur ab Oeconomo Ecclesiastico tantum; a quo pariter administratur Sodalitas laicorum sub titulo Montis Mortuorum. Intra moenia extat pariter Nosocomium sub regimine Laicorum; extra moenia Ecclesia sub titulo S. Mariae in Castro nullius reditus, deductis oneribus, quae ab Ecclesiasticis simul et laicis administratur; praeter Beneficium adnexum Seminario sub titulo S. Marii tenuis reditus, ac alterum Beneficium ejusdem minimi reditus sub titulo S. Jacobi.
Omnes prefatae Ecclesiae Sacris Suppellectilibus sunt decenter ornatae, una sola excepta Ecclesia Parochiali dicti Oppidi Vallis Pratae, quam collabentem in nuper peracta S. Visitatione restauravi, ac ornamentis sacris provideri demandavi.
Totam Dioecesim ter visitavi; Confirmationis Sacramentum administravi; ministerium verbi Dei sedulo adimplevi; ac ab aliis idoneis Ministris homiliis, meditationibus, et Cathechesibus in Ecclesiis Parochialibus, ac etiam Regularium, et diebus festis in prima Missa in omnibus aliis Ecclesiis a Sacerdote celebrante adimpleri curavi; Academicum Congressum magis idoneorum Sacerdotum pro Missionibus explendis, a diligentissimo Episcopo Philippo Sanseverino hic Pedemontii in Seminario institutum, ad instructionem etiam Tironum in Seminario praedicto, pro viribus confirmare nunc adnitor. Sacra Missione exterorum Presbyterorum Congregationis primum Sanctissimi Redemptoris, tum Congrega-
[440r.]
-tionis Conferentiae Neapoli erectae in aedibus Archiepiscopalibus, totam Diocesim bis lustratam reddidi. Orationem mentalem, ab Episcopo Innocentio Sanseverino institutam, in Ecclesiis Cathedralibus, Collegiatis, et Curatis omnibus, quotidie fieri per Canonicos, et Parochos, interdum etiam per meipsum, ac disceptationes Theologiae Moralis, et Sacrorum Rituum in universa Dioecesi semel in hebdomada haberi studeo. Rudimenta fidei non modo per Parochos, verum etiam per alios idoneos Sacerdotes pueros edocendos, et Genitorum negligentiam absolutione mihi reservata excitandam curavi. Confessarios a Decessoribus Episcopis approbatos, et a me ad examen revocatos, confirmavi; Sede tamen Vacante a Vicario Capitulari electos rejeci. In paucis, quos habui ordinationibus selectiores quoad mores, et Scientiam, in Seminario institutos, et praemissis in eodem Seminario, vel in altera Domo Religiosa exercitiis spiritualibus, promovi. Residentiam non deserui, nisi semel in anno ad paucos dies ex causa gravi, nedum rationabili, a pro servitio Ecclesiae; nec ab aliis deseri sino, qui residentiae obstringuntur; uno excepto Archipresbytero Oppidi S. Angeli Rupiscaninae Rectore Seminarii ex Indulto, ut dixi, Pontificio. In iis denique, quae ad Cleri et Populi disciplinam reformandam pertinent, sciens prudens nihil omisi. Si quae tamen forte neglexi, ea vel Ecclesiastici nunc regiminis infelicissimae conditioni vel meae imbecillitati Eminentiarum Vestrarum gratia indulgenda praecor; ipsarumque Purpuras demisisime osculor.
Pedemontii pridie Nonas Xcembris 1778
EE. VV.
Humillimus et obsequentissimus servus
Emilius Episcopus Aliphanus
Eminentissimis et Reverendissimis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii /Romam/

1781

[449r.] Eminentissimi er Reverendissimi Domini
Labente jam triennii tempore, quo iter sacris visitandis liminibus arripere deberem, mea valetudo, ac non paucae, quibus me sentio defatigatum ,curae Romam petere me impediunt; ideo quod absolvere personaliter nequeo, per Nuncium adimplere nunc studeo. Cumque in altera Relatione pridie Nonas Decembris anni 1778 Eminentias Vestras de statu meae Ecclesiae plenius, et accurata, qua potui, descriptione docuerim, ea tantummodo subnectere in praesentiarum duco, quae mei officii sunt partes post dictam primam Relationem.
In Cathedrali Ecclesia, quam instaurandam suscepi, ac primo, et secundo mei inutilis regiminis anno Episcopali solio, suppellectili, ambitu ligneo in fonte Baptismali, sacrario, aliisque, quibus indigebat, instruendam curavi; secretario deinde ad persolvendas hiemali tempore horas canonicas accomodato, in eoque subselliis, seppellectili magis,
[449v.]
pretiosa pro diebus solemnioribus, ornamentis pretiosioribus in Altari majore pro diebus etiam solemnioribus, faldistoriis, pro variis anni solemnitatibus, picturis, fornicis, ac tecti reparationi incubui; aliaque adimplevi, quae magis urgere videbatur. Ea vero esset fere numeris omnibus absoluta nisi me detinuisset necessitas prospiciendi refectionibus aedium Episcopalium, in quibus fabricae universae restauratae, novaeque additae immo integra domus composita, novo praesertim pereleganter confecto Archivio, cuius vix vestigium hic reperi, cum huc advenerim, jam in ordinem redacto, ita ut Repertorium dumtaxat, vulgo Inventarium, jam inceptum, compleri reliquum sit ac nisi oportuerit me animum adiicere ad bona Ecclesiae alluvie labefactata, ac fabricam in parte inferiore Ruris pro commodo conductorum quibus denique accessit, summo malo meo, ac dispendio Mensae Episcopalis, lis iuripatronatus feudalis, quam Neapoli in Camera Regali anno elapso intendit Illustris Dux Laurentianae super sex ex duodecim Canonicatibus Col-
[450r]
-legiatae Ecclesiae sub titulo SS. Annunciationis Vallatae Pedemontii. Et ad dictam litem quod attinet, sequestrum Prabendarum, lite pendente decretum per dictam Regalem Cameram, tollendum obtinui, hac tamen adhibita conditione, ut tum decerni possit sequestrum, si Canonicatum ex sex controversiis interim acciderit vacare, cum de bono jure constiterit Ducis Laurentianae, vigente adhuc judicio in Curia Capellani majoris, tam super dicto sequestro, quam super petitorio, seu pertinentia feudali dicti jurispatronatus.
Dubiam litem in altera Relatione narratam, in Sacro Regio Consilio Neapolitano pendentem, super praestatione modiorum decem et octo, quam titulo Decimae Mensa Episcopalis exigebat a Beneficiato, seu Rectore Ecclesiae sub titulo Sanctae Mariae de Monte Carmelo in oppido Pratae; de jurisperitorum consilio dirimendam putavi transactione inita inter mensam, et Beneficiatum, ac Patronum, ut dicta Ecclesia solveret quotannis ducatos quatuordecim, mutata praestatio-
[450v.]
ne tritici cum pecunia ad rationem carolenorum octo pro quolibet modio iuxta computationem fieri solitam per Nunciaturam Apostolicam.
Ut de litterarum studio recte in Seminario providerem, alium magistrum pro humanioribus litteris clarissimo ex seminario Aversano advocavi; et ut oeconomico regimini quoque consulerem, rationes redituum a duobus Ratiocinatoribus de gremio Capituli a me electis, et quatuor ad formam Concilii deputatis accipi quotannis non praetermisi. Hinc factum est, ut maximis rerum angustiis, quibus Seminarium afficiebatur, subvenire facile potuerim, et paucos selectiores quoad mores, et scientiam in eo institutos peculiarium Ecclesiarum ministerio, et Parochorum auxilio miserim.
Totam Dioecesim singulis annis lustravi, et gaudeo post innumera decreta, post tot monitiones, hortationes, objurgationes, quibus numquam peperci, invenisse tandem in postrema Sancta visitatione restau-
[451r.]
-ratas quasdam Ecclesias pene eversas incuria, seu potius malitia Gubernantium loca pia, quorum summo malo penes laicos, Episcopo non subiectos, administratio hoc excidium fecit, penitus irreparabile. Confirmationis Sacramentum, interdum Baptismi, administravi, ministerium verbi Dei ubique, saepius autem in Ecclesia Cathedrali, sedulo adimplevi, ac ab aliis adimpleri studui; praesertim instructionem in prima missa diebus dominicis, maxime in Ecclesiis Ruralibus; ac Genitorum negligentiam quoad filios in rudimentis fidei non solum absolutione mihi reservata, sed Regia quoque Potestate excitandam curavi. Residentiam non deserui, nisi anno elapso causa praefatae litis, non sine Indulto Pontificio; nec ab aliis deseri sino. Et quod ad Cleri disciplinam attinet, sciens prudens nihil omisi, extraordinariis etiam adhibitis remediis post Canonicas monitiones ad compescendam libertatem
[451v.]
paucorum Presbyterorum, non autem laicorum, quoniam cum laicis, qui ne monitionem quidem aequo animo ferunt, hodie difficillimum negotium est, ne dicam impossibile.
Haec sunt quae hactenus mihi se se offerunt pro meo in Apostolicas Sanctiones obsequio enarranda Eminentiis vestris, quarum purpuras demississime osculor.
EE. VV.
Pedemontii pridie Kalendas Decembriis anni 1781 [15 dicembre 1781]
Eminentissimis et Reverendissimis
Sacrae Congregationis Concilii
Romam
Humillimus et obsequentissimus servus
Emilius Episcopus Aliphanus

1784

[457r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Triennium prope est, cum Nuncium ad EE. VV. misi sacra Apostolorum limina visitatum; cumque nedum mea valetudo, sed et justae quibus detineor, causae Romam me petere haud sinant, hinc est quod Sacrorum iterum visitandorum liminum officio, quod per memet vetor exequi, per ipsum Nuncium fungor, per quem certiores quoque EE. VV. facio, quid egerim post alteras literas datas pridie Kalendas Decembrias MDCCLXXXI.
In Cathedrali Ecclesia, quam, cum vix huc advenerim, instruendam suscepi, quamque primo mei regiminis triennio Episcopali solio, Sacrario, Suppellectili, ambituque ligneo in Fonte Baptismali; Secretario deinde in altero triennio ad persolvendas hiemali tempore horas Canonicas accomodato, in eoque suppellectili magis pretiosa pro diebus solemnioribus, ornamentis pretiosoribus, faldistoriis pro variis anni solemnitatibus, fornicis, ac tecti reparatione perficiendam curavi; alio nunc demum triennio magnificum, quod mihi jamdiu deliberatum erat, altare marmoreum,
[457v.]
atque in eo Candelabra argento obducta, et in Sacrario januam pariter marmoream construi non praetermisi; nova quoque in Sacrario addita suppellectili, novoque armario. Episcopali denique Archivii pereleganter constructi, et in ordinem digesti, Repertorio conficiendo, ac bonis Ecclesiae universis pro virili parte restaurandis adlaboravi.
At Deo opto, ut Ecclesia Cathedralis, quae perfectione indiget, quaeque plurimas vicissitudines, pluresque casus perpessa, Innocentio tandem, ac Philippo Sanseverino, Allifanis Praesulibus elegantiorem sui formam, nitoremque refert acceptam, numeris omnibus sit absoluta; namque ad coeteras meas miserias, non sine multo Episcopalis Mensae, quin et domus meae, dispendio, malum accessit relationis Curiae Capellani Maioris huius Regni super abolitione sex ex duodecim Canonicatibus Collegiatae cum cura Animarum sub tit. SS. Annunciationis Vallatae Pedemontii, erectorum Bulla Apostolica anni MDCCXVIII, exorta lite de illegitima dotatione facta bonis Capellarum, seu potius Sodalitatum Laicarum; quod causae mihi fuit tuendae tum Ecclesiae, tum Personae meae injustissimis, proh dolor, persecutionibus inde obortis impetitae.
In Seminario, ut litteris, eorumque incremento consulerem, philosophiae lectionem, quae deerat, addidi; utque oeconomico regimini quoque prospicerem, nedum rationes redituum a duobus Ratiocinatoribus de gremio Capituli, et quatuor ad formam Concilii Deputatis accipi quotannis non omisi, sed reditibus ipsis Seminarium auxi usque ad alios ducatos circiter centum et viginti. Hinc factum est, ut puerorum, quos instituendos Seminarium habebat, numers postea creverit.
Totam Dioecesim singulis annis lustravi, exceptis Sodalitatibus sub titulis S. Nominis Jesu, SS. Rosarii, et S. Mariae de Monte Carmelo, erectis in Conventibus S. Thomae Aquinatis, et S. Mariae de Monte Carmelo Civitatis Pedemontii, quae administrantur a Laicis, et ne quoad visitationem quidem nunc
[458r.]
subjacent Episcopo; etenim semel tantum fuerunt ab Episcopo Philippo Sanseverino visitatae, et exorta deinde contentione inter ipsum et Fratres Ordinis Praedicatorum, idem Episcopus de voto Tribunalis mixti neapolitani causam e Rege, ad quem Fratres Episcopum detulerunt, ad istam Sacram Congregationem remitti petiit, et obtinuit, judicio Eminentiarum Vestrarum decidendam, quam definiri, seu dubium a Sacra Congregatione declarari, usque a mense Octobris anni MDCCLIX in sua relatione ad Limina postulavit, juribus in eadem relatione adductis; et ego demisse nunc postulo pro bono pacis, et ut jura quoque Episcopalia sarta tecta serventur, quae judicio persequi in praesentiarum perdifficile negotium esset, nec dicam impossibile.
Confirmationis Sacramentum in Dioecesi ubique locorum administravi; ubique pariter ministerium verbi Dei, et diebus solemnioribus, ac tempore bacchanali in Ecclesia Cathedrali sedulo adimplevi. Et quod ad Cleri, Populique disciplinam attinet, sciens prudens nihil omisi, expetito etiam contra Laicos pertinaces a Regia Potestate auxilio. Unum vel me maxime taedet, aetatem vitia non minuere, sed augere, atque in praeceps ruere, quibus, ut per infelicissimam temporum conditionem licet, occursandum puto Sacra missione Presbyterorum Congregationis Conferentiae Neapoli erectae in Aedibus Archiepiscopalibus, quam expecto. Haec sunt de quibus post duas praecedentes Relationes certiores faciendas judico Eminentias Vestras, quarum purpuras demississime osculor.
EE. VV. Pedemontii XII Kal. Decembris MDCCLXXXIV
Eminentissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii (Romam)
Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

1787

[466r.] Ad haec usque tempora rationes illae, potissimum valetudinis, productae sunt, quibus Sacra Apostolorum limina visitandi officio per memetipsum fungi vetor, atque id caussae est, cur etiamnum munus idem obeundum per nuncium puto.
Ingentes illi sumtus, qui partim e Mensa, majore vero parte e Domo mea, tum ut sartam tectam servarem sex Canonicatuum in Collegiali Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annuntiationis erectorum, subsistentiam; quod prospere gestum est; tum praesertim ut Personam meam a persecutionibus inde obortis tuerer, erogati huc usque sunt; ut Eminentias Vestras alteris literis datis XII Kalendas Decembrias anno MDCCLXXXIV certiores feci; vetuere profecto, quominus ad Ecclesiam Cathedralem numeris omnibus animum adhibuerim. Ea enim est, ut licet a Mensa impensas notabiles pro majore sui elegantia adhuc postulaverit, aliis praeterea quatuor ferme, aut quinque ducatorum millibus opus ei sit, quo formam induat elegantissimam; in praesentiarum tamen illam pretiosiore pro diebus solemnioribus, quo citius fieri poterit, argentea supellectili instruendam cogito.
Ex Decreto Sacri Tridentini Concilii Dioecesanam Synodum elapsp anno, fausto omine, habui, in qua tum ipsiusmet Tridentinae, tum Celebriorum Provincialium, et Dioecesanarum Synodorum Decreta et ad Populi, Clerique mores
[466v.]
componendos, et ad Ecclesiasticam Disciplinam fovendam instauranda curavi. Atque majori in dies animarum lucro advertens animum, sicut duobus abhinc annis spiritualibus malis remedia dare Sacra Missione non omisi, ita et modo Missione eadem, quam brevi huc adventuram spero, erumpentibus vitiis occurrendum censeo; eo magis, quod plures Dioecesis loci tanto hisce bono temporis brevitate caruere. Quotannis Dioecesim lustrans universam, eodem ferme modo se habere comperii, quo praeteritis annis; adeo ut magis magisque persuasum mihi sit, quod a Politicis dictum, vitia esse donec homines. Ceterum et vitia eradicanda, et ad pueros praesertim Catholicae Religionis Rudimenta edocendos, qua verbi Dei praeconio, qua faciliori Doctrinae Christianae explanatione, Pastorali munere fungi ubique locorum pro viribus studui. Adauctis, ut per tempora haec licet, Seminarii Reditibus, auctoque etiam alumnorum numero, vel hoc laetor uno, ea esse Adolescentium ingenia, eamque in ipsis excolendis industriam a Praeceptoribus adhiberi, quos addictis stipendiis e tota Dioecesi selectiores accersivi, ut perutiles in posterum Ecclesiae Ministros daturum confido; quos optima educatione institui curo, spiritualibus praesertim exercitiis, quae quotannis in Seminario peraguntur.
Primum ac Vicarius in Civitate Alifana Curatus aut semet, quod pro
[467r.]
bono pacis opto, cura abdicaverit, aut diem obierit supremum; a Principe potestas jamdiu facta mihi est, praevio tamen Capituli ad Regem recursu de bonis Curae addictis alterum Canonicatum cum animarum cura in Cathedrali instituere; quo et Ecclesia ipsa majore Canonicorum numero decorabitur, et frequentissimae illae de nonnullis Iuribus, et Iurisdictionibus contentiones et jurgia componentur; quae non sine maxima Fidelium offensione Canonicos inter, et vicarium ipsum Curatum pridem oborta, eo rem perduxere, ut semetipsos ad Regem vicissim detulerint; quod litis incendium octo jam abhinc annis excitatum, concitatis tum Canonicorum, tum quod pejus, civium animis, fervet adhuc.
Praeter haec, nil reliquum mihi est, quod Eminentiis Vestris referam, quarum Purpuras venerabundus deosculor.
Datum Pedemontii postridie Idus Novembrias an. Salutis recup.
MDCCLXXXVII
Eminentissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii, Romam
Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

1790

[476r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
En iterum Eminentiis Vestris per nuncium me sisto; hoc enim per me fungi munere ingravescentis aetatis ratio vetat. Primum id mihi tam gratum est, quam quod gratissimum, Res videlicet Ecclesiae Alifanae, eo prorsus stare talo, quo prius; atque hoc uno laetor potissimum, Cleri, Populique mores ad sanctioris vitae regulas quotidie magis magisque componi, quod non sine Pientissimi Dei miseratione vel per Dioecesanam Synodum quatuor, abhinc annis coactam, vel per Sacram Missionem singulis bienniis universam prope Dioecesim perlustrantem, quam hoc etiam anno avide expecto, praestitum confido. Ecclesiam deinde Cathedralem, iis prius compositis, quae ad Ecclesiae, et praesertim Chori ordinem pertinent, et quam pretiosiore supellectili pridem ditavi, interiore quoque sacrario, quod, jamdiu optatum, pro majore Canonicorum commodo, ipsiusque Ecclesiae elegantia brevi instruendam cogito; ut et Episcopium ipsum idoneo annonae osservandae horreo, quod mihi, et successoribus meis bene erit, quo citius fieri poterit, perficere in animo est. Verum, si vita suppetat, simul ac primum debitam, quae superest, domui meae pecuniam persolverim, tum vero Cathedrali exornandae, numerisque omnibus absolvendae omni corporis, animique contentione studebo.
[476v.]
In Seminario nedum disciplinae, et litterarum, ac scientiarum sacrarum studio academicis quoque congressibus, ut aemulatione, ac exemplo puerorum ingenia excitarem, verum et oeconomico regimini quam diligenter prospexi; reditibus proinde auctis usque ad alios ducatos circiter centum, ipsorumque redituum rationes a duobus Rationatoribus de gremio Capituli, et quatuor ad formam Concilii Deputatis accipi quotannis non omisi. Hinc factum est, ut puerorum, quos instituendos Seminarium habebat non ultra quadraginta, numerus usque ad septuaginta postea creverit.
Residentiam non deserui, nisi ob ministerium Sacramenti Confirmationis in Beneventana Dioecesi intra Provinciam ex delegatione Eminentissimi Cardinalis Archiepiscopi mei Metropolitani. Totam Dioecesim Allifanam singulis annis lustravi, ministerium verbi Dei per alios et per meipsum sedulo adimplevi; Confirmationis Sacramentum administravi; et quod ad Cleri, Populique disciplinam attinet, sciens prudens nihil omisi.
Postremo illud reliquum mihi est, quod referam; nimirum compositis tandem jurgiis expetita per Ducem Laurenzianae abolitione sex ex duodecim Canonicatibus Ecclesiae Collegiatae cum cura animarum sub titulo Sanctissimae Annunciationis Vallatae Pedemontii obortis, ac in pristinam concordiam reductis animis, summa me pace frui, quam Deus ipse tueatur. Atque Eminentiarum Vestrarum Purpuras observantissimus deosculor.
Datum Pedemontii Nonis Novembr. An. Salutis Recup. MDCCXC
Eminentissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii, Romam

Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

1793

[489r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Iisdem valetudinis, et ingravescentis aetatis rationibus, et curae praeterea Episcopalis, in Sacro potissimum Seminario, quibus Sacra Apostolorum Limina visitandi munus jam elapso triennio per memetipsum obire non potui, etiamnum per nuncium adimpleo.
Et in Seminario quae ad disciplinam fovendam spectant, exercitiis praesertim spiritualibus quadragesimali tempore quotannis peractis, ac tectam studiorum regulam, sedulo, ac maiori, qua potui, diligentia perfici non omisi; addictis Sacrae Theologiae Dogmaticae, Utriusque Juris, ac Juris pariter peculiaris Regni Neapolitani lectionibus, quas, cum in re Theologica, et in Iurisprudentia versatos hic non invenerim, per memetipsum sine ulla dierum intercapedine libenter absolvo; neque ea praetermisi, quae ad oeconomicum regimen respiciunt, acceptis quotannis redituum rationibus a duobus de gremio Capituli ratiocinatoribus, et quatuor ad formam Concilii deputatis. Hinc factum est, ut per selectiores quoad mores, et scientiam in eo institutos Ecclesiarum Dioeceseos necessitati prospicere potuerim; in cura potissimum animarum; quorum duos in Parochiis S. Bartholomaei oppidi S. Angeli, et S. Ioannis Baptistae oppidi Lethini hoc anno praefeci.
Ad Ecclesiam formalem Dioecesis quod attinet, exhortationibus,objurgationibus, concionibus ubique Dioeceseos, quam quolibet anno lustravi, sive per me, sive aliorum ministerio, atque Pastorali vigiliantiae non peperci; exercitiis quoque spiritualibus dicto
[489v.]
quadragesimali tempore peractis, tum in Ecclesia Cathedrali Allifana, tum maxime in aliis Ecclesiis Parochialibus, ministerio Sodalium Congregationis Sanctissimi Redemptoris, quos ad Ecclesias Collegiatas Parochiales Pedemontii, Vallatae Pedemontii, et Castri Pedemontii adveniente anno etiam mittam. Puerorum instructionem in Doctrina Christiana, ac rudum pariter in prima Missa, in Ecclesiis etiam ruralibus, singulis diebus Dominicis excitandam, et peragendam diligenter studui. At unum vel mihi maxime dolet; nimirum aetatem, vitia non minuere, sed augere, quae Pedemontii parentum oscitantiae, seu malae educationi ut plurimum debentur, quibus, ut per infelicissimam temporum conditionem licet, praefata missione me occorsurum spero.
Et quoad Ecclesiam materialem idoneo, quod in animo mihi erat, annonae osservandae horreo, ut maximum pauperibus hiemali tempestate subsidium compararem, eosque in summa annonae Caritate, quam experientia docuit hoc anno, ab interitu vindicarem, jam perfecto; de interiore Sacrario in Ecclesia Cathedrali jamdiu a me optato pro Canonicorum commodo, ipsiusque Ecclesiae elegantia istruendo nunc cogito.
Dum proxime elapso anno totam Dioecesim lustravi, ubique Confirmationis Sacramentum ministravi, et quod ad Cleri, Populique disciplinam sciens prudens pro temporum conditione nihil omisi. Atque haec sunt, quae hactenus mihi sese offerunt pro meo in Canonicas Sanctiones obsequio enarranda Eminentiis Vestris, quarum Sacrae Purpuras osequentissimus deosculor.
EE. VV.
Pedemontii pridie nonas Novembris anni 1793
Eminentissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii (Romam)

Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

1796

[501r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Sacra Apostolorum limina visitandi munus, quod labente triennio absolvere ego ipse deberem, cum in tanta temporis, et rerum vicissitudine, ingravescente etiam aetate, ac valetudine, Romam petere nequeam, per meum nuncium obire non praetermitto.
Ed ad statum meae Ecclesiae quod spectat, cum in praeteritis meis relationibus de omnibus ad ipsum quoquomodo pertinentibus distincta, qua debui, narratione Eminentias Vestras certiores fecerim, pauca postremae relationi scriptae pridie nonas Novembris anni 1793 in praesentiarum subnecto, quae aut fortuito tunc omisi, aut ad praesentem relationem respicientia enarrare nunc aggredior.
In Seminario, absolutis a me, cum in re theologica, et in jurisprudentia versatos hic non invenerim, lectionibus Sacrae Theologiae, Juris Canonici, et Civilis, ac Municipalis Regni Neapolitani, eosdem nunc, quos in dictis facultatibus discipulos tunc habui, doceo judiciorum praxim, seu judicandi methodum, qua non parum eget mea Dioecesis Allifana; composito propterea a me, ac in lucem edito libro inscripto “Teorico-pratica secondo l’ecclesiastica, e la civil polizia” ac altero libro inscripto “De beneficiis, et de jurepatronatus tractatus ad judiciorum praxim, et civilem quoque Politiam accomodatus”.
Rectum autem Studiorum ordinum tum in aliis Scientiis, tum in Litteris Latinis
[501v.]
et Graecis, eoque, ad disciplinam fovendam spectant, in eodem Seminario servari nunquam neglexi; in quo tribus abhinc annis numerum pariter consistoriorum coarctavi, ut paucis selectioribus quoad mores, et scientiam in eo institutis manus imponerem. Ex iisque selectiores quoad mores, et scientiam, jampridem in eodem Seminario institutos praefeci ex Canonicatibus jamdiu olim vacantibus in Ecclesiis Collegiatis Parochialibus Pedemontii, Vallatae Pedemontii, et Castri Pedemontii propter diuturnam litem Neapoli actam in Camera Regali, in qua eorum collationem in mensibus reservatis Sanctae Sedi vindicavi; et in tribus pariter Parochiis pagorum Sepiciani, S. Potiti, et Rupiscaninae. Neque ea praetermisi, quae ad ipsius Seminarii oeconimiam respiciunt, in redituum praesertim rationibus ad formam Concilii semper acceptis a Ratiocinatoribus de gremio Capituli coram quatuor de eodem Capitulo, et Clero deputatis.
Horreo, quod in animo mihi erat, annonae observandae idoneo, ut maximum pauperibus hiemali tempestate subsidium compararem, domi primum constructo, alterum deinde ruri construi curavi; ac bonis Ecclesiae universis restaurandis adlaboravi. In Ecclesia denique Cathedrali supellectilem Sacram quotidianam, et pro diebus solemnioribus magis pretiosam copiose providi. Ut educationi Christianae prospicerem, peractis jam in plerisque Dioecesis Ecclesiis,
[502r.]
quin et iteratis exercitiis spiritualibus, anno proximo lapso, ea peragi, quin et iterari pro renovatione spiritus, in coeteris Ecclesiis ministerio Sodalium Congregationis SS. Redemptoris, ac meis sumptibus sedulo incubui, non sine ingenti spirituali fructu. Et eorumdem Sodalium Congregationis SS. Redemptoris ministerio quotannis in Seminario eadem Spiritualia exercitia fieri semper curavi. Monitionibus autem, exhortationibus, objurgationibus, ut potui, non peperci; neque umquam peperci Catechesibus, et concionibus in Ecclesia Cathedrali, et ubique Dioeceseos, cum eam quotannis lustravi, eleemosinas aegrotis pro Parochorum judicio ubique largiendo, saepius Confirmationis Sacramentum ministrando, pueros in Doctrina Christiana diligenter examinando, eorumque, ac nedum in prima Missa singulis diebus Dominicis, in Ecclesiis etiam ruralibus, instructionem excitando, praemiaque Doctrina Christiana provectionibus distribuendo.
Orationem mentalem ab Episcopo Innocentio Sanseverino ubique locorum Dioecesis istitutam quotidie fieri per Canonicos in Ecclesiis Collegiatis Parochialibus, et Parochos in aliis Ecclesiis, omni, ut par erat, diligentia semper studui. Institutam ab Episcopo Philippo Sanseverino Missionem magis idoneorum Canonicorum, et Presbyterorum ad concionandum in Dioecesi tempore
[502v.]
bacchanali, nedum servari, sed et confirmari pro viribus adnitur verbo, et exemplo, cum in ultimo triduo bacchanalium dierum concionandi munus ipse egomet quotannis obire hic Pedemontii numquam omiserim, uno excepto triduo, quo agra valetudo me pessima lecto jacentem tenebat. In Sanctimonialium Monasteriis Ordinis S. Benedicti, altero tituli SS. Salvatoris, altero tituli S. Benedicti, disciplinam regularem, ac obedientiam obtinui potius monendo, quam cogendo; exercitiis insuper spiritualibus, quae tempore quadragesimali nunquam non peraguntur; diuturno enim Ecclesiastici regiminis experimento edicta, et Decreta Sanctimonialibus nedum inutilia, verum et valde perniciosa compertus sum; sic et vetustos nonnullos abusus evellere primo mei regiminis anno, ac optima quaeque inducere pro sanctiori eaurum disciplina, ac Monasteriorum necessaria oeconomia, olim paene eversa, cum erat apud earum Procuratorem, quae hodie apud ipsas Sanctimoniales reperitur, mihi non difficile negotium fuit. In earum Confessario ordinario deligendo Presbyterum Saecularem nunquam non adhibui, et ex Regularibus probatiorem adhibui uti extraordinarium tantum. Utrumque Monasterium praelatas habet non quidem aetate, sed prudentia, et virtute Seniores; illud praesertim sub titulo S. Benedicti erectum in Vallata Pedemontii,
[503r.]
ubi una omnium voce nuper electa praelata solertia, prudentia, pietate, et praesertim charitate erga Sanctimoniales infirmas nemini secunda. Haec quoad Monasteria Regularium mulierum. Quoad viros Regulares de Conventu Fratrum Minoris Observantiae S. Francisci, erecto in oppido Pratae, aliquid audio, cui cum paternis monitionibus, et objurgationibus vix consulere queam in eorum collabente, et fere collapsa regulari disciplina, collocatione in aliis Provinciae Conventibus strictioris observantiae, cum novum cogendum erit Capitulum, occursandum puto. Residentiam nunquam deserui, nisi autumno tempestate valetudinis causa ad tempus breve non ultra quinquaginta dies; nec quoad Cleri, populique disciplinam, ut pro tempore mihi licuit, Pastoralem Vigilantiam unquam intermisi. Atque haec quidem sunt, quae mihi in hac septima relatione sese offerunt pro mea in Canonicas Sanctiones oboedientia enarranda Eminentiis Vestris. Coetera, si forte neglexi, non tam meae imbecillitati, aut incuria, quam difficilioribus Ecclesiae temporibus in labefactata Ecclesiastica disciplina indulgenda praecor ab Eminentiis Vestris, quarum purpuras demississime osculor.
EE. VV.
Pedemontii pridie nonas Novembris anni 1796

Eminentissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii (Romam)
Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

1800

[518r.] Eminentissimi, ac Reverendissimi Domini,
Quae duae res mihi fuerunt impendimento, ne ad visitanda Apostolorum Limina Romam petere, nempe ingravescentes mea aetas, et valetudo; eae nunc ambae me urgent, ut quod per memet exequi non possum, per Nuntium adimplendam. Cumque in praeteritis meis relationibus de omnibus ad meam Ecclesiam quoquomodo pertinentibus copiosa, et distincta narratione Eminentias Vestras certiores fecerim, pauca, elapso jam triennio in hac septima mea relatione, quam in tanta rerum vicissitudine in aliud tempus differri oportuit, nunc subnecto, quae pro mea in Canonicas Sanctiones obedientia mihi sese offerunt breviter enarranda Eminentiis Vestris.
In Ecclesia Cathedrali prope Sacrarium, a me primo mei regiminis anno aedificatum, novum anno 1978 aedificium extruxi Capituli, et Episcopi, pariter bono, cum a Pedemontio, ubi residet, ad dictam Cathedralem Ecclesiam in Aliphia accedit: in qua mea summa cura, et diligentia, nunc est, ut provideam Sacrae suppellectili, ac pedo, quae anno elapso copiae hostiles, et plebis infinita moltitudo decerpsere.
[518 v.]
Et in generali quidem devastatione res meae ita eversae sunt, ut ne veru quidem mihi reliquum fuerit; vix exceptis fundis, in quibus saltem saltem meliorationes a me ingenti pecunia factae tribus abhinc annis nullum detrimentum subiere. Nec parum laboris, et molestiae perferre mihi necesse fuit, ut scripta, et acta publica, disjecta non levi ruina, in Tabulario jampridem a me pereleganter confecto, reponerentur, ac suo quaeque ordine disponerentur, atque repararentur aedes Episcopales ab Episcopo Allifano Valerio Seta anno 1611 suo aere comparatae. In Seminario, dum duo superiora contubernia pro majori et Convictorum, et Rectoris commodo extruere conabam, cum huc redierim, et redierint quoque Rector, Magistri, ac pauci ex Convictoribus, qui in fugam se conjecerunt, res adeo eversas inveni, ut ipsum graviora passum eos vix alere potuerit usque ad tempus feriarum: quod patet ex redituum rationibus servata forma Concilii acceptis; nempe a duobus Ratiocinatoribus de gremio Capituli a me electis coram quatuor ab eodem Capitulo, et Clero deputatis.
De Sanctimonialibus autem utriusque Monasterii sub titulo SS. Salvatoris, et S. Benedicti quid dicam? Et ipsae provecta nocte effugerunt. Verum non multo post, quam exierunt, Monasterium ingressae sunt, ubi consueta exercitia spiritualia continuo peregerunt, quae tempore Quadragesimali, ut solet, etiam in Seminario peracta fuere.
Totam Dioecesim, Sacris praesertim Missionibus, perlustravi; ubique Dioceseos pueros, et puellas diligenter examinavi, ac optime instructas inveni; eamque, quam Parochi in Ecclesiis Parochialibus, coeterique Presbyteri in Ecclesiis ruralibus diebus Dominicis in prima Missa docent rudes adultos, magis magisque excitavi; ac, ut oportuit, Sacramentum Confirmationis ministravi. Ubique pariter ministerium verbi Dei sedulo adimplevi; saepius in Castro Pedemontii, ubi
[518 v.]
apud Fratres Discalceatos Conventus S. Augustini diu permansi, ut aere puriore meae saluti tot, tantisque aerumnis, et angustiis labefactatae, serio consulerem. Monitionibus autem, obsecrationibus, et objurgationibus, ut potui, nunquam peperi ea pastorali diligentia, quae mihi semper fuit cordi.
Praeter ea, quae in hac brevi quidem-, haud dubie doloris ac aegritudinis animi plena-, relatione scripsi, nihil reliquum mihi est, quod referam Eminentiis Vestris, quarum Purpuras demississime osculor.
Pedemontii pridie Nonas Septembris anni 1800
EE. VV.
Eminentissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii (Romam)
Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

1803

[529r.] Cum valetudinis, et ingravescentis meae aetatis ratio vetet, ut Sacra Apostolorum Limina, effluxo triennio, visitandi munus per memetipsum obire queam, denuo per Nuntium me sisto Eminentiis Vestris, quas certiores facio, quid egerim post alias Litteras datas pridie nonas Septembris anni 1800. In Seminario, quod semper mihi fuit cordi, tum studio latinarum, et graecarum litterarum, eloquentiae, philosophiae, ac sacrarum scientiarum, et in primis Ecclesiasticae Disciplinae, peractis quotannis exercitiis spiritualibus, tum oeconomico regimini diligenter prospexi. Hinc factum est, ut per selectiores quoad mores, et scientiam in eo institutos duodecim Ecclesiarum Dioecesis necessitati nuper providere potuerim; quorum novem curae animarum diversis in Parochiis praefeci. Ejus autem redituum rationes a duobus Ratiociniatoribus de gremio Capituli, et quatuor ad formam Concilii ab eodem Capitulo, et Clero deputatis accipi quotannis nunquam omisi. In Ecclesia totam, quae in praecipiti erat, fornicem reficiendam curavi, ac pedo argenteo pastorali providi. Refectioni quoque aedificiorum, praediis colendis, et tuendis, ac plantationibus adlaboravi. Coetera, quae ad eam ornandam, et pulchra suppellectili iterum instruendam post direptionem a concitata moltitudine factam, et a me in praefatis litteris distincte narratam, pertinent, ut potero, faciam: nam duobus abhinc annis omnes fere Ecclesiae proventus in ingentis multitudinis miserorum, etiam aliaenae Dioecesis, qui alias fame perituri huc commeaverunt, alimoniam absumpsi, ut eos in summa annonae caritate, vel ejus maximo pretio ab interitu vindicarem. De grege mihi credito curam quam diligenter gerere pergo, nec quidquam neglexi, quod ad disciplinae Ecclesiasticae jacturas, in iisdem praefatis, meis litteris a me enarratas sarciendas pertinere intellexi; Missione in tota Dioecesi tribus abhinc annis, deinde exercitiis spiritualibus
[529v.]
Ministerio Sodalium Missionis SS. Redemptoris peractis. Idemque concionandi munus ubique Dioecesi, cum eam lustraverim, et hic, bacchanali praesertim tempestate, egomet absolvere non praetermisi. Propterea quoad Cleri, Populique disciplinam pro temporum conditione nihil praeterivi. Sed unum mihi maxime doluit, et dolet, aetatem vitia non minuere, sed augere, neque exceptis pauperibus in gravi qua laborant egestate. Idcirco obsecrationibus, hortationibus, obirgationibus non peperci in omni patientia, et doctrina juxta monitum [Santi Pauli] Apostoli [epistula] 2 ad Timotheum; sed non raro incassum laboravi.
In Sanctimonialium Monasteriis disciplinam regularem, et obedientiam, ut potui, obtinui, sed paterne monendo, non cogendo; exercitiis insuper spiritualibus Quadragesimali tempestate semper peractis. Malo autem, quod audio de Conventu Pratae Ordinis Minorum Observantiae Sancti Francisci, cum proximo mense Novembri cogendum erit Capitulum, serio occurram. Totam Dioecesim lustravi, una excepta parva regione montuosa, et in locis distantibus posita, ob imminens periculum incidendi in magnam latronum catervam, nedum ob teterrimas vias meae aetati valde infensas.
Ubique Dioecesis Sacramentum Confirmationis ministravi, et Pueros in Doctrina Christiana examinavi, atque instructos inveni. Libros Parochiales, aliosque, in quibus describuntur Missae, diligenter recognovi; exceptis libris Confraternitatum, seu Ecclesiarum Laicorum regimini subjectarum, quorum recognitio mihi vetita fuit a Supremo Tribunali Mixto Neapolitano. Inquisitionem circa vitam, mores, et officium Parochorum, coeterorumque Ecclesiasticorum egi. Moralis Scientiae, et Casuum moralium exercitium Cleri animis inculcarenon destiti. Jura quoque Ecclesiae sarta tecta servavi. Residentiam non deserui, nisi semel in anno ad breve tempus, et ex causa gravi, nedum rationabili, nec ab aliis deseri sino, qui residentiae obstringuntur.
Inspectionem, et curam finitimarum Ecclesiarum, seu Dioecesium vacantium, exteriorem tantum, a Sacra Regia Majestate Episcopis vicinioribus commendatam, sedulo, et non frustra habui, manuum impositionem praesertim sine diligenti selectione ordinandorum, in Dioecesi Thelesina pene effraenatam, compescendo.
Praeter haec nihil reliquum mihi est, quod referam, cum in praeteritis relationibus, praesertim in prima relatione scripta, pridie nonas Decembris anni 1778 de omnibus ad statum meae Ecclesiae quoquomodo pertinentibus, juxta normam in Opere de Synodo Dioecesana Benedicti XIV descriptam, distincta, qua potui, et plenissima EE. VV. certiores fecerim, quarum Purpuras venerabundus deosculor.
Pedemontii Allifarum pridie nonas Septembris 1803
Emis ac Remis Dominis Cardinalibus
Sacrae Congregationis Concilii /Romam/
Humillimus et obsequentissimus Servus
Aemilius Episcopus Allifanus

Page created by Armando Pepe | Storiadellacampania.it © 2020

Hinc felix illa Campania est, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis suco per omnis terras incluto, atque (ut vetere dixere) summum Liberi Patris cum Cerere certamen. Hinc Setini et Caecubi protenduntur agri. His iunguntur Falerni, Caleni. Dein consurgunt Massici, Gaurani, Surrentinique montes. Ibi Leburini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis. Haec litora fontibus calidis rigantur, praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. Nusquam generosior oleae liquor est, hoc quoque certamen humanae voluptatis. Tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci, Campani.
[Plinius Sen., "Nat. Hist." III, 60]

CLORI%20Botticelli%20header%203.jpg

Storia della Campania. Risorse in rete per la storia del territorio e del patrimonio culturale
Edizioni CLORI | Firenze | ISBN 978-8894241686 | DOI 10.5281/zenodo.3408416

COME CITARE | CODICE ETICO | NORME REDAZIONALI | CREDITI E CONTATTI

The content of this website is licensed under Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) License