Le relazioni ad limina dei vescovi della Diocesi di Alife (1664-1773). Documenti (Parte III)

a cura di Armando Pepe

Pagina principale di riferimento: Le relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife

Fonte: Congr. Concilio, Relat. Dioec. 32 A, da 113r. a 398v.

Monsignor Egidio Antonio Isabelli, 2 relazioni (1745- 1750)

Monsignor Egidio Antonio Isabelli nel 1736 andò a Roma per la visita ad limina, senza tuttavia portare alcuna relazione. Nel 1744 si giustificò per non aver compiuto la prescritta visita, adducendo gravi motivi di salute. È da tener presente che intercorsero venti anni senza che fosse compilata una relazione ad limina, dato che l’ultima di monsignor Porfiri fu quella del 1725, e la prima di monsignor Isabelli porta la data del 1745. Appare quantomeno singolare un’interruzione di così lunga data, considerando la stretta vigilanza degli organi centrali della Chiesa. Ad ogni modo le due relazioni di monsignor Isabelli si lasciano leggere per un terso latino tendente all’asianesimo. Nel 1745 fece presente di aver investito del proprio denaro- circa duecento ducati- per la realizzazione del busto argenteo di San Sisto I, che totalmente costò mille ducati. Il 1750 fu l’anno del giubileo.

[1736]

[287r.]
Beatissimo Padre,
Egidio Antonio Isabelli, moderno vescovo di Alife, umilmente rappresenta alla Santità Vostra come, trovandosi presentemente in Roma, desidererebbe visitare li Sagri Limini per il corrente triennio cinquantuno (LI), ed essendo inavvertitamente scorso il triennio passato cinquanta (L) senza esser stata fatta la visita, supplica la Santità Vostra per l’assoluzione da qualunque censura fosse incorso per la suddetta visita trascurata.
[288r.] Il 19 febbraio 1736 monsignor Egidio Antonio Isabelli visitò i Limina Apostolorum.

[1744]

[293r.] Alla Santità di Nostro Signore Papa Benedetto XIV
Beatissimo Padre,
Il Vescovo di Alife, umilissimo servitore della Santità Vostra, umilmente L’espone aver ottenuto dalla medesima Santità Vostra, sotto li 24 d’agosto prossimo passato, l’assoluzione dalle pene incorse per non aver adempito le visite de’ Sacri Limini (50 e 51), e la proroga di adempire a detto obbligo per sei mesi, quali, stando per spirare, e non avendo potuto né potendo adempire a detto obbligo a causa di ritrovarsi fuori della Residenza coll’Indulto della Santità Vostra sino alla Settimana Santa esclusivamente a causa delle sue indisposizioni, supplica umilmente la Santità Vostra a volergli concedere una proroga di altri sei mesi a poter adempire al detto obbligo.
[294r.] Eminentissimi e Reverendissimi Signori Cadinali della Congregazione del Concilio,
Il Vescovo di Alife, umilissimo servitore delle Eminenze Vostre, vivamente rappresenta come spirando alli 26 di Agosto la proroga di sei mesi concessagli per far la visita de’ Sacri Limini per il triennio 52, e non potendo dentro detto tempo, attese le presenti circostanze de’ tempi, adempire a detto obbligo, supplica le Eminenze Vostre a volergli concedere un’altra benigna proroga.
[295r.] Eminentissimo e Reverendissimo Signore Cardinale Antonio Saverio Gentili, prefetto della Congregazione del Concilio,
Il Vescovo di Alife, servitore umilissimo, per risolversi dalle sue infermità ha dovuto stare per un anno e mezzo fuori della Diocesi, ed essendo ritornato nella fine di novembre, finora ha dovuto star applicato per dare qualche sistema ai molti affari urgenti della Città e Diocesi, e non avendo perciò potuto compire la relazione dello stato della sua Chiesa, che deve esibire nella visita de’ Sacri Limini, supplica le Eminenze Vostre a prorogargli fino a tutto gennaio il termine già un’ altra volta prorogatogli, e che spirerebbe ai 18 del corrente mese di dicembre 1744.

1745

[299r.]
Alla Santità di Nostro Signore Papa Benedetto XIV
Beatissimo Padre,
Dubitando il vescovo di Alife di poter trasmettere per la fine del corrente mese di gennaio la relazione ad Limina secondo l’ultimo termine prefisso, per ritrovarsi in Benevento, da dove non ha potuto partire per la neve caduta, prega perciò la Santità Vostra a volergli prorogare detto termine per altri quindici giorni.
Die 30 Ianuarii 1745
[301r.] Alla Santità di Nostro Signore Papa Benedetto XIV
Beatissimo Padre,
Dovendo il Vescovo di Alife visitare li Sacri Limini per li trienni 52 e 53 scorsi, per li quali ha ottenuto dalla Santità Vostra l’assoluzione e proroga rispettivamente e non potendo venire personalmente, né mandare alcuno de gremio Capituli, supplica la Santità Vostra permettergli che possa adempire alla visita detti due trienni 52 e 53 mediante la persona del chierico Domenico Spinelli, suo agente.
Pedemontii hac die prima Februarii 1745
Egidius Antonius Episcopus Aliphanus
[303r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini Patroni Colendissimi,
Civitas haec Alliphana cuius antiquitas regio, et varius fortunae status, cum ex superioribus exaratis relationibus ea omnia latius innotescant, non est cur modo in superfluis abundans, plura de his disseram. In ea sane, quo nunc permanet statu, mille circiter incolas continet; Ecclesia cathedrali decoratur, ubi duae numerantur Dignitates, quarum prima Archidiaconatus, altera Primiceriatus, et decem Canonici, inter quos Praebenda Theologalis a me nuper constituta, quinque Sacerdotes, et tres Clerici divinis additi. In ea cura animarum exercetur per Vicarium [303v.] perpetuum; adsunt fons baptismalis, campanile, organum, chorus, et sacrarium, rebus necessariis, et sacra suppellectili, tum ad divina peragenda tum ad pontificalia exercenda competenter ornata. Praecipuum in ea cathedrali ex elaborato marmore extat Altare sub cuius ara honorificentissime situm corpus Sancti Xysti Papae et Martyris; venerant illum Cives Alliphani, aliique Christi fideles, quorum piis largitionibus construendum pro viribus studui, sub eiusdem Sancti Martyris imagine, simulacrum argenteum valoris ducatorum mille, collatis a me simul de proprio aere (ducatis circiter bis centum). Ibique pariter exstat Cappella Sanctissimi Rosarii cum societate Laicorum, Ordinarii autorictate erecta; ipsum vero Altare suos habet redditus sicuti et Cappella Sanctissimi Sacramenti et altera sub titulo Sancti Xisti; qui quidem redditus administrantur ab Economis respective earundem Cappellarum, ab Ordinario eligendis, quorum administrationis ratio quotannis redditur Episcopo. Praeter Cathedralem duae aliae existunt Ecclesiae, una sub invocatione Sanctae Mariae Magdalenae, in qua erectum exstat Beneficium de iurepatronatus Familiae de Alferiis; suos habens peculiares proventus, et redditus, qui una cum onere celebrationis aliquarum Missarum percipiuntur a Rectore pro tempore instituto cumque [304r.] multis ab hinc annis eadem Ecclesia interdicto subiecta fuerit, ex quo pene caduca, omnibus fuisset destituta necessariis, tandem acrioribus stimulis cum moderno beneficiato agendum opere pretium duxi, ut ita non solum ad illam restaurandam, sed decentiori forma ampliandam, ac sacra suppellectili instructam, simul esse curavi. Altera est sub invocatione Sanctae Mariae Novae (et Sanctae Catherinae); habens sibi annexum hospitale, et annuos proventus ad summam usque ducatorum circiter bis centum sexaginta, quorum administratio ab immemorabili semper fuit penes Universitatem praefatae Civitatis, qui quidem redditus, tum pro utilitate et reparatione Ecclesiae, ac dicti hospitalis manutentione, tum pro eleemosynis Missarum aliisque piis usibus erogabantur; praefatum vero Beneficium usque ab anno 1730 sede vacante divisum fuit, mediante collatione tunc facta favore unius, et alterius Beneficiati; hinc orta coram Sacra Congregatione controversia inter eosdem sic provisos, et Universitatem praedictam, ad istius favorem prodiit resolutio; devoluta postmodum in gradu appellationis [304v.] huiusmodi causa in Sacrae Rotae Auditorio, ibi non dissimile fortasse fatum experta fuisset, nihilomines, sive ob incuriam illorum de regimine, sive ob eorundem inopiam pro expensis ob litis prosecutionem necessariis, adhuc pendet indecisa. Tota haec Dioecesis ad duodecim circiter milliaria extenditur; intra cuius fines nonnulla habentur oppida, et loca, quorum series haec est. Prima coeteris praestantior Civitas Pedemontii, quae ex tribus membris componitur; quorum alterum in cacumine montis situm, Castri denomiatione donatur, alterum ad eius radices, Pedemontis nomine intellegitur, tertium denique in planitie existens Vallata nuncupatur. Totaque haec Civitas octo mille circiter incolas continet. In praefata Civitate extat Palatium Episcopale, in quo Episcopi pro tempore residere consueverunt; cumque adeo vetus, et caducum supererat, ut omnino reparationi fuerit obnoxium, hinc non modo illud restaurare mihi opus fuerit, sed etiam concinniter ampliare et in elegantiorem formam redigere pro viribus studui. In hac eadem Civitate adest Seminarium, peculiares, licet tenues habens proventus; in eo ad praesens sex [305r.] numerantur Alumni, et viginti convictores. Tres item extant Collegiatae Ecclesiae, quarum prima sub titulo Sanctae Mariae Maioris, antiqua Insignitatis qualitate donata, duodecim habet Canonicos, et eorum primus Archipresbyterali dignitate decoratus; iidem tenentur alternatim sex nempe pro qualibet hebdomada ad quotidianam horarum canonicarum recitationem, et Missae conventualis celebrationem; penes eosdem cura residet animarum, quae a duobus Canonicis in fine cuiuslibet anni ad huiusmodi munus electis, praevia approbatione et confirmatione Episcopi exercetur. Eadem methodo et instituto se continet altera sub titulo Sanctissimae Annunciationis, praestanti structura Insignis Ecclesia, cui pariter inserviunt duodecim Canonici, quorum primus Decanus nuncupatur. Prope eamdem Ecclesiam exstat Pauperum aegrotantium hospitale, quibus ab Oeconomis Cappellae Sanctissimae Annunciationis eiusdem Collegiatae Ecclesiae necessaria subministrantur. Tertia demum in loco Castri sub titulo Sanctae Crucis sex tantum habet Canonicos; in ea pariter habitualis cura residet animarum, quae a duobus Canonicis quolibet anno eligendis et ab Episcopo approbandis [305v.] exercetur. In ea quippe Collegiata Ecclesia, cum omnia fere minora Altaria, antiquis, et rarioribus pictis tabulis sint ornata, ad completam totius Ecclesiae formam, Altare maius ex pario, et varii coloris marmore elaborato, duobus ab hinc annis construendum duxi, cuius impensae conflarunt summam ducatorum quincentorum circiter, partim ex largitionibus fidelium, partim proprio meo aere recollectam. Prope eandem collegiatam alia extat Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, nonnullis bonis stabilibus et annuis redditibus praedita; habet quoque annexum montem pignorum, et in eadem Ecclesia extat Sodalitas virorum, auctoritate Ordinarii erecta; hac tamen lege in limine fundationis apposita, ut in eorundem Confratrum respectiva administratione, rationem reddant Episcopo; id quod modo per Laicos impugnatur. Alia ibidem adest Ecclesia sub titulo Divi Antonii Patavini, cui inserviunt quamplures Sacerdotes de eodem Castro, divinis addicti. Extat quoque hospitium Patrum Eremitarum excalceatorum Ordinis Sancti Augustini, qui superioribus annis in formalem Conventum illud erigere [306r.] meditantes, eorum conatus cesserunt in irritum, iuxta resolutionem Sacrae Congregationis, attenta tenuitate reddituum, cum vix quinque aut septem Religiosi in eodem loco degere et alii possint. In eiusdem Civitatis, et respective praefatarum Collegiatarum districtu nonnullae aliae adsunt Ecclesiae, una nempe sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, altera Sanctae Luciae, et Sancti Nicolai, quae cum sint sacra suppellectili sufficienter ornatae in ipsis Missae celebrantur. Alia extat Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Occurribilis, quae quampluribus gaudet bonis stabilibus, et proventibus, super quorum administratione, non minus Laicalis communitas, quam Baro, modo sub praetextu asserti juris patronatus, modo sub Regia protectione jactantes praefatam Ecclesiam extitisse, et existere, fas sibi esse putant pro libito manus apponere; iidemque Oeconomi antiqua freti consuetudine, seu potius praefati Baronis praepotentia, priscis etiam temporibus semper renuerunt, et ad praesens magis renuunt eorum administrationis rationem [306v.] reddere Episcopo. Alia extat Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Costantinopolitanae, quae nonnulla pariter stabilia possidet, illorumque fructus et annui redditus, tum in Missarum celebratione, tum in substentatione quinque Cappellanorum ad nutum amovibilium eidem Ecclesiae inservientium erogantur, in quorum reddituum administratione Episcopo pro tempore semper rationem reddiderunt, renuentibus modo Oeconomis in praesenti lis est in quorum manibus computa sint reddenda, quod idem accidit in administratione bonorum aliarum Ecclesiarum, et Altarium, etiam in Ecclesiis Collegiatis, et Parochialibus existentium, quoniam sive Communitates, sive Barones sub praetextu Concordati, illius sensum extorquentes contra acrius insurgere in dies conantur sub praetextu assertae qualitatis et naturae Laicalis; cum tamen super eadem controversia de anno 1706 exorta, satis constat ex variis resolutionibus huius Sacrae Congregationis, huiusmodi attentata ab omni aequitate, abhorruere unde aequissimam hanc Causam, omni sublata cunctatione coram Tribunali Mixto iuxta mentem eiusdem [307r.] Concordati tuendam mihi modo contingit; eundem porro in scopum Eminentias vestras humiliter deprecor, quatenus dignentur excitare Illustrissimi Domini Nuncii Apostolici Neapolim degentis officia quibus patrocinium huius causae quam enixe suscipiat et tueatur. Alia extat Ecclesia Divo Rocco dicata, cui inserviunt octo Cappellani, qui in diebus festivis solemniter celebrant. Prope eandem Ecclesiam constructum adest Oratorium sub titulo Beatae Mariae Septem Dolorum, in quo qualibet feria sexta convenire solent omnes Sacerdotes in casuum moralium discussione, sicuti in feria quarta conveniunt in hoc meo Episcopio, in quo habentur Conferentiae super sacris ritibus et caeremoniis Missae. Adest quoque Ecclesia sub invocatione Divi Blasii, cuius Rector praestare tenetur annuos ducatos decem pro manutentione Hospitalis eidem Ecclesiae annexi, vigore transactionis initae tempore fel. mem. Episcopi Porphiri mei Praedecessoris. Inter alia Dioecesis loca adest in primis Terra Pratae, quae ter mille circiter incolas continet et viginti quattuor numerantur Sacerdotes, aliique tres [307v.] Clerici in Ecclesia Archipresbyterali divinis addicti, inter quos ipse Archipresbyter curam habet animarum. Altera ibi pariter extat Ecclesia Divo Pancratio dicata, qua annis retro elapsis ex informatione per me capta latius constat, et conspicuis documentis probatum habetur, antiquitus fuisse Collegiatam, in qua sex numerabantur Canonici, praeter Abatem, cuius dignitas Abatialis, quacumque temporum iniuria, vel diuturnitate non defuit. Tam intra eiusdem Terrae districtum, quam extra nonnullae aliae existunt Ecclesiae et Cappellae, sive sub titulo Sancti Nicolai, sive Sancti Sebastiani, sive Beatae Mariae Angelorum, quarum quaelibet respective peculiares habet redditus, qui administrantur per Oeconomos confirmatos ab Ordinario, eidemquae peractae administrationis rationem reddere consueverunt. Alia ibi quoque est Ecclesia sub titulo Divi Augustini, tenues habens redditus, licet missarum oneribus, et reparationibus necessariis sufficientes; cumque in praesenti esset reparationi obnoxia, non modo illam restaurandam, sed etiam ad decentiorem formam redigendam, ut par erat, incubui. [308r.] Extra districtum eiusdem Terrae adest domus pro excipiendis peregrinis accomodata, redditus habens pene tenues, manutentioni tamen et illorum substentationi congruentes. Alia subsequitur Terra, sub vocabulo Vallis Pratae, in qua mille et bis centum circiter numerantur incolae; ibi adest Ecclesia Archipresbyteralis sub titulo Sanctorum Sebastiani et Rocci, eidemque inserviunt Archipresbyter (curam habens animarum), octo Sacerdotes, tres in Sacris promoti, aliique tres Clerici. Item Ecclesia sub titulo Sancti Ioannis Hierosolymitani, multis praedita bonis stabilibus, quibus gaudet Commendatarius; ipsa vero Ecclesia pene collapsa opportunis reparationibus est obnoxia; et quamvis per meos Praedecessores et per me ipsum fuerint renovata decreta pro illius restauratione, nunquam fuerunt executioni demandata, eo sub praetextu exemptionis Equitum Hierosolymitarum ab Ordinarii iurisdictione, hinc maxime interest opportunum admoveri remedium, quod, ut enixe, et humiliter deprecor, suprema Sanctae Sedis auctoritate adhibendum foret. Sequitur locus, qui dicitur Pratilla in quo sex centum [308v.] circiter numerantur incolae, et praeter Parochum, cui incumbit cura animarum, unus tantum adest Sacerdos, et alter in Diaconatus ordine constitutus. Ecclesia ipsa Parochialis sub titulo Sancti Nicolai, quosdam habet redditus, tum pro subeundis oneribus Missarum, tum pro manutentione, et reparatione Ecclesiae, eiusque ornata necessarios, quorum proventorum administratio exercetur per Oeconomos, qui rationem peractae administrationis reddere tenentur Episcopo. Praeter supra descripta loca adest Terra sub vocabulo Sancti Angeli, quae bis mille circiter continet incolas; Ecclesiam habet Archipresbyteralem sub invocatione Sanctae Mariae della Valle, cuius nova, et esimia constructio, debita sollicitudine, usque ad praesens pro absolvendo opere animum meum exercuit. Duae aliae ibi extant Parochiales Ecclesiae, una sub titulo Sancti Nicolai, altera Divo Bartholomeo dicata, utraque pariter vetustate collapsa, modo fuit restaurata, et in elegantiorem formam redacta. Alia ibidem adest Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis, quae a meo Praedecessore reaedificata tandem absolutum opus perficiendum curavi, cum nova constructione Sacrarii. [309r.] Insuper nonnullae mansiones, quae eidem Ecclesiae adherent pene collabentes, undique restaurandas, et eleganter renovandas, tum ad commodum illius Ecclesiae, et Cleri, tum Episcopi in casu accessus eiusdem, proprio meo aere, pro viribus studui; quod idem perficiendum curavi in alia Ecclesia rurali sub vocabulo Sanctae Mariae del Campo. Per milliare circiter a praefato oppido distat casale nuncupatum Raviscanina, in quo adest Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis, ibique de tempore Episcopi b. m. Porphirii mei Praedecessoris fuerunt translata Sacramentalia ob defectum Ecclesiae Parochialis iam collpsae, quae tandem fuit proximis hisce temporibus reaedificata, et in ampliorem formam redacta; pauca hinc modo supersunt facienda pro totius operis complemento. Praefatum casale octingentos circiter continet incolas, ibique numerantur tres Sacerdotes et tres Clerici praeter Parochum, cui cura incumbit animarum. Conterminus hinc sequitur locus Ailani denominatione donatus, in quo mille et octingentarum animarum numerus continetur; Ecclesia Archipresbyterali titulo decoratur, et apud eundem [309v.] Archipresbyterum cura residet animarum, decem numerantur Sacerdotes, unus in Diaconatus ordine constitutus, et quattuor Clerici Ecclesiae inservientes. Inter praefatae Ecclesiae altaria, primum illud Sanctissimi Sacramenti, alterum Santissimi Rosarii, et aliud Sancti Sebastiani, peculiaribus respective gaudent redditibus, ex quibus tum pro celebratione missarum tum pro iniuncto ipsis Sacerdotibus onere, festis quibusque diebus divina officia recitandi, certa eisdem pecuniarum summa fuit assignata. Alia ibi pariter extat Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis, ad elegantiorem structuram nuper redacta, peculiares habet redditus, qui per Economos administrantur, et peractae administrationis rationem reddere tenentur Episcopo. Alia quoque extat Ecclesia sub titulo Sancti Antonii Patavini, quae cum paucis, quibus gaudet redditibus, longe elapsis temporibus huic Seminario annexa fuit, onere tamen iniuncto celebrationis triginta quinque Missarum quolibet anno, et de omnibus ad Ecclesiae ornatum providendi. Asperrimo demum in monte posita est Terra Letinum nuncupata, mille et octingentos continet incolas; Ecclesia sub titulo Sancti Ioannis Baptistae Archipresbyterali [310r.] titulo decoratur, et ipse Archipresbyter curam habet animarum; in ea duodecim numerantur Sacerdotes, aliique sex Clerici. Altare seu Cappella Sanctissimi Rosarii in eadem Ecclesia existens nonnullis gaudet redditibus, qui pro subeundis oneribus Missarum, et pro eiusdem Altaris manutentione et ornatu fideliter erogantur ab Oeconomis, a quibus peractae administrationis ratio quotannis redditur Episcopo; quod idem exequi, et observare consueverunt Oeconomi in administratione reddituum Ecclesiae sub titulo Sanctae Mariae a Castello in eodem loco existentis. Nonnulla alia supersunt in hac ipsamet Dioecesi, sub Pagorum potius denominatione, Casalia, unum nempe sub vocabulo Sancti Potiti in quo adest Ecclesia Parocchialis, sexcentum circiter numerantur incolae, et praeter Parochum sex Sacerdotes, aliique quinque Clerici Ecclesiae inservientes. Alia ibi extat Ecclesia sub titulo Ascensionis Domini Nostri noviter elegantiorem in formam constructa, cuius redditus pro eiusdem Ecclesiae decenti manutentione et Missarum celebratione erogantur. Alterum habetur Casale sub denominatione Sancti Gregorii, cuius titulo decoratur Ecclesia ipsa Parochialis sexcentum circiter continet incolas, et praeter Parochum [310v.] quattuor numerantur Sacerdotes, totidemque ad primam tonsuram initiati. Hic pariter extat Beneficium sub eodem titulo Sancti Gregorii conspicuos habens redditus in annua summa ducatorum circiter quingentorum, qui percipiuntur a Barone huius loci, facultate ut asseritur eidem facta ab Innocentio XII per Epistolam Secretariae Status retinendi; idem Beneficium cum praefatis redditibus, iniuncto tamen onere restaurandi Ecclesiam, et deputandi aliquem Sacerdotem, qui in ea quotidie Missam celebraret, et pueros in rudimentis Fidei instrueret; verum Ecclesia ipsa, cum multis ab hinc annis fuerit collapsa, onus praefatae celebrationis Missae in Parocchiali Ecclesia adimpletur; et quamvis fuisset inchoatum aedificium novae Ecclesiae, expensis tamen Cappellanorum pro tempore existentium, nunquam usque modo perfici potuit; qua de re per meos Praedecessores Sacra haec Congregatio fuit instructa, unde id etiam mei muneris esse duxi, sapientissimo Eminentiarum vestrarum judicio expendendum relinquere. Extat item casale nuncupatum Calvisiorum, in quo quingentum circiter numerantur incolae; adest Ecclesia Parocchialis sub titulo Sanctae Mariae de Monte Carmelo, cui [311r.] praeter Parochum inserviunt quattuor Sacerdotes et tres Clerici. Ultra milliare ab illius districtu adest Ecclesia ruralis sub titulo Sanctae Mariae de Carattano, quae magno Populi concursu et devotione veneratur; tenues possidet redditus, impensis necessariis congruentes. Demum casale vulgo dicitur Sipicciano suam habet Ecclesiam Parochialem sub titulo Sancti Marcelli, quattuor centum circiter continet incolas, et praeter Parochum, cui incumbit cura animarum, tres alii numerantur Sacerdotes, et duo Clerici, eidem Ecclesiae inservientes. Atque haec omnia sunt oppida et loca quae totam hanc constituunt Alliphanam Dioecesim, quam singulis annis, benedicente Domino, lustravi, licet superiori tantum anno ad huiusmodi munus personaliter exequendum, adversa valetudine praepeditus; non immemor tamen ex mei muneris debito, praecipuas custodiendae Ecclesiasticae disciplinae mihi partes incumbere, tum etiam in promovendo apud Populum divino cultu, tum ut ex superius dictis in restaurandis, vel de novo constructis Ecclesiis, tum demum in augendo Mensae Episcopalis censu, attentis meliorationibus in praediis eiusdem Mensae peractis. Tangit ne intime solum, quae de aucta supra modum [311v.] adversus Loca Pia, Ecclesiae decorem, et libertatem quorundam Laicorum licentia, quam usque adeo rebus suis favorabilem esse arbitrantur, ut etiam pro libito, et ad eorum nutum concionatores Quadragesimales non sine gravi Fidelium scandalo, designare non erubescant, attamen sub excelso Sanctissimi Domini et Patris nostri praesidio, nec non praevalido insimul accedente Eminentiarum vestrarum patrocinio, ut cuncta in posterum prospere dirigantur, spem quoque omnem locare fas erit in eo, qui prope esse solet invocantibus eum in veritate. Interim assiduis precibus apud totius consolationis Auctorem agere non omitto, ut maestis hisce temporibus, Sanctissimo Domino nostro cumulata gaudia, ac diuturnam incolumitatem, Ecclesiae, et Christianae Reipubblicae tam necessariam, largiatur, ad cuius pedes humillime provolutus, Apostolicam beneditionem obsequentissime efflagito, et Eminentiarum Vestrarum sacra Purpuram humiliter deosculor.
Datum Pedemontii 30 Ianuarii 1745
Humillimus atque additissimus servus obsequentissimus Aegidius Antonius Episcopus Alliphanus

1750

[320r.] Eminentissimi et Reverentissimi Patroni Domini mei Colendissimi,
Post espletam praesenti anno Visitationem Civitatis, et Dioecesis Alliphanae, cum ad Urbem ad lucranda Universalis Iubilaei indulgentias progressus sim, Sanctorumque Apostolorum Limina perhumiliter visitaverim, reliquum est, ut ad parendum Sistinae Constitutioni, meae villicationis rationem EE. VV. reddam, quam certe paucis expediam. Statum enim tam Cathedralis, quam aliarum Ecclesiarum, ac Seminarii in relatione transmissa anno 1745, iam plene exposui, nec in praesenti aliud superaddendum videtur, quam quod nonnullas Ecclesias, quas tunc temporis non adhuc perfectas dixi, iam peculiari Deo auxilio absolvi, perfeci, et consecravi. Seminarii aedes iam omnino absolutae sunt, in ibique licet, plures Alumni, et Convictores sub provido Rectore educentur et instruantur, copia tamen Magistrorum non adest, eorum nempe, qui ad Superiores Scientias Adolescentes et Iuvenes instituant, nec hactenus introduci potuerunt ex defectu reddituum, qui ad eorum congruam substentationem non sufficiunt, tametsi cuncta Dioecesis Beneficia pro rata ad tramites Sacri Tridentinii Concilii taxaverim, et antiquos eiusdem [320v.] Seminarii redditus, coemptis aliquibus Praediis augere studuerim, ita ut quo bonarum artium, et Superiorum facultatum Magistri introduci queant, non aliud suppetere videatur remedium, qua illud uniendi scilicet Beneficia, quarum tamen ibi exiguus est numerus, imo ad aliqua utpote per Cardinales nunc possessa, cum meae facultates non extendantur, EE. VV. enixe rogatas volo, ut re huiusmodi Supremo, Optimoque Pontifici exposita, ab eo dignentur impetrare, ut, eveniente in mea Dioecesi, aut alibi alicuius pinguis Beneficii, seu Abbatiae vacatione, non immemor indigentiae huius Seminarii, certam annuam Pensionem in ea providendi, si non perpetuo, saltem ad 20 vel 30 annos pro illo refervet. Ecclesia demum Sancti Ioannis Hierosolymitani, quam in praefata mea superiori relationi pene dirutam, et conquassatam, exposui, in eodem pessimo statu non sine maximo mei animi maerore, squallida adhuc perdurat, licet eius sollicitae reparationis spem aliquam concoeperim ex responso mihi reddito die 17 septembris 1746, quod Melitensis scilicet apud Sanctam Sedem Orator Eminentissimo huius Sacri Consessus Praefecto spoponderunt, se opus daturum, ut decreta pro reparatione eiusdem Ecclesiae non [321r.] semel edita, omnino de quamprimum traderentur exequutioni; supplex igitur EE. VV. rogo, atque obsecro, ut eorum consilio, et opera iamdiu promissam dictae Ecclesiae reparationem efficacius, ac urgentioribus mediis promoveant apud Oratorem praefatum, vel Equites Commendae possessores, qui eius fructus percipiunt, cum hactenus ad eorum sequestrum non devenerim ex justo metu, quod ea de re non tam in Tribunalibus Ecclesiasticis dispendiosam litem sustinere debeam, venim etiam apud Magistratus Seculares, ad quos in similibus casibus alii eiusdem Religionis Milites, ut audivi, recurrere non dubitarunt. Haec pro mei Pastoralis muneris debito referenda censui, et suprema EE. VV. iussa prompte exequuturus expectans, ipsarum Sacram Purpuram obsequenter deosculor.
Romae hac die 27 Junii 1750
Humillimus atque additissimus servus obsequentissimus
Aegidius Antonius Episcopus Alliphanus

Monsignor Innocenzo Sanseverino, una relazione (1753).

Dopo un’accurata descrizione del territorio, disseminato di pittoresche rovine d’epoca romana, monsignor Sanseverino delinea un breve ma sapido quadro della storia della diocesi alifana, partendo dal primo vescovo, Clarus. Nel 1753 il seminario aveva sei alunni, che alloggiavano gratuitamente nell’attesa di prendere i voti sacri, e venti convittori, i quali pagavano una retta annua di venti ducati per ciascuno.

1753

[324r.] Beatissimo Padre,
Innocenzo Sanseverino Vescovo di Alife, servitore umilissimo della Santità Vostra umilmente Le espone dover esso adempire l’obbligo della visita dei Sagri Limini per il corrente triennio 56, e ciò di non poter fare personalmente per le sue note indisposizioni; supplica pertanto umilmente Vostra Santità degnarsi concedergli la grazia di poter adempire detto obbligo per mezzo del Sacerdote Don Francesco Ferdinando Sanseverino de’ Pii Operai, a tal effetto, come anche per presentare la relazione dello stato della sua Chiesa, specialmente deputato.
[326r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini Patroni Colendissimi,
Ab Ecclesia Montis Marani ad hanc Alliphanam, nullis meis meritis, sed sola Illustrissimi Domini Nostri clementia, de mense Martii huismet anni translatus, pedes Sanctitatis Suae humillime deosculari, et Sacrosancta Apostolorum Limina pro esequutione Sixtinae Constitutionis devote visitare, valde nimis exoptabam; adversa vero valetudine impeditus per Procuratorem, non sine Animi maerore, meo muneri satisfacere, et rationem villicationis meae reddere coactus, haec de statu huius Alliphanae Ecclesiae, et Dioecesis, in hac prima mea Visitatione humiliter Eminentiis Vestris refero. Alliphae, una olim ex celebratissimis Samnitum Civitatibus, quae longe, lateque per planitiem explicabatur in radicibus prae alti Matesii Montis ad amnem Vulturnum inter Thelesiam, et Venafrum non longe ab Appennino, et Caudinis Faucibus, hostili furore C. Marci Cos., Annibalis Carthaginensis, ac inter alios tandem Rogerii [326v.] Calabriae Ducis adeo conflagravit, ut modo nihil aliud, nisi quondam fuisse demonstret; nihil igitur mirum, si olim, ut memoriae traditum est, a quinquies centenis hominum millibus Alliphana Urbs fuerit inhabitata, hodie vix, aut ne vix quidem, mille numerum compleat. Allipharum Urbem Evangelii lucem adspexisse eodem tempore, quo Beneventum, Samnitumque tractum, censuit Ughellius; probabilius tamen est, id accidisse Silvestro I sedente, quo redditam Ecclesiae pacem a Constantino Magno crediderunt nonnulli ex versibus usque adhuc insculptis in perantiquis Urnis ante fores Episcopii existentibus, quibus Baptismatis administratio exprimitur, et designatur. Eandem Urbem Episcopali fuisse dignitate decoratam, constat ex eodem Ughellio, cum Clarus Alliphanus Praesul anno 489 sub Simmaco Papa interfuit, et subscripsit Romanae Synodo Episcoporum septuaginta duorum de tollendo ambitu in Electione Pontificis. Illud vero certum est, Alliphanae Ecclesiae Praesules, usque ad meum Praedecessorem, numerum quadraginta trium non excedere; hinc in Ughellio alii desiderantur a Saeculo V usque ad medium XI. Sane inter Alliphanos Praesules, maxime memorandi sunt Iohannes de Alferiis Patritius Alliphanus pietate, ac Jurisprudentia insignis, Hyppolitus de Marsiliis, qui cedro dignis editis monumentis plurimum de re literaria meritus est, Sebastianus Pighinus, qui propter eius eximia merita ab Archiepiscopali Ecclesia Sipontina, ad quam ab Alliphana fuerat translatus, a Julio III, in S. Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegio fuit cooptatus, Antonius Augustinus Caesaraugustanus speculum Praesulum, et venerandae antiquitatis lucerna, et Petrus Paulus Moediceus patritius florentinus, qui pro grege sibi commisso animam posuit, cum lue grassante sacramenta eo morbo affectis ministraret antiquam [327r.] Cathedralem Ecclesiam, cui vix fieri potuit, quin maximum fuerit inflictum vulnus infelicibus Rogerii Calabriae Ducis temporibus, qui vastitatem Civitati intulit, venerandae antiquitatis monumenta delevit, atque sacrilege sacra Templa expoliavit, Balduinus eiusdem Civitatis Episcopus post reditum a Concilio Lateranensi sub Alexandro III de anno 1179 a fundamentis erexisse creditur. Certum tamen est, circa medium Saeculi XV Antonium Morettum Cathedralem paene collapsam priscae restituisse structurae, ut ex eius lapide sepulcrali eiusdem Episcopi ante maiorem eiusdem Ecclesiae januam legitur. Eadem Cathedralis, sub titulo Sanctae Luciae, et Episcopale Palatium, pluries fuerunt solo aequata, et praesertim Anno 1688. Verum Joseph de Lazara tunc temporis Civitatis Episcopus, eam nova molitione reaedificavit, in meliorem vero formam Angelus Maria Porphirius redegit, duobus additis Sacellis, altero Sanctissimi Sacramenti, altero Divi Xysti I Pontificis, et Martyris, Patroni Principalis, in quo eius venerandum corpus ex subterraneo sacello effossum, ubi per sex, et amplius Saecula honorifice colebatur, sexto idus Aprilis anno 1716, solemni ritu transtulit, atque in eleganti marmorea Urna collocavit. Ex constanti enim traditione, ac veteribus monumentis habebatur, Corpus Divi Syxti Primi Pontifici, et Martyris, Anno 1131, sedente Innocentio II, Rajnulphum Calatinorum, et Alliphanorumque Comitem, jussu Anacleti Pseudo-Pontificis ex Vaticana Basilica delatum in subterraneo Cathedralis Ecclesiae Sacello, quattuordecim exornato marmoreis columnis tumulasse. A tempore autem b. m. Episcopi Porphirii tantum abest ut quispiam collabenti Cathedrali lapidem admoverit, ut Ego incoeptam, et imminentem totalem ruinam, miseratus, primo meo ingressu pro viribus restaurandam, necessarium duxi, [328v.] curaturus adiuvante Deo, eandem reducendam ad meliorem structuram, quo in opere vix satis erunt, ut Peritorum judicio comperi, ter mille aureorum, licet Episcopalis Mensae annui Redditus mille, et bis centum monetae Regni non excedant. In eadem Cathedrali quotidie sacris ministrant duodecim Canonici, quorum duo coeteris dignitate praestant, Archidiaconus nempe, et Primicerius, quattuor simplices Sacerdotes, et totidem Clerici. Animarum cura exercetur per Sacerdotem extra Capitulum cum titulo Vicarii Curati. Praebenda Theologalis jam fuerat erecta, Poenitentialis vero deerat; hinc ad formam S. C. T. erexi. Redditus cuiuslibet Canonicalis Praebendae summam ducatorum triginta de Regno non excedit, comprehensa etiam Archidiaconali, cum onere Missarum quinquaginta circiter per quemlibet; Primicerius vero nullam prorsus habet Praebendam. Alliphana Dioecesis contermina est Ecclesiae Caiacen, Thelesinae, Bojanen, Aesernien, Venafranae, et Theanen. Ex Allipharum ruinis, post tempora Rogerii Calabriae Ducis, qui hostili furore adversus Raynulphum Alliphanum Comitem, Civitatem in cinerem redegit, adsurrexit Pedemontium, quod ex parvo quondam oppidulo, temporis decursu satis conspicuum evasit habitatione Illustrissimae Caietanae Familiae Principum, ac civium numerositate, inter quos quamplurimi numerantur insignes ingenio, et doctrina, qui plurimum de Literaria Respublica sunt meriti. Hinc nostra aetate, beneficio Caroli VI Caesaris, Civitas est appellata. In ea situm est Palatium Episcopale ab immemorabili inhabitatum ab Episcopis Alliphanis, propter Alliphanis aeris inclementiam, non multos ante annos a Praedecessore meo Egydio Sabellio auctum, et ad meliorem formam redactum. In hac Pedemontii Civitate, et oppido non longe ab ea posito, a Sanctae memoriae Callisto III de anno 1455, et Xysto IV de anno 1475 ex pluribus [328r.] Curatis Ecclesiis quattuor fuerunt erectae Collegiatae, tres in Civitate, et quarta in vicino oppido. Ex tribus praedictis Collegiatis, temporis progressu, duae in unam coaluerunt insignem Collegiatam in Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Maioris, cum numero duodecem Canonicorum, comprehenso archipraesbytero. Altera quae pariter insignis nuncupatur, fuit erecta in Ecclesia Sanctissimae Annunciationis, cum numero sex Canonicorum, quibus de anno 1719 a s. m. Clemente XI sex alii fuerunt adjuncti. Tertia fuit erecta in oppido nuncupato Castro, cum sex similiter Canonicis. Sane praefatae tres Collegiatae, et Canonici fuerunt erecti cum onere Curae Animarum, postmodum vero pro Populi commoditate duo ex Canonicis ab aliis respective fuerunt electi, et singulis annis eliguntur, praevia Episcopi confirmatione, pro sacramentis administrandis in qualibet ex dictis Collegiatis. Praeterea Canonici Collegiatarum Sanctae Mariae Maioris, et Sanctissimae Annunciationis, quotidie tenentur recitare in Choro horas canonicas per hebdomadam sex in una, et sex in alia, et conventualem missam decantare, quae diebus festivis pro Populo applicatur, ferialibus vero pro Benefactoribus in prima, pro piis disponentibus in secunda. Vigore namque fundationis, unionis, et aggregationis ad Missae Conventualis celebrationem non fuerunt adstricti. In tertia Collegiata Castri, Horae non recitantur Canonicae, nisi tantum duobus in hebdomada diebus ferialibus cum Missa pro duobus piis disponentibus; die Veneris officium recitatur Defunctorum cum Missa de Requie pro alio legato; singulis vero diebus festivis, praeter Horas Canonicas cantatur Missa, et applicatur pro Populo. Nemo ex Canonicis praedictarum Collegiatarum Praebendam habet distinctam, sed [328v.] omnes equaliter participant de Massa communi, et quotidianis obventionibus, ita ut annui redditus cuiuslibet Canonici Insignis Collegiatae Sanctae Mariae Maioris summam ducatorum centum non excedat, cum onere Missarum bis centum quinquaginta circiter ab unoquoque celebrandarum. Redditus cuiusvis Canonici Insignis Collegiatae Sanctissimae Annunciationis vix ascendunt ad annuos ducatos septuaginta cum onere Missarum centum quinquaginta circiter per quemlibet. Canonici tandem tertiae Collegiatae vix percipiunt annuos ducatos quadraginta cum onere Missarum bis centum viginti a quolibet celebrandarum. In praefatis tribus Collegiatis Praebenda Theologalis erecta non est, quae in civitate Pedemontii in una saltem ex praedictis duabus Ecclesiis, vel etiam in utraque posset erigi, cum propter frequentiam Cleri saecularis, et Regularis, tum propter Populi numerositatem, et distantiam milliarii unius ab altera. Abstinui tamen erectionem decernere ad formam S. C. T. in primaria insigni Collegiata, quoniam comperi, per Canonicos Secundae similiter exoptari, quod absque oraculo Eminentiarum Vestrarum faciendum non duxi, ad evitanda inter eos per antiqua jurgia. Praeter memoratas Ecclesias, Cathedralem et Collegiatas, tresdecim sunt Curatae Ecclesiae in duodecim oppidis Dioecesis, in quibus per Parochos in aliquibus, per Archipresbyteros Curatos in aliis, cura exercetur Animarum. Porro tam in Cathedrali, ac tribus Collegiatis, quam in omnibus Archipresbyteralibus, et Parochialibus Ecclesiis, erectae sunt Sodalitates, et Cappellae, sub titulo Sanctissimi Sacramenti, Sanctissimi Rosarii, et aliorum Sanctorum. Omnes vero de suppellectilibus mediocriter sunt provisae, sed nulla ex ipsis redditus habet pro fabrica assignatos; [329r.] ita ut non minus Cathedralem collabentem repererim, sed primam etiam Pedemontii Collegiatam Sanctae Mariae Maioris, quae imminentem minatur ruinam, nec modus suppetit, nec vires restaurandi vel ad perfectionem reducendi aliam novam ab anno Millesimo septingentesimo vigesimo quinto incoeptam, maxime propter Laicorum contrarietatem non sine detrimento Divini Cultus. In pluribus Archipresbyteralibus Ecclesiis, Cives Sacerdotes participant de aliquibus obventionibus, ac de decimarum portione, cum onere coadjuvandi Archipresbyteros in Sacramentorum administratione, et Missis cum cantu celebrandis. In Dioecesi octo sunt virorum Monasteria nequaquam Episcopo subjecta; sex in sola Civitate Pedemontii, duo in totidem oppidis. In eadem pariter Pedemontii Civitate duo sunt Monasteria Sanctimonialium sub Regula Sancti Benedicti, Episcopo tantum subjecta. Propter Alliphani aeris inclementiam, Seminarium fuit erectum in eadem Civitate Pedemontii ab Episcopo Petro Paulo de Medicis de anno Millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo; auctum a successore Josepho de Lazara, et ad meliorem formam redactum ab Angelo Maria Porphyrio. De anno Millesimo sexcentesimo quinquagesimo tertio fuerunt eidem Seminario applicati, et uniti redditus Conventus Patrum Minorum Conventualium Sancti Francisci Alliphanae Civitatis, suppressi vigore Constitutionis s. m. Innocentii PP. X. Exinde a praefatis tribus Episcopis aliquot fuerunt unita simplicia Beneficia, et de anno Millesimo sexcentesimo nonagesimo quinto fuit statuta Taxa annuorum ducatorum centum, et decem super redditibus omnium beneficiorum, [329v.] et Locorum piorum totius Dioeceseos ad rationem ducatorum quinque pro quolibet centenario. Cum autem ab anno Millesimo septingentesimo trigesimo sexto propter recursus Laicorum loca pia administrantium, et renitentiam Ecclesiasticorum, usque ad praesentem diem nequiquam fuerit exacta; ita ut annui redditus Seminarii, obvenientes tantum ex dictis unitis Beneficiis, summam ducatorum biscentum quadraginta non excedentes cum praetenso onere sex Alumnorum, et Missarum bis centum septuaginta, insufficientes sint ad substentationem Ministrorum, et praedictorum sex Alumnorum, qui de facto aluntur in Seminario, licet legitima non adsint documenta, nec bona, nec redditus ad huiusmodi effectum sint assignata. Praeter Alumnos, viginti sunt Convictores, qui singulis annis corrispondent ducatos triginta. Profecto tum propter reddituum diminutionem variis de causis dictorum Beneficiorum, tum propter cessationem exactionis memoratae Taxae evanuit profectus Convictorum, et Alumnorum ex necessaria frequentissima permissione a Seminario egrediendi, et in propriis domibus permanendi ad minuendas expensas, quae pro eorum victu alias praestandae erant. Hinc collatis pluries consiliis cum Deputatis eiusdem Seminarii, aliisque pro erigenda dicta Taxa, pro redditibus reacquirendis, et profectu Alumnorum, et Convictorum; cum ex iterato saepius accessu ad Seminarium praedictum, et peculiari eorum examine cognovissem, a provectis aetate nil, aut parum esse sperandum, eos tantummodo admitti praescriptum fuit, praevio diligenti scrutinio morum et habilitatis, qui annum decimum septimum [330r.] non excederent. Quod attinet ad Taxam Locorum piorum, quae per Laicos administrantur, et primo fuerunt taxata in summa ducatorum quadraginta circiter, spes nulla remanet; non enim permittitur a Regiis Ministris huiusmodi contributio. Quo vero ad Loca Ecclesiastica, conducibilius credunt Deputati, antiquam Taxam nequaquam confirmatam ab ista Sacra Congregatione, minui, et reduci ad rationem trium pro quolibet centenario in futurum, nec ullum fieri verbum de praeterito; quod sine Eminentiarum Vestrarum oraculo ad effectum deducere opportunum non existimavi, maxime propter evidentem Seminarii necessitatem, acquievissem memorato Consilio Deputatorum ad rationem quattuor pro quolibet centenario cum aliquali contributione pro praeterito. Donec autem spes aliqua effulgeat, cum primum potero, agam cum Regiis Ministris pro aliquali subventione locorum a Laicis administratorum; ac vigilantia, et diligentia pari incumbam super bonis, et redditibus ad alendos in Seminario Ministros, Alumnos, et Convictores, qui Cathedrali Ecclesiae in solemnioribus tantum diebus inserviunt, propter ejusdem Cathedralis distantiam fere trium milliarium ab aedibus Seminarii; in omnibus aliis festivis diebus, Collegiatae Sanctissimae Annunciationis, cui adiacent, pie, et diligenter inserviunt. Constitutiones, et Regulas pro Eorum bono regimine, profectu spirituali et scientiis addiscendis praescriptas ad amussim observant. Duo sunt Hospitalia in Civitate Pedemontii, et alia tria in oppidis Dioecesis fere ad nihilum redacta. Duo sunt Montes Pietatis, [330v.] primus in hac Civitate Pedemontii, alter in oppido Castri redditibus fere destituti. In universa Dioecesi decem, et novem numerantur Confraternitates (quarum quinque sunt in hac Pedemontii Civitate) praeter quattuordecim Collegia, sive Congregationes Laicorum. Usque adhuc nil certi potui Eminentiis Vestris repraesentare quoad Redditus sodalitatum, Collegiorum, et Hospitalium administrantur namque ut plurimum a Laicis, indipendenter ab Episcopo. Residentiae Praeceptum a mense Aprilis, in quo huius Ecclesiae possessionem adeptus sum, adimplevi, et Dioecesis visitationem de mense Junii incoeptam paene in totum explevi. Neminem ad Ordines promovi, nec ab aliis promovere feci, tum propter Promovendorum insufficientiam, tum ad eorum faciendam experentiam. Sacramentum Confirmationis administravi. Synodum Dioecesanam non coegi, nec interfui Provinciali non convocatae. Verbum Dei propter meas indispositiones ad Populum explanare non potui; ad Clerum vero oppidorum in actu S. Visitationis Sermonem habere non destiti; Patres autem Missionarios advocavi pro peragendis sacris Missionibus ad Clerum et Populum Dioecesis. Penorum, et mulctarum pecuniariarum Depositarium constitui, et integre piis usibus paucissimae, quae fuerunt impositae, sunt applicatae. Siquidem potius ab Ecclesiasticis spiritualia peragi exercitia in domo Religiosa, quam eosdem mulctare pro eorum defectibus opportunum existimavi. [331r.] In Cancellaria observatur Taxa Innocentiana. Ecclesiam Cathedralem jam jam collabentem ante meam Translationem ab initio possessionis adeptae restaurare non destiti, nec desistam donec integre reparetur, et ad meliorem formam reducatur. Singulis diebus, de mane, institui in Cathedrali, Collegiatis, Parochialibus, aliisque Ecclesiis meditationem fieri ad Populum per Curatos, aliosque habiles Sacerdotes; de sero autem visitationem Sanctissimi Sacramenti non sine Populi concursu et spirituali profectu. Pro Clero qualibet hebdomada Congregationem Casuum Moralium, ac Sacrorum Rituum in dictis Cathedrali, Collegiatis, et Curatis Ecclesiis, ubi erecta non fuerat erexi; in aliis omnibus, in quibus cessaverat, haberi expresse mandavi. Canonici Cathedralis Alliphanae ut plurimum sunt Cives Pedemontii propter deficientiam Sacerdotum dictae Alliphanae Civitatis, in qua vix numerantur animae noncentum decem et septem; ita ut ex duodecim Canonicis, Capitulum Cathedralis constituentibus, octo ad praesens numerantur Canonici huius Civitatis Pedemontii. Cumque Cathedralis ab hac Civitate tribus circiter milliaribus distet, non minus hyemali tempore, quam aestivo, Choro parum intersunt, maxime quia Archidiaconus, propter senectutem, et Praebendae tenuitatem nequaquam credebat teneri interesse, et Primicerius, [331v.] secunda Dignitas, (ambo etenim sunt Civitatis Pedemontii), quia nullam prorsus habet Praebendam, et ab immemorabili tempore numquam interfuerunt ejus Antecessores, nisi tantum in Festivitatibus solemnioribus, a Choro exemptum semper esse firmiter asseverabat. Qua de re Primicerium coegi ad interferendum saltem omnibus diebus festivis, sub poena solvendi de proprio punctaturam in casu deficientiae. Coeteris vero omnibus quotidianam interessentiam praescripsi, Punctatoresque deputavi, ac juramento coegi ad fideliter punctandum; Missam Conventualem quotidie celebrant, et pro Benefactoribus applicant. Canonici Collegiatarum huius Civitatis alternative fruuntur, integrasque horas cum Missa Conventuali recitant, et cum cantu celebrant, prout supra praemissum est. In omnibus praedictis Capitulis Statuta, et Constitutiones habentur, ad eorumque observantiam Canonicos cogere non destiti. Actualis Canonicus Theologus Cathedralis civis Pedemontii suum non exequitur munus, nunquam ab eius Antecessoribus adimpletum. Siquidem in Civitate Alliphana, praeter Canonicos, quattuor simplices sacerdotes, et totidem Clericos, et Laicos, coeteri omnes Agricolae sunt. Hinc in defectum Lectionis Theologalis a praefato Canonico Theologo, qualibet hebdomada, decisionem Casuum Moralium, et Sacrorum Rituum fieri in Congregatione demandavi. Parochi omnes, et Curati Archipresbyteri, in suis Parochiis resident, Librosque Baptizatorum, Matrimonii, Mortuorum, et alios ad [332r.] formam Ritualis Romani retinent. Economos constitui in visitatione. Curatis impotentibus et inhabilibus, et insufficientem removi; de coetero aliorum opera non indigent. Ut sermonem ad Populum singulis festivis diebus pro illius capacitate haberent, ac Fidei rudimenta Pueros edocerent, in Visitatione, atque Edictis emanatis, quae exequuntur expresse cavi. Curati omnes quolibet die festivo Missam pro Populo applicant. Promovendis ad primam Tonsuram, minores, ac maiores ordines, praeter requisita S. C. T., praecepi in Seminario ingressum, pro addiscendis scientiis necessariis, vel studium earundem in aliqua publica Universitate, atque per dies decem Exercitiis vacare spiritualibus, maxime respectu Promovendorum ad majores. Clerici primae Tonsurae ac Minorum ordinum, nisi vestes deferant clericales ad formam S. C. T., aliaque adimpleant munera clericalia, vigore novissimi Concordati, a Tabella quotannis conficienda cassantur, ac Fori Privilegio declarantur gaudere ii tantum, qui praescripta per S. C. T., et memoratum Concordatum integre observant. In Congregatione Casuum Moralium, Sacrorumque Rituum omnes Ecclesiasticos interesse qualibet hebdomada mandavi, et fere omnes non sine aliquo profectu interveniunt. Nemo ex Regularibus huius Civitatis, et Dioecesis curam habet Animarum, et in eorum Monasteriis adest numerus opportunus Religiosorum, nec mihi notum est, aliquem eorum deliquisse extra claustra. Moniales suas Regulas, et constitutiones majori ex parte observant, ad earumque integram observantiam, et ad aliquos removendos abusus, qui irrepserunt circa inviolatam custodiam clausurae [332v.] in visitatione coegi. Confessarium extraordinarium illis concessi, et in posterum ter in anno offerre non praetermittam. An autem Monasteriorum redditus fuerint fideliter administrati, ac Sanctimonialium dotes salutae, et utiliter erogatae, mihi adhuc compertum non est; pluribus namque ab hinc annis, Procuratores rationem administrationis reddere non curarunt, licet vero eosdem ut primum agnovi, ad computorum redditionem coegerim, a Rationalibus tamen Deputatis adhuc discussa non sunt. In omnibus Sacristiis detinetur exposita Tabella onerum Missarum et Anniversariorum ad formam Decretorum s. m. Urbani III. Nonnulla ex dictis oneribus in visitatione comperta fuerunt non celebrata, qua de re debitis poenis fuit praecepta integra satisfactio. Loca pia fere omnia per Laicos administrantur, eorumque rationes non redduntur huic Episcopali Curiae, sed Rationalibus ab Universitatibus eligendis cum adsistentia Personae Ecclesiasticae per Curiam deputandae. Hinc administratores vel computa non reddunt, vel absque Deputato curant videri, aut illum non audiunt. Opera pia igitur ejsdem iniuncta in quampluribus impune non adimplentur, quamvis enim Visitationis actui quoad spiritualia non obstent, mordicus tamen impugnant cognitionem quoad temporalia, quae vero ab Ecclesiasticis reguntur, et administrantur, singulis annis Episcopali Curiae computa reddere compelluntur. Confraternitates, collegia, et Hospitalia visitavi praecipiendo necessaria pro infirmorum, et Peregrinorum subventione spirituali, et temporali. In Clero exoptandum videtur par ingenio studium, ad scientias addiscendas, et ad labores in agro Domini; messis namque multa est in [333r.] Dioecesi, operarii autem pauci, imo paucissimi, qui zelo salutis Animarum, et spiritu Dei agantur, ad extirpandas morum corruptelas, et continendos in justitia Populos. Propterea in vacationibus Ecclesiarum Archipresbyteralium, et Parochialium, in quibus fere omnibus, annui redditus ita tenues sunt, ut vix ascendant ad medietatem Congruae, non sine magna difficultate reperitur qui concursui se exponat. Vacante vero Canonicatu in Cathedrali, vel in dictis Curatis Collegiatis, quia conferuntur sine ullo examine, omnes currunt, etiam ii, qui nullis distinguuntur meritis, Commendationibus tantummodo innixi. Ad haec Canonici, qui singulis annis per alios Canonicos pro Populi Commoditate ad exercitium actuale Curae Animarum eliguntur in memoratis tribus Collegiatis sine ullo examine quoad scientiam, et mores, et absque obligatione residendi in restrictu Collegiatae fuerunt usque adhuc per Curiam fere semper approbati. Quamobrem parum idonei, moribus non integris, vel commorantes in restrictu alterius Collegiatae cum Populi offensione, et Animarum detrimento aliquando fuerunt admissi. Ad huiusmodi vero abusus, et praejudicia in posterum evitanda nimium conducere arbitrarer in futuris vacationibus, in mensibus reservatis, vel alias ad S. Sedem pertinentibus, Attestationem Idoneitatis ad dictos Canonicatus concedere iis tantum, qui abiles, et idonei fuerint judicati praevio examine, non quidem ad formam Concursus, sed ad Animi instructionem, et ad habendam notitiam Sufficientiae; ita tamen ut nolentibus examini sese subjicere, attestatio pro simplicibus tantum beneficiis, et Canonicatibus sine cura non denegetur. In vacationibus vero spectantibus Ordinario, praevio eodem diligenti examine morum, et scientiae collationem decernere in magis idoneum. Hoc adhibito moderamine desidiam [333v.] in Clero maxime perniciosam aboleri, vel saltem minui sperarem, sicut enim omnes in vacationibus Canonicatuum sine ulla penitus disertione concurrunt, sic omnes emularentur Carismata meliora, ad scientias addiscendas sedulo incumberent, et in vacationibus curatarum Ecclesiarum examini sese libenter subjicerent. Haec pro modulo insufficientiae meae de Statu huius Dioeceseos, qua par est veneratione exponenda duxi, ut Eminentiarum Vestrarum suprema auctoritate, et oraculo, quod humiliter expostulo, in huius Ecclesiae regimine, quae judicantur in Clero, et Populo, meae imbecillitati nuper credito, et in me potissimum reformanda, aut statuenda potentiori, ac firmiori praesidio reformare valeam, et stabilire. Postremo Eminentiarum Vestrarum veneratis jussionibus Obsequentissimus vestras sacras Purpuras humillime deosculor.
Pedemontii die 30 Octubris 1753 
Humillimus atque additissimus servus obsequentissimus Innocentius Episcopus Alliphanus
[Traduzione- sunto in lingua italiana (sul lato destro del documento in originale) e osservazioni (sul sinistro) a cura della Congregazione del Concilio; molto verosimilmente per mano di Monsignor Ignazio Reali ( come si desume da f. 342r.)]
[334r.] // //Dioecesi Aliphana
Monsignor Vescovo di Alife umilia alla sua Congregazione la sua prima relazione, in cui dà conto ben distinto di quella sua Chiesa, e Diocesi. In primo luogo dice d’aver trovato la sua Cattedrale di Alife quasi affatto diruta, onde ha creduto suo preciso obbligo sollecitarne il riparo, tuttochè oggi trovisi impegnato ad un’opera superiore alle sue forze, giacchè la spesa arrivarà a 3000 scudi d’oro, quando poi il Vescovato non rende che 1200 ducati di Regno d’entrata. Nell’antidetta Cattedrale ha trovato esserci 12 Canonici, tra’ quali l’Arcidiacono, et il Primicerio, 4 altri Sacerdoti semplici, et altrettanti Chierici. La Cura però si regge da altro Sacerdote, fuori del Capitolo, con il titolo di Vicario Curato. La prebenda Theologale già vi era, mancava la penitenziale, onde da lui già è stata eretta ad formam Concilii. L’entrata de’ suddetti Canonici non passa i 30 ducati di Regno, (compreso anche l’Archidiacono), con il peso però a ciascuno di 50 messe. Il Primicerio poi non ha la prebenda di sorte alcuna. I Canonici dell’antidetta Cattedrale sono per lo più cittadini di Piedimonte, [334v.] (giacchè tutta la città di Alife appena conta 917 anime), talmente che oggi dei 12 Canonici, 8 sono di Piedimonte. Questi abitando, (come si fa comunemente da ogn’altra persona a cagione dell’aria di Alife poco meno che pestifera), tutti in Piedimonte, non possono né d’inverno né d’estate, assistere con frequenza ai Divini Ufficii in Alife; e di più l’Arcidiacono istesso, o per la sua avanzata età, o per la scarsezza della sua prebenda, non crede esser tenuto ad un tal servizio ad esempio del Primicerio, quale (per il suo motivo privativo di non aver Prebenda), asserisce non essere obbligato al Coro, se non ne’ giorni più solenni, come pretende essersi osservato ab immemorabili da’ suoi Antecessori. Ciò non ostante Monsignor Vescovo ha creduto di poter obbligare (come ha fatto) il Primicerio al servizio del Coro saltem in ogni festa dell’anno, et ogn’altro Canonico al servizio ordinario, con mettere la pena delle Puntature, per i Canonici, sopra le loro Prebende, per il Primicerio poi da soddisfarsi del proprio. Da’ suddetti Canonici si celebra giornalmente la Messa Conventuale, e questa si applica per i benefattori. L’odierno canonico Teologale, (cittadino pure di Piedimonte), non adempisce ai suoi [335r.] doveri, (mai per altro adempiti da’ suoi Antecessori), e per scusa a tal mancanza si dice, che in Alife, eccettuati i 12 canonici, i 4 sacerdoti, altrettanti chierici, e pochi più laici di qualche piccola considerazione, tutto il restante poi è un complesso di miserabili villani; onde si potrebbe anche dire inutile una tal lezione, quand’anche vi si facesse. Che però in mancanza di questa si fa per ordine di Monsignor Vescovo dallo stesso Canonico Theologale ogni settimana la lezione de’ Casi Morali e di Riti, (materia più adattata alle circostanze infelici del Paese). Per la stessa ragione dell’aria cattiva di Alife Monsignor Vescovo ha la sua stanza in Piedimonte, (come trova aver fatto tutti i suoi Antecessori ab immemorabili), dove ha trovato quel Palazzo Vescovile nuovamente ristorato dal suo ultimo Predecessore. Dalla soppressione d’alcune chiese curate tanto di Piedimonte che d’un altro luogo vicino chiamato Castro, (sin dai tempi dei Sommi Pontefici Calisto III, e Sisto IV, negli anni del Signore 1455 e 1475) furono erette quattro Collegiate, tre in Piedimonte, e l’altra nel suddetto luogo di Castro; delle prime tre di Piedimonte, [335v.] col progresso del tempo, due parimenti si unirono in una, onde delle due sole rimaste in Piedimonte una oggi trovasi col titolo d’Insigne Collegiata di Santa Maria Maggiore, con 12 Canonici, compreso l’Arciprete, e l’altra (pure insigne) sotto il titolo della Santissima Annunziata, parimenti con 12 Canonici. La terza, finalmente, di Castro, non ha che sei Canonici. Certamente in loro origine furono tutte le sopraddette tre Collegiate erette con il peso a ciascuna della Cura delle Anime; oggi però, (fors’anche per più commodo de’ popoli) trovasi la cura attuale presso due soli Canonici de’ rispettivi loro Capitoli, eletti ogni anno per l’amministrazione de’ Sagramenti con l’approvazione del Vescovo. I Canonici delle due antidette Collegiate Insigni di Piedimonte ogni giorno recitano (a vicenda, sei per settimana) l’ufficio con messa conventuale, quale nei giorni festivi si applica per il Popolo, e ne’ feriali per i Benefattori, secondo gli obblighi impostigli fin dalla prima erezione. Nella terza collegiata (di Castro) non si recita l’Ufficio se non in due giorni soli feriali [336r.] della Settimana con la messa per due Benefattori applicata. Nel venerdì si recita l’ufficio da morto, con messa simile, per l’altro legato pio. Nei giorni festivi, poi, oltre l’uffizio, si canta la messa applicata per il Popolo. Fra i Canonici delle sopraddette tre Collegiate niuno ha prebenda distinta, ma tutti rispettivamente partecipano della massa commune, talmente che l’entrata dei Canonici di Santa Maria Maggiore non passa i 100 ducati di Regno, con il peso di messe 250 per ciascheduno; Quei della Santissima Annunziata hanno appena 70 ducati, con l’obbligo pure di 250 messe per ciascuno, e finalmente quelli della Collegiata di Castro hanno soli ducati 40, con il peso di messe 220 per ogni Canonico. La fabbrica della Chiesa Collegiata di Santa Maria Maggiore minaccia totale ruina, né per ora trova Monsignor Vescovo modo di ripararla. Aggiungasi a questo che un’altra fabbrica nuovamente incominciata a questo effetto non può ridursi a perfezione, stante la contrarietà de’ Secolari. In Piedimonte trovasi eretto [336v.] il Seminario sin dal 1651; a questo furono applicati alcuni benefici, et altre poche entrate ritratte dalla soppressione di alcuni piccoli conventini, e finalmente, nel 1695, fu posta la tassa di ducati 220 sopra tutti i Beneficii, e luoghi pii della Diocesi alla ragione di un 5 per cento. Questa Tassa, sin dal 1736 al presente, non è stata più esatta a motivo della renitenza degli Ecclesiastici, e dei Secolari (come amministratori dei luoghi pii) talmente che oggi tutta l’entrata consiste in quei pochi primi beneficii già applicati sin dalla somma di ducati 240, con il peso di 270 messe e del mantenimento di sei alunni (che di fatto vi si mantengono), entrata evidentemente insufficiente ad un Seminario con tali pesi; Monsignor Vescovo dice di essersi più volte consigliato su tal particolare con i Deputati dello stesso Seminario, ma senza frutto, giacchè questi asseriscono non esser possibile esiger la tassa sopra i beni amministrati da’ Laici a motivo della proibizione, che ne hanno da’ Ministri Regii, per l’altra poi da provedersi sopra i Beni degli Ecclesiastici, se pure [337r.] qualche cosa potesse riuscire, questo però sarebbe con la diminuzione della tassa dal 5 ad un 3 per cento, e con il rilascio di tutte le somme arretrate non soddisfatte. Un tal sentimento finora non piace a Monsignor Vescovo, che in quanto a sé, dell’arretrato non vorrebbe rilasciare le intiere somme, e rispetto alla Tassa corrente questa non vorrebbe diminuire che a un 4 per cento, riserbandosi anche di far le sue parti presso i Regii Ministri per la porzione de’ Beni amministrati da’ Secolari. Finalmente riferisce che in detto Seminario, oltre i suddetti alunni, vi sono dei Convittori, che pagano 30 ducati l’anno per il proprio mantenimento, et a questi si vuol dare spesso licenza di portarsi alle loro case per godere di quel poco tempo, che in tanto non aggravano il luogo pio. Altro espediente ha creduto poter prendere, ed è che di quei che vorrebbero essere ammessi nel sopraddetto Seminario non è accettato chi passa gli anni 17 d’età, onde essendone minore il numero, e questo accordandosi [337v.] coll’esperienza, che insegna non esser atti a profittar nei studi i giovani di maggior età, onde Monsignor Vescovo auspica che le cose possino andare con qualche miglior condotta. I suddetti Alunni, e Convittori, assistono nella Cattedrale di Alife nei giorni più solenni semplicemente, e negli altri giorni festivi servono nella Collegiata della Santissima Annunziata di Piedimonte (come Chiesa più vicina al Seminario). Asserisce Monsignor Vescovo di avere perfettamente adempito l’obbligo della sua residenza, e quantunque sin’ora non abbia per anche terminata la visita, pure già buona parte ne ha fatta, anziché poco gli resta per ultimarla. Espone infine un disordine degno di qualche considerazione per le sue conseguenze, ed è, che per la vacanza di qualche chiesa curata, non si trova chi si voglia esporre all’esame per ottenerla, stante la miserabile congrua de’ Curati, sotto la metà (quasi universalmente per quella Diocesi) della [338r.] Congrua ordinaria. Al contrario poi per la risulta di un qualche Canonicato ognuno si presenta, e presume anche ottenerlo chi non ha merito alcuno (non facendogli per tali provviste l’esame); da questo (riflette saviamente Monsignor Vescovo) nasce necessariamente un incoveniente, ed è, che in quelle Collegiate, nelle quali la cura attuale delle anime e, per conseguenza, l’amministrazione de’ Sagramenti sta a carico di due Canonici eletti ogn’anno a quest’effetto, pure una volta tocca un tal uffizio a soggetti certamente non affatto capaci, come che ammessi nel Capitolo senza prova d’idoneità; A questo crede in qualche parte poter rimediare Monsignor Vescovo procurando di regolarsi nel concedere gli attestati soliti d’idoneità (anche per quei casi, nei quali la collazione de’ Canonicati vacanti spetta alla Santa Sede), aggiungendo, in quelli che potrà concedere a persone idonee per cura d’anime, la particola ad obtinendum [338v.] Beneficium etiam cum cura Animarum, a differenza d’ogn’altro generale attestato solito concedersi ad Beneficium simpliciter.
[Osservazioni dalla Congregazione del Concilio]
[334v.] Quando la pia intenzione di Monsignor Vescovo produca buon effetto per ragione dell’esecuzione ai suoi ordini, merita certamente tutta la lode; solamente si desidera sapere perché lo stesso non abbia fatto con l’arcidiacono, che ha delle simili pretenzioni nel supporre di non essere obbligato al Coro. [336r.] Rispetto alla nuova Fabbrica, impedita nel suo proseguimento da Laici contrarii, Monsignor Vescovo procuri indagarne i motivi, e ne dia conto, onde si possa anch’esso per parte sua adoprare presso i medesimi a conto del Culto di Dio. Rispetto poi al riattamento della vecchia Chiesa, che oggi dicesi minaccia ruina, a buon conto Monsignor Vescovo può legittimamente forzare a questo i Canonici della Collegiata istessa, a’ quali in mancanza d’entrate particolari per la fabbrica spetta solo il peso della manutenzione. In secondo luogo poi, per provvedere insieme al futuro, la Legge dà il rimedio della mezz’annata, che devono rilasciare i Canonici nuovi nel Coro d’ingresso a favor della Fabbrica. Tutto questo s’insinua a Monsignor Vescovo per incidenza attendendone da lui le più minute informazioni. [337v.] Per rapporto alla Tassa in genere Monsignor Vescovo ha da procurare di prendere quegli espedienti più efficaci, tra i quali non sarà forse l’ultimo quello di sminuire la medesima secondo il parere dei Deputati. E per quel che riguarda l’esigenza si adoperi con la dovuta maniera Monsignor Vescovo anche presso i Regii Ministri, giacchè vi sono altri esempi del buon effetto ottenuto dall’insistenza modesta, e Religiosa, con cui altre volte i Vescovi han domandato, et ottenuto dai Laici. Per il bisogno poi, che si suppone, di dar frequentemente licenza ai giovani del Seminario, di andare alle case loro, non pare assolutamente tollerabile tal uso, o più tosto abuso, come affatto contrario alla prima idea dell’erezione del Seminario, e repugnante affatto al profitto dei giovani.

Monsignor Filippo Sanseverino, 4 relazioni (1760- 1762- 1766- 1769)

Monsignor Filippo Sanseverino si prodigò per far abbellire la cattedrale alifana. Del clero piedimontese tuttavia lamentava i piccoli intrighi e le parole inopportune sparse con malizia, che impedivano una chiara e piena azione pastorale. In particolare, c’erano dei rapporti difficili tra il vescovo e gli ordini religiosi, che non permettavono le visite nei propri conventi. Il contrasto divenne polare sia con gli Agostiniani, in Castello, sia con i Domenicani, a Piedimonte, dato che in ambo i casi si dovette ricorrere ai tribunali, per dirimere una controversia altrimenti irrisolvibile.

1760

[356r.] Eminentissimi, et Reverendissimi Domini,
Ad hanc Alifanam Ecclesiam nullis praecedentibus meritis, sed sola Benedicti XIV ejus nominis tunc Summi Pontificis clementia, de mense Ianuarii Anni superioris 1757 promotus, sacra Apostolorum limina personaliter visitavi, statimque ab Urbe discessus de mense Februarii immediate sequenti ad meam peragendam Pastoralem villicationem commeavi; nunc vero peracta visitatione, ego Philippus Sanseverinus Episcopus Alifanus, haec de statu Ecclesiae Aliphanae, ejusque Dioecesis, Emminentiis Vestris humiliter referenda censui: I. De materiali statu Ecclesiae. [356v.] Cathedram hanc Episcopalem circa saeculi quinti medium erectam fuisse opinor pace a Constantino Magno Ecclesiae jampridem reddita, nam cum in Cathalogo Aliphanae Ecclesiae Praesulum, Clarus Primus Episcopus describitur, qui Anno 499 Romanae Synodo septuaginta duorum Episcoporum sub Simmaco Papa de tollendo ambitu in electione Summi Pontificis interfuerit, non leve est mihi indicium opinandi Aliphanam Urbem eo circiter tempore Episcopali dignitate fuisse decoratam, et in eadem nondum insimul, ac in Beneventana, ut Ughellius censuit, lucem Evangelicam apparuisse; aliter Civitas Allifana, quae ex non minus Principibus Samnitum urbibus erat, multo prius Episcopali dignitate insignita fuisset. Etenim a Claro Primo Episcopo ad meum Praedecessorem usque Praesulum numerus in elenco quadraginta quattuor non excedit, merito quamplurimi alii ab Ughellio ipso a saeculo quinto usque ad medium saeculi undecimi potissimum desiderantur; neminem vero latet non paucos ex Praesulibus Allifanis, [357r.] insigni pietate, divinis litteris, generis nobilitate, ac de sacra Republica meritos extitisse, qui pari meritis praemio, vel ad majores Ecclesiae sedes fuerunt translati, vel ad sacram Purpuram evecti. Alliphana Dioecesis in Beneventana Provincia comprehensa, Cajacen, Thelesinam, Bojanen, Aesernien, Venafranam, et Theanen Ecclesias contermina habet; ipsaque Allifarum, et Pedemontii Civitatibus, aliisque duodecim oppidis ad meridionalem, et occidentalem partem praegrandis Matesii montis positis completur, ac animas sexdecim mille tercentum complectitur. Allifes non secus ac Beneventum, non quidem origine, sed longa dominatione perantiqua Civitas Samnitum, ad Vulturnum, et non procul a Cubulterinis ruderibus ad meridiem prope radices Matesii Montis, in planitie quam praeter uberrimos linphorum latices undique scaturientes, nobilis Tauranus per viscera ejusdem Matesii, veluti per latentes aquaeductus praeceps, tandem ex sinu montis Cilae Matesii filii diffluens, undique obsecundanter abluit, posita est. Civiats adhuc muris pluries [357v.] restauratis, vallata cernitur, circuitu unius miliarii italici, et non iis jampridem extructis a Fabio Maximo, non quidem illo Cunctatore, sic appellato, utpote in praefato monte Cilae, castramentando cunctabunda prudentia Hannibali Allifes obsidenti vires fregit, eumque fugavit; sed ab alio Fabio Maximo Provinciae Rectore Constantini Magni forsitan tempore, qui etiam Allifarum Thermas Herculi dicatas, et vi terremotus eversas, restituisse creditur. Civitas denique in qua prope Cathedralem Ecclesiam, adhuc rudera amphiteatri cernuntur, tantae molis, et magnitudinis erat, longe, lateque per planitiem diffusa, ut olim quinquies centenis millibus hominum (sicut memoriae traditum est) fuerit inhabitata; attamen temporum injuria, vel hostili furore, ac incendiis, aliisque multis adversae fortunae casibus, exagitata ita decrevit, ut modo quasi ad nihilum redacta, vix mille Civium numerum complectitur, ac humanae caducitatis spectaculum viatorum oculis praebet. Si Allifes tam gravia, quae dixi, damna fuit passa, ejusdem Cathedralis Ecclesia[358r.] sub titulo Sanctae Luciae non minora mala substinuit, praesertim infelicibus Rogerii Calabriae Ducis temporibus, qui Civitatem hostili furore deperdidit, Ecclesiamque ita sacrilege devastavit, ut omnia venerandae antiquitatis monumenta omnino deleverit; illam autem Balduuinum Allifarum Episcopum a Concilio Lateranensi sub Alexandro III reducem, a fundamentis erexisse fertur; tamen indubium est, ut ex lapide sepulcrali in ingressu majoris januae Ecclesiae legitur Antonius Moretus Episcopus Cathedralem veteri structurae restituit Anno [..] quae deinde, et Episcopium pluries ruerunt praesertim vi memorandi terraemotus de Anno 1688, quam Joseph de Lazara tunc Alifanus Praesul a fundamentis pro viribus construxit. Angelus Maria Porphirius vero illius successor, eique duo addidit sacella, nempe Sanctissimi Sacramenti, ac Sancti Sisti Martyris ejus nominis Primi Pontificis, et Civitatis Patroni, Crucemque Ecclesiae sic in meliorem formam redegit. Ceterum Praecessor meus germanus frater nunc Philadelfiensis Episcopus, illam cum collabentem invenerit restaurare [358v.] incoepit, et operis complementum mihi reliquit, ut usque nunc feci, et, Deo adiuvante, faciam, donec ad designatam a peritis non obscuri nominis, novam, ac elegantiorem structuram fuerit redacta. Communi, et constanti traditione, ac non paucis perantiquis documentis credebatur in subterraneo sacello, quattuordecim, quibus fulcitur, extructo marmoreis columnis, corpus Divi Sisti a Rainulpho Calatinorum, et Alifanorum Comite, in anno 1131, sedente Innocentio II, ex Vaticana Basilica, annuente Anacleto Pseudopontifice, delatum, sub ara ejusdem Sacelli tumulatum existere; vetustissimam hanc traditionem veritas in anno 1716 comprobavit memoratus Episcopus Porphyrius sexto idus Aprilis ejusdem anni, ibidem, ubi conditum tradebatur corpus Divi Sisti Martyris, et Pontificis Primi ejus nominis, legitimis documentis munitum, ac designatum invenit, illudque effossum, et in eleganti marmorea urna depositum, solemni ritu transtulit, et sub ara superioris sacelli collocavit, ubi in praesentiarum [359r.] magna Populi frequentia, et devotione veneratur. Capitulum Cathedralis Ecclesiae olim ad viginti sex Canonicos ascendebat, ut ex non paucis documentis, et perantiquis scripturis, hodierni Canonici, ac Allifani Cives liquere asserunt; nunc vero duodenario numero completur, Archidiaconus, nempe Primicerius, et decem Canonici Cappa supra Rochetum insigniti. Praebendae Poenitentiaria, et Theologalis jam erectae reperiuntur; cura autem animarum per Sacerdotem extra Capitulum, qui Vicarius Curatus dicitur, exercetur. Archidiaconus Prima dignitas propriam Praebendam redditus ducatorum 50 circiter habet ex quibusdam simplicibus Beneficiis Archidiaconatui ab olim Episcopo Petro Paulo Medicaeo unitis, et in Praebendam assignatis. Primicerius vero secunda dignitas, nullam prorsus Praebendam habet; reliqui vero Canonici quinque possident Praebendas, bini in unaquaque participantes, et fructus cujuslibet summam ducatorum centum viginti huius monatae non excedunt; unde qulibet Canonicus ducatos annuos sexaginta tantum [359v.] cum onere tamen Missarum quinquaginta percipit. In hac enim Civitate Pedemontii, quae olim parvum oppidulum ex Allifarum ruinis natum, deinde Illustrissimae Cajetanae Familiae Principum habitatione, Episcoporum ordinaria Residentia, aeris salubritate, situs amoenitate, Incolarum solertia, artium denique, et mercaturae exercitio ita conspicuum devenit, et Civium, inter quos quamplurimi ingenio, et doctrina insignes, sic numerosum evasit, ut Caroli VI Caesaris beneficio Civitas meruit appellari. In hac inquam Civitate duae adsunt Collegiatae, quamvis tres a Sisto IV de anno 1475, et Callisto III de anno 1485 unione plurium Ecclesiarum Curatorum erectae fuerint, ex quibus temporis decursu duae in unam coaluerunt, nempe Insignem Collegiatam Sanctae Mariae Majoris, in qua duodecim adsunt Canonici Archipraesbytero comprehenso; altera Sanctissimae Annunciationis, quae etiam Insignis dicitur sex habebat Canonicos, quibus Clementis XI concessione de Anno 1719 sex alii adjuncti fuerunt; tertia reperitur in oppido [360r.] Castri prope Pedemontium eodem pariter tempore in Parochiali Ecclesia Sanctae Crucis erecta, et sex habet Canonicos. Istarum autem Collegiatarum Canonici mozeta super Rochetum utuntur. Equidem Collegiatis praefatis, earumque Canonicis omnibus indistincte ab ipsa erectione onus Curae Animarum pro respectivae Parochiae districtu incumbit; attamen in unaquaque quolibet Anno per Canonicos ipsos duo eliguntur Canonici pro Sacramentorum administratione, qui Curati dicuntur, et Episcopi indigent confirmatione ad eorum munus obeundum; quapropter Canonicatus omnes praevio examine ad animi instructionem providentur. In reliquis duodecim oppidis tresdecim aliae numerantur Curatae Ecclesiae, in quarum septem per Archipraesbyteros Animarum Cura exercetur, et exceptis ab istis Archipraesbyterali Ecclesia Sancti Angeli, et altera Pratillae, in aliis quinque Sacerdotes Cives de fructibus, et obventionibus, ac decimarum portione participant; onere ejsdem adjecto Archipraesbyteros in administratione [360v.] Sacramentorum coadjuvandi, Missas satisfaciendi, aliaque Ecclesiae onera pro rata participationis supportandi. In coeteris quinque per Parochos animarum cura exercetur, et Sacerdotes Parochiani minime de illarum redditibus participant. In hac Civitate Pedemontii extat Ecclesia Sancti Rochi, in qua octo inserviunt Sacerdotes, qui per Episcopum ad sui nutum amovibiles deputantur; et altera sub titulo Sancti Philippi Nerei Receptitia pro Sacerdotibus Parochianis Insignis Collegiatae, et Parochialis Ecclesiae Sanctissimae Annunciationis; postremum in oppido Sancti Angeli reperitur Ecclesia peculiaris illius Cleri sub invocatione Sanctissimae Annunciationis, in qua Sacerdotes Cives de ipsius redditibus supportatis oneribus participant. Praeter recensitas Ecclesias quamplurimae aliae non Curatae neque Receptitiae in universa Dioecesi reperiuntur. Omnes autem praefatae Ecclesiae sunt Sacris Suppellectilibus decenter provisae, nullos tamen redditus specialiter pro fabrica assignatos habent; unde aliquibus [361r.] ex ipsis, quae restauratione indigebant, ex fructibus Sodalitatum Sanctissimi Sacarmenti, Rosarii, aliorumque Sanctorum in omnibus Ecclesiis Curatis erectarum providi. In universa Dioecesi octo extant virorum Monasteria, nullum Episcopo subiectum: sex in Civitate Pedemontii, nempe Coelestinorum, Clericorum Minorum Regularium, Fratrum Praedicatorum, Carmelitarum, Capuccinorum, et Discalceatorum Sancti Petri de Alcantara; unum in oppido Pratae Minorum observantium, ac unum in oppido Castri Discalceatorum Sancti Augustini. Sanctimonialium autem tantummodo duo reperiuntur Monasteria in Civitate Pedemontii sub Benedectina Regula, et Episcopo subiecta: primum scilicet perantiquae fundationis sub titulo Sanctissimi Salvatoris, secundum sub invocatione Sancti Benedicti. Seminarium Clericorum in Civitate Pedemontii ob Allifani aeris inclementiam ab Episcopo Petro Paulo Medicaeo de Anno 1651 fuit erectum prope Ecclesiam Insignis Collegiatae Sanctissimae Annunciationis, et a Successoribus [361v.] Episcopis Josepho de Lazara auctum, Angelo Maria Porphyrio completum, ac ad meliorem formam, et structuram redactum; in Anno autem 1653 eidem annexa et unita fuerunt nonnulla simplicia Beneficia, ac monasterium FF. Conventualium Sancti Francisci in Allifana Civitate vigore constitutionis Innocentii XI suppressum; ac de Anno 1695 statuta etiam fuit taxa super redditibus Beneficiorum, et piorum Locorum totius Dioecesis ad rationem quinque pro centenario, quae tunc ad annuam summam ducatorum centum, et decem ascendebat. Quinque numerantur Hospitalia in Dioecesi, duo montis Pietatis, decem et novem Confraternitates, et quattuordecim Collegia sive Congregationes Laicorum, omnes, si Pedemontium excipitur, in Ecclesiis Curatis erectae, quarum quinque in hac Civitate, vel in propriis Cappellis vel intra Ecclesias et Claustra Regularium fundatae reperiuntur, et pene omnes a Laicis administrantur. II. De iis, quae ad me pertinent. Residentiae praeceptum a die possessionis adimplevi, [362r.] ter totam Dioecesim visitavi, et Confirmationis Sacramentum in oppido unoquoque administravi, verbumque Dei pro meis viribus Populo annunciavi, ac viros idoneos ad Praedicationis officium salubriter exequendum assumpsi, ipsosque nunc in uno, nunc in alio Dioecesis oppido misi Sacras Ordinationes ter tantum pro meis Dioecesanis, pluries autem pro Regularibus, et Exteris S. C. T. requisitis habentibus explevi. Synodum Dioecesanam non coegi, nec Provinciali Beneventanae cui haec Diocesis est suffraganea interfui utpote minime convocatae. In mea Episcopali Curia, et Cancellaria, taxam, quae in Beneventana, a Sac. Cong. recognita, et approbata servatur exequi curo; equidem pene in totum cum Innocentiana concordat, in aliquibus tantum capitibus moderata. Depositarium poenarum, ac mulctarum elegi, et easdem raro tamen exactas, integre fideliterque piis usibus erogari curavi. Cathedralem Ecclesiam, quam meus Praecessor restaurare incoepi, perficere non destiti, nec desistam, donec, Deo adjuvante, ad designatam [362v.] novam, et elegantiorem structuram reducam. Sex Sacerdotes servitio Chori ejusdem Cathedralis Ecclesiae ad mei nutum amovibiles addixi, quos Hebdomadarios vocari mandavi; quoniam ob pausillum numerum Canonicorum functiones praesertim in solemnioribus cum debita decentia fieri nequibant, et continuo jurgia inter Canonicos pro assistentia in Missa Solemni excitabantur; unde tam pro bono pacis, quam pro divini Cultus augmento, Ecclesiaequae decore affatos sex Hebdomadarios dignitatibus et Canonicis addere censui. Ecclesia Insignis Collegiatae Sanctae Mariae Maioris huius Civitatis vetustate fatiscens ruinam minatur; ideoque nova usque ab anno 1725 fuit incoepta, attamen vix fundamentis positis tot, tantaque dissidia inimicus homo inter Cives et Baronem superseminavit ut ob eorum dissensiones perfici jam desperabatur; verum non tam mea diligentia, et industria, quam ope illius, qui infirma mundi elegit, ut fortia confundat, illorum compositis animis, ac sententiis, nunc paucis ab hinc mensibus incoeptum opus, omnium studio et alacritate prosequi curo. Congregationem missionum in hac [363r.] Civitate Pedemontii Allifani Praesulis Residentia, ex magis aptis et idoneis Sacerdotibus erexi, qui qualibet Feria sexta in Episcopii Sacello cum meo interventu conveniunt, et exercitia, ac collationes pro explendis missionibus peragunt. Collationes autem casuum moralium, et sacrorum Rituum in universa Dioecesi continuari praecepi, ea adjuncta lege, decisiones casuum in scriptis reduci, et bis in Anno mihi transmitti, quas adscitis et adhibitis Ecclesiasticis doctis, ac ad id magis idoneis ex Patribus jam institutae Congregationis revideo, et ita easdem regulas morales in tota Dioecesi ad mores Laicorum conformandos a Parochis, et Confessoribus servari spero. Coelestium rerum meditationes per meum Praecessorem introductas ad interiora Spiritus Sanctus templa, nempe corda Fidelium renovanda, quotidie de mane et serotinam Eucharystici panis adorationem per Parochos, vel alios designatos Sacerdotes ad amussim fieri demandavi. III. De Clero Seculari. Canonici Cathedralis Ecclesiae quotidie divinis ministrant, et Choro horas Canonicas [363v.] recitando inserviunt, ac Missam Conventualem celebrant, et pro Benefactoribus applicant. Primicerius autem secunda dignitas ab immemorabili nunquam nisi in solemnioribus Choro interfuit, forsitan quia nullam prorsus Praebendam habet; verum Praecessor meus qui actualem Primicerium providit eidem servitium Chori, et interessentiam in omnibus diebus injunxit. Praefati Canonici suas Constitutiones habent, earumque integram observantiam in Decretis Sanctae Visitationis demandavi, et juramentum a punctatoribus de fideliter punctando quolibet Anno exigo. Poenitentiarius proprium munus adimplet, non autem Canonicus Theologus, neque sui Praecessores Lectionem Theologalem peragerunt; Clerus enim Civitatis Allifarum quinque Canonicis comprehensis (ceteri sunt Cives Pedemontii) duodenarium numerum non excedit, et Cives ut plurimum agriculturae sunt dediti; qua de re in supplementum Lectionis Theologalis eidem practicam instructionem circa Fidei rudimenta, aliaque ad salutem necessaria demandavi. Canonici utriusque Collegiatae Civitatis Pedemontii alternativa fruuntur, et quotidie [364r.] respectivis Ecclesiis inserviunt horas Canonicas recitando, Missamque decantando, quae diebus festivis pro Populo, ferialibus vero pro Benefactoribus applicatur in illa Sanctae Mariae Majoris; at in altera Sanctissimae Annunciationis diebus festivis pro Populo, ferialibus vero pro Piis disponentibus applicatur, nam in fundatione, sive erectione ejusdem, Canonici ad Missae Conventualis celebrationem, et applicationem non fuerunt adstricti; distinctam Praebendam non habent, sed omnes equaliter participant de massa communi, et quotidianis obventionibus; annui autem redditus cujuslibet Canonici Insignis Collegiatae Sanctae Mariae Majoris ad summam ducatorum centum cum onere Missarum bis centum quinquaginta, Insignis Collegiatae Sanctissimae Annunciationis ad annuos ducatos septuaginta cum onere missarum centum quadraginta ascendunt. Canonici vero Collegiatae Castri horas Canonicas in Choro tantum diebus festivi psallere tenentur, in quibus Missam cantant, et pro Populo applicant; duabus feriis in hebdomada pro duobus Piis disponentibus horas Canonicas recitant, Missamque cantant, et applicant, et [364v.] singulis feriis sextis officium Defunctorum cum Missa de Requiem pro alio particulari legato celebrant; nullam distinctam Praebendam habent, pariterque equaliter de massa communi participant, et vix annuos ducatos quadraginta cum onere missarum bis centum viginti percipiunt. Parochi, ac Archipresbyteri Curati omnes in propriis Parochiis resident, libros Matrimoniorum, et Baptizatorum, aliosque ad formam Ritualis Romani retinent, festivis diebus Missam pro Populo eorum Curae commisso applicant, illumque Evangelii salutaribus verbis pascunt; a Kalendis Januarii usque ad Pascham Resurrectionis quotidie, et deinde diebus Dominicis, aliisque festis Pueros per vicos et plateas convocari currunt ut quos in Ecclesiis congregatos invenerint Fidei erudimenta edocent; attamen Pueri ipsi, vel eorum malitia, vel praesertim Parentum negligentia etiam convocati Ecclesiam adire aufugiunt, unde adulti Fidei erudimenta ignorant; ad hanc igitur detestabilem desidiam arcendam Confessoribus mandavi, ut quos Parentes in id negligentes, vel adultos necessaria ad salutem ignorare in sacramentali Confessione [365r.] deprehenderint ipsis absolutionis Beneficium minime impartiantur, et insuper in Ecclesiis Parochialibus in Missa de aurora, et solemni Evangelii explanationi breviter praemitti erudimenta Fidei, ac actus Christianos necessarios ad salutem; in coeteris autem Ecclesiis in omnibus Missis diebus festivis id etiam fieri stricte praecepi, ac sponsos ante Matrimonii contractionem diligenter a Parochis examinari volui, et qui instructi non reperiuntur, in Fidei erudimentis, et omnibus ad salutem necessariis donec instruantur a Matrimonio contrahendo omnino arceantur. Haec remedia, ac auxilia non parum proficua expertus fui. Neminem ad Clericalem tonsuram admitto, nisi post triennalem delationem habitus clericalis, et per aliquod tempus in Seminario moratus fuerit, ceteraque requisita ad praescriptum Concilii Tridentini, ac novissimi Concordati habeat, quod accurate in collatione Ordinum tam minorum, quam majorum exequor, et ante cujuscumque susceptionem [365v.] piis meditationibus, exercitiis nempe spiritualibus in eodem Seminario ordinandi per decem dies vacant. Clerici, coeterique Ecclesiastici vestes clericales continuo gestant, et disposita a Sac. Conc. Trid. sessione 23 capitulo 3 de Reform. ac novissimo Concordato quoad Fori privilegium in mea Curia exacte servantur. Collationes, sive Conferentiae Casuum conscientiae, et Sacrorum Rituum, ut praemissum est, semel in hebdomada fiunt in universa Dioecesi, Archipresbyteris, aut Parochis, vel aliis idoneis Sacerdotibus praesidentibus. Studium par ingenio in Clero ad scientias addiscendas altissimo minysterio necessarias, et ad labores in agro Domini subeundos exoptarem; siquidem messis multa in Dioecesi, in aliquibus autem oppidis ejusdem, operarii nulli, in aliis pauci, et utinam non desidiosi; non spiritu Dei, nec salutis animarum zelo, non Dominicae vineae excolendae desiderio, sed potius propria et privata commoditate et tantummodo temporalium fructuum [366r.] illius cupiditate domum Domini ingrediuntur, ac gradus, et dignitates in ea ambiunt hunc perniciosissimum abusum modis omnibus evellere pro meis viribus adnitor, etsi Domino, qui dat velle, et posse, placuerit mihi elargiri hoc posse quamcitius perficere, ut volo, et ex animo exopto, equidem operarii erunt non pauci in grege imbecillitati meae commisso, qui salutis animarum studio incensi ad morum corruptelas extirpandas, et ad Populos in justitia continendos mecum noviter insudabunt. IV. De Cleru Regulari. Nullum ex Regularium Monasteriis in tota Dioecesi curam animarum annexam habet, ideoque nemo ex Regularibus curam praefatam exercet. In Monasteriis autem FF. Praedicatorum, Carmelitarum, Minorum observantium, Discalceatorum Sancti Petri de Alcantara, ac Capuccinorum adest numerus [366v.] Fratrum opportunus pro regulari observantia minime tamen in reliquis, scilicet Coelestinorum, Clericorum Minorum, et Discalceatorum Ordinis Divi Augustini. Verum Monasterium Minorum Observantium in oppido Pratae quamplurima possidet bona stabilia, vel annuos introitus a piis disponentibus, Sacristiae, ut asserunt, cum onere Missarum relicta. In illo autem Discalceatorum Ordinis Sancti Augustini quamplurima vigent absurda, quae et regularem oservantiam evertunt, et piam dispositionem fundatoris adversantur; ea omnia Eminentissimo Domino Cardinali Spinelli// Ordinis Protectori humiliter, fideliterque exposui, ejusque zelo, et sapientia relatis abusibus opportune prospectum fore quamplurimum confidens. Aliud habeo cum Fratribus Praedicatorum offendiculum circa ordinariae jurisdictionis exercitium. Etenim in ipsorum Monasterio laicales sodalitates Sanctissimi Sacramenti, Nominis Iesu, et Rosarii reperiuntur erectae, quae in Ecclesia, et Claustro ejusdem propria habent Altaria, Cappellas [367r.] sive Oratoria suis expensis constructa, ipsisque onus illa manutenendi quoad cultum, et ornamenta incumbit; cum autem ad praescriptum Decretorum Sacr. Conc. Trid. ac unanimum declarationum istius S. Cong. ea visitare voluissem, Confratres Sodalitatum a Fratribus recensiti Conventus latenter sub excitati sese visitationi opposuerunt; has laicorum oppositiones piissimo Regi Carolo exposui, qui sodalitatibus memoratis demandavit, quod pro executione Pontificii, ac Regii Concordati non modo Ordinarii visitationem admitterent, sed etiam Deputatum Ecclesiasticum in reddendis rationibus reciperent, et ita recensinta Altaria, Cappellas, sive oratoria quoad cultum, et ornamenta visitavi. Interea Fratres Dominicani citationem ad Tribunali Auditoris Camerae impetrarunt, et utinam coeptum judicium in Foro Ecclesiastico non declinassent, sed deinde temerario, ac inaudito ausu contra me pro [367v.] expleta visitatione recursum, conviciis plenum ad Regem, et Regios Magistratus habuere; quamobrem invitus equidem ipsis respondere debui in Tribunali mixto, cui eorum instantiae, et querelae fuerant a Rege remissae. Interim Ego causam a Tribunali A. C. ad istam S. Cong. remitti obtinui, et in Tribunali mixto Neapolis ita enixe instavi causam ab Emminentiis VV. decidi debere, ut quamvis Fratres Dominicani judicium Emminentiarum VV. declinare cupientes, quaestionem in Tribuanli mixto, et minime in ista Sacra Cong. agitari, voluminosa allegatione ex ipsis edita, totis viribus contendissent, tandem eodem Tribunali Mixto consulente causam a Rege ad istam Sacram Congregationem etiam remitti obtinui. Nunc igitur judicio Emminentiarum VV. quaestionem decidi humiliter postulo, et merito Altaria, Cappellas, sive Oratoria praefata subesse visitationi Episcopi, uti semper haec S. Cong. censuit, nunc etiam declarari confido. Equidem certum est memoratas [368r.] Sodalitates laicales esse, indipendenter a Regularibus per Confratres administrari, ac jurisditioni Episcopi Allifani subesse ut de anno 1708, 1710 haec eadem Sacra Congregatio auditis Fratribus Dominicanis specifice declaravit; ipsisque onus propria Altaria, Cappellas, sive Oratoria huiusmodi quoad cultum, et ornamenta manutenendi incumbit; unde identice sumus in terminis terminantibus declarationum istius S. Cong. a Bened. XIV in elaboratissimo opere de Synodo lib. 13 cap. ult. n. 6. fol. 651 relatarum; nihilque officit exemptio loci, in quo sunt sita Regularium enim domus, et Ecclesiae tantummodo qualitativa gaudent exemptione, nempe in totum id quod ad Regularem observantiam, ipsosque Regulares attinet, in reliquum vero primaevae, ac naturali jurjsdictioni Ordinarii sunt subiectae; Sodalitates recensitae, earumque Confratres nil commune habent cum Fratribus Dominicanis, multoque minus ad Regularem observantiam pertinent; [368v.] quapropter illorum Ecclesia, ac Monasterium respectu Sodalitatum praefatarum, ipsarumque Altarium, Cappellarum, et Oratoriorum non sunt utique loci exempti a jurjsdictione Episcopi Allifani pro memorata visitatione explenda, quae cum sit actus jurjsdictionis, qui primario, et unice sodalitates istarumque Confratres afficit, quoniam ipsis injungitur, quod in visitatione demandatur, non potest, nisi a solo Episcopo Allifano exerceri, qui in illos ordinariam jurjsdictionem habet, et primaevam in locum conservat. Accedit etiam quod Altare in Ecclesia, et oratorium in Claustro Monasterii Carmelitarum propria laicalis sodalitatis Sanctae Mariae de Monte Carmelo in eodem erectae, absque ulla penitus Fratrum Carmelitarum oppositione visito quoad cultum, et ornamenta, uti in Dioecesi Beneventana, aliisque Allifanae conterminis hujsmodi Oratoria, Cappellas, et Altaria Laicalium sodalitatum in domibus, et Ecclesiis Regularium [369r.] sita ab Ordinariis visitantur. Insuper cum praefati FF. Dominicani coram confratribus, aliisque de Populo diebus festivis sermones habent in recensitis Oratoriis Laicalium Sodalitatum, quamvis a me interpellati, et pluries moniti benedictionem servata forma Bullae Clem. X petere, ac accipere nolunt, et facultatem audiendi Sacramentales Confessiones efflagitant, et sese examini ad sufficientiam pro administratione hujusmodi Sacramenti cognoscendam subjcere detrectant. V. De Monialibus. Moniales in memoratis duobus Monasteriis sub Regula Benedectina Episcopo sunt subjectae, ac suas Constitutiones ut plurimum servant in visitatione autem integram illarum observantiam, aliaque pro inviolata Clausurae custodia demandavi, et demandata exequi curo. Praeter ordinarium Confessorem ter in Anno extraordinarium ipsis obtuli, ac dedi. [369v.] Verum in utroque Conversae professae non extant, sed mulieres cum habitu seculari ad munera servilia communitatis obeunda ut plurimum juvenes, et saepe ad maritalia vota transire exoptantes; Moniales abusum hunc consuentudinem vocant, imo laudabilem, et communitati utilem dicunt, eo potissimum praetextu, quod in eventu negligentiae, sive alterius culpae, remanet in earum arbitrio illas e Monasterio expellere; attamen Moniales ipsas pluries serio ac graviter monere non destiti (sed usque adhuc frustra), abusum praefatum Regulae Benedectinae, ac Apostolicis Constitutionibus adversari. Redditus a Procuratoribus, et Abbatissis insimul administrantur; in administratione autem nonnulli irrepserunt abusus, quos opportunis providentiis jam obstuli, et quolibet Anno a Procuratoribus rationes reddi non praetermitto. Sanctimonialium dotes Monasteriis persolutae fuerunt, ac utiliter, quoad scire potui, ad regionis morem erogatae. [370r.] VI. De Seminario. Sex in Seminario extant Alumni ex totidem universitatibus Dioecesis licet nulla legitima documenta adsint hujus oneris, nec bona ulla, vel redditus fuerint ad hunc effectum Seminario assignata, sed Universitates ipsae onus hoc Seminario addictum frequentibus recursibus ad Regios Magistratus praetendunt, et obtinent. Praeter recensitos Alumnos quadraginta adsunt Convictores, et omnes festivis diebus Insigni Collegiatae Sanctissimae Annunciationis, cui adjacet Seminarium, et solemnioribus tantum Cathedrali Ecclesiae, a qua per tria milliaria distat, diligenter inserviunt, ac Constitutiones, et Regulas pro bono Regimine, spirituali profectu, et scientiis addiscendis servant. Peractis Grammaticae erudimentis, ac humanioribus literis, Iuvenes Logicae, deinde Civilis, et Canonici juris Institutionibus, Theologiae morali postremum, ac Dogmaticae non sine eorum profectu vacant. [370v.] Cum duorum Canonicorum, seu Deputatorum Consilio, quae necessaria sunt pro recto regimine Seminarii statu, ac rationes administrationis prius mensatim, deinde in fine cujuslibet Anni exigo, ac bis saltem in hebdomada illud visito. Vectigal consuetum, sive taxa ad tramites Conc. Trid. usque ab anno 1695, ut dixi, fuit statuta super redditibus Beneficiorum, aliorumque piorum locorum universae Dioecesis, quae tunc ad annuam summam ducatorum centum, et decem ascendebat, nunc vero vix ad ducatos sexaginta pertingit, tum ob reddituum diminutionem, tum maxime ob repugnantiam administratorum locorum piorum laicalium taxam praestandi; et quamvis oraculo Emminentiarum VV. a meo Praecessore Regis, ac Tribunalis Mixti auctoritate et providentia implorata, illam volvere coacti fuerunt, tamen redditibus diminuitis illius annuam praestationem necesse fuit etiam minui. Redditus enim Seminarii taxa comprehensa annuam summam ducatorum bis centum septuaginta deductis oneribus Missarum recensitis Beneficiis [371r.] unitis annexarum non excedebant, qui pro substentatione sex Alumnorum, et Seminarii officialium minime sufficiebant, unde paulatim parsimoniae praetextu abusus inolevit, scilicet saepius in anno e Seminario Iuvenes dimittendi, ut in suis domibus, ad parcendum expensis, per aliquod tempus permanerent. Cum autem Praecessor meus animadverterit praefato equidem abusu Iuvenum profectum evanescere, Seminarii indigentiis providere credidit eidem nonnulla simplicia Beneficia, quae olim Joannes dell’Aquila, Beneventanae Dioecesis, in hac Allifana obtinebat, servatis servandis ante illius obitum, uniendo; ita ut nunc Seminarii Redditus ad ducatos tercentum triginta pertingunt, qui vix pro victu Alumnorum, Officialium, et Inservientium satis sunt, quoad autem pro istorum mercede, et illorum stipendio deest mea diligentia, et industria supplet, qua deficiente utique futuris temporibus abusus praefatus reviviscere [371v.] non potest; ut melius igitur in hoc prospici Seminario possit, et omnis suspicio memoratum abusum reviviscendi in posterum auferatur, Monasteriis Regularium hujus Dioecesis bona possidentibus, taxam solvere demandari potuisset, si Emminentiis VV. ita videbitur; equidem satis pingues Redditus habent, et taxam Seminario minime correspondent. VII. De Ecclesiis, Confraternitatibus aliisque piis Locis Dioecesis. In Sacrestiis omnium, et singularum Ecclesiarum exposita ext Tabella onerum Missarum, ac Anniversariorum ad tramites Decretorum Urbani VIII. In visitatione nonnulla ex praefatis oneribus in aliquibus Ecclesiis non adimpleta inveni, maxime ob pusillum numerum Sacerdotum, ideoque integralem illorum satisfactionem etiam per Sacerdotes alterius Ecclesiae, vel loci quamcitius fieri stricte praecepi. Quolibet Anno ab Administratoribus [372r.] Locorum piorum Ecclesiasticorum, et a paucis Laicorum, qui usque nunc Episcopalem subjectionem quoad hoc, ut ceteri omnes non effugiunt, rationes reddi curo. Redditus igitur affatorum Locorum piorum Episcopali Curiae subjectorum recte administrantur; de reliquis vero nullum judicium ferre possum, attamen si vera sunt, quae communiter vociferantur, de die in diem, mala administratione, in perditionem ruunt, imo quod deterius est deputatum Ecclesiasticum ad formam novissimi Concordati, vel recipere renuunt, vel si recipiunt in nihilum audiunt. In Confraternitatibus, aliisque piis locis Curiae subjectis pia opera a testatoribus injuncta executioni demandantur, an similiter in ceteris laicalibus eveniat usque nunc mihi incompertum est, negant enim, Missarum adimplemento tantum excepto, de aliis Episcopo respondere, seu rationem reddere. [372v.] Hospitalia visitavi, et in uno pro Infirmis omnia necessaria ad salutem Animae, et corporis ipsis subministrare mandavi, in aliis autem pro Pauperibus, et Peregrinis ad proportionem Reddituum cujuslibet de iis, quae indigebant provideri praecepi. VIII. De Populo. Populi mores et utinam ad malum proni non essent, attamen ut pluries expertus fui in malo non sunt pervicaces, et semen, hoc est verbum Dei, non semper inter spinas, aut petras, vel secus viam, sed saepe in terram bonam cadit, et fructum vitae eternae affert. Haec sunt, quae pro modulo insufficientiae meae de statu hujus Allifanae Ecclesiae, et Dioecesis fideliter, et qua par est veneratione Emminentiis VV. exponere duxi; nunc ipsas humillimis praecibus oro, atque exoro, in hujus Ecclesiae [373r.] Regimine, quae judicaverint in Clero, et Populo meae imbecillitati concredito, et in me potissimum reformanda, atque statuenda; earum suprema auctoritate reforment, atque statuant. Postremo Emminentiarum VV. veneratis jussionibus obsequentissimus VV. Sacras Purpuras humillime deosculor.
Pedemontii, die vigesima Mensis Settembris Anno Reparatae Salutis 1760
Emminentiarum VV. Revendissimarum
Humillimus et Obsequentissimus Servus
Philippus Episcopus Allifanus

1762

[380r.] Beatissimo Padre,
Non essendo potuto portarsi personalmente in Roma per fare la visita dei Limini per il Triennio 59, il Vescovo di Alife supplica la Santità Vostra di volergli permettere di farla per mezzo del Sacerdote Girolamo Romanelli, a cui per tale effetto ha rimesso la procura collo stato della Chiesa.
[383r.] Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Postquam in elapso triennio quinquagesimo octavo ab edita Sixtina Constitutione sacra Limina personaliter visitavi, ter deinde tota perlustrata Dioecesi, Relationem de Statu Allifanae Ecclesiae, cui praesum, Emminentiis Vestris transmisi. Nunc autem delabente jam triennio quinquagesimo nono, Muneris mei partes, quas coram, justis, ac legitimis causis detentus, exequi nequeo, per Nuncium explebo. Supervacaneum certo erit, quae de statu huius Allifanae Ecclesiae, et Dioecesis in praefata mea Relatione distincte exposui, iterum Emminentiis Vestris commemorare, unde eidem me remittendo, paucis in praesentiarum me expediam. Siquidem Cathedralem Ecclesiam in elegantiorem formam jam redegi; In Clero, et Populo, quae retuli statuta fuisse pro Animarum salute, Divini Cultus augmento, ac Ecclesiasticae Disciplinae reparatione, exequi diligenter curavi, ac curo. Constructionem novae Collegiatae Ecclesiae in Civitate Pedemontii, [383v.] ita totis viribus, et enixe promovi, ut, Deo adjuvante, quamprimum expletam esse confido. Residentiae praeceptum accurate servavi usque ad praeteritum Mensem Iulii, cum ab Emminentissimo Domino Cardinali Sersalio Archiepiscopo Neapolitano evocatus fui, ut eidem de licentia Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae XIII feliciter regnantis, in regimine suae Neapolitanae Ecclesiae, et Dioecesis vicariam operam commodarem, utique absque ullo detrimento meae Allifanae; etenim haec tam Neapoli est propinqua, ut in omnibus, quae emergunt, commode eidem praesto esse possum; Et Emminentiarum Vestrarum jussionibus obsequentissimus, sacras Purpuras venerabundus humillime deosculor.
Pedemontii die 16 Octubris 1762
Emminentiarum, et Revendissimarum Vestrarum
Humillimus et Obsequentissimus Servus
Philippus Episcopus Allifanus

1766

[394r.] Emminentissimi et Reverendissimi Domini,
Cum statuto tempore Sacrorum Liminum visitationem legitimis ex causis adimplere minime potui, Sanctissimus Dominus Noster, meis praecibus benigne annuendo de die vigesima mense Martii currentis anni, ad illam explendam sex mensium prorogationem concessit; at eisdem causis detentus, muneris mei partes, quas neque coram exequi valeo, per nuncium explebo. De statu Allifanae Ecclesiae, et Dioecesis, cui praesum, quae exponenda erant Emminentiis Vestris in praecedentibus mei Relationibus distincte narravi; Nil aliud nunc, ipsis subjungendum superest, nisi quod, quae pro recto regimine Cleri, et Populi, Animarumque Salute, et Ecclesiasticae Disciplinae munimine statuta fuerunt, dilgenter exequi curo. Dum Emminentiarum Vestrarum jussionibus obsequentissimus, Sacras purpuras venerabundus humillime deosculor.
Pedemontii die 15 mensis Augusti 1766
Eminentiarum Vestrarum Revendissimarum
Humillimus et addictissimus servus Philippus Episcopus Allifanus

[398v.] Dal Vescovo di Alife alla Santità di Nostro Signore Papa Clemente XIII
Il Vescovo di Alife, essendo confessor Regio del Re delle due Sicilie, cerca di rinunziare al Vescovato, temendo che la sua lontananza dalla Diocesi sia per essere pregiudiziale all’eterna salute delle sue pecorelle.
Pedemontii, die 19 Decembris 1768
Humillimus et addictissimus servus
Philippus Episcopus Allifanus
Anni 1769- 1773.
Fonte: Congr. Concilio, Relat. Dioec. 32B, da 407r. a 420r.

1769

[407r.] Eminentissimi ac Reverendissimi Patres,
Quamvis de mense Decembri elapsi anni millesimi septingentesimi sexagesimi octavi, quo mihi tempus excideret, pro sexagesimo primo triennio Sistinae Constitutionis Romanum iter Sacris visitandis liminibus arripere debuissem; id tamen ab Emminentiis Vestris enixe peti, benigneque indultum fuit, tot me sentiebam dissensum curis, ut ea oneris impletis ad sex alios menses relaxaretur. Quibus etiam dilapsis, quum neque coram, quod summopere optarem, illum absolvere datum sit, per nuncium explere nunc studeo. Quae Res Ecclesiae meae sint, quaeque Canonicos, Parochos, Clerum, Regulares, Monialesque respiciant, quippe non una vice retulerim, ab iis recoquendis, ne fastidio sim, abstinere impraesentiarum duco, ac ea dumtaxat, quae villicationis meae esse videntur, renunciare animo cogito; eo vel praesertim, quia nonnulla, quae Cleri, Populique bono, Vobis etiam probantibus, edicenda censueram, feliciter, adjuvante Deo, executioni gaudeo mandata. Cathedrali itaque Ecclesiae, (collabescentem illam reperi) posterioribus annis non parvo suntu instauratae, jam expolitae, [407v.] inque elegantiorem formam redactae, veteri ob loci angustias deleta, nova aptata apsis, presbyterium, novaque ara maxima magnificentius extructa, insuper novum stratum pavimentum, ter mille aurei insumpsi. Sacrae quoque aedes Majoris Collegiatae Ecclesiae in Civitate Pedemontii positae, novem mille aureis impensis ita absolutae, ut in ibi in dies Divina posse peragi officia confidam. Porro duae aliae Parochiales Ecclesiae in Dioecesi reparatae sunt. Quod ita factum, quia qui sunt Ecclesiae meae redditus hisce reparationibus, pauperumque indigentiis sublevandis erogati, meis vero necessitatibus aliunde consultum. Ad haec, quod ante omnia sub ipusm Episcopatus initium mihi proposueram, Pueri pro modulo suo, uberiusque universus Populus Religionis Mysteria, purioremque Evangelicam scientiam sedulo edocentur; quem enim constitui Clericorum meorum Coetum, ut sacris peragendis Missionibus vacaret, et huic operi, et hujusmodi instructionibus indefesso labore, summaque laude incumbit. Quas etiam istitui, disceptationes de rebus ad morum scientiam spectantibus, ut a latioribus sententiis temperaret, ut saniorem doctrinam Clerus ipse profiteretur, utque, si possibile foret, unius ori, uniusque evaderet labii, magno cum animi mei gaudio, incrementum in dies accipiunt, adeo ut in Ecclesiasticis disciplinis quotidie Clerus magis proficiat. Populus vero ipse in moribus reformetur. Ad me tandem quod attinet, qui nunc Piissimo Regi nostro a Confessionibus adsum, olim vero Eminentissimi Antonini Sersalii Neapolitani Archiepiscopi vicarias vices gerebam, licet [408r.] absens corpore, spiritu vero praesens, etiam per idoneos, quos statui ad ministros, ea omnia administrare curo, quae muneris mei esse videntur; in spem erectus, ut tandem benignitate Clementis XIV, cui jampridem supplicabitur, quemadmodum et Clementi XIII factum fuerat, ab hoc onere levari possim, ne fortasse me absente, detrimenti aliquid pro aeterna eorum salute Christifideles, qui eam incolunt Dioecesim, experiantur. Qua de re Eminentias Vestras etiam rogatas volo, dum jussionibus Vestris, Eminenentissimi Patres, obsequentissimus Vestras Purpuras venerabundus deosculor.
Neapoli tertio Calendas Julii 1769
Eminentiarum Vestrarum
Humillimus et addictissimus servus Philippus Episcopus Allifanus

Monsignor Francesco Ferdinando Sanseverino, una relazione (1773)

Severo giudice e castigatore dei rilassati costumi ecclesiastici, monsignor Francesco Ferdinando Sanseverino sottolineava negativamente la condotta nei monasteri femminili a Piedimonte. Anche qualche religioso secolare, che dava scandalo conducendo una vita dissoluta, era fermamente rimproverato. Rimanevano insolute le controversie con alcuni ordini religiosi. In punto di diritto, monsignor Francesco Ferdinando Sanseverino cercava di farsi valere affermando il proprio ruolo.

1773

[415r.] Cum Romae ab anno usque 1745 fuissem P. O. Familiae adscriptus, ac Benedicti XIV clementia de anno 1755 inter S. R. Consultores adscitus, etiam in Congregationibus Sancti Officii, ac Indicis adhibitus, sub initium anni 1770 summa Clementis Papae XIV benignitate, at non sine animi mei maerore, pertimescendum angelicis humeris onus, Alifanam hanc Cathedram regendam suscepi. Insuper Sacris Apostolorum liminibus obeundis non defui, statimque ab Urbe discessus, eam Vineae partem, quae mihi in sortem contingere visa fuerat, sequenti Februario petii excolendam. Porro Romanum iter pro 63 triennio Sistinae Constitutionis retroactis mensibus arripere debuissem. At id semel, ac iterum petii ab EE. VV. benigneque indultum fuit, ut in opportuniora tempora dilateretur, tot videbar distineri curis; quibus adhuc manentibus, neque coram, quod summopere optarem, absolvere datum sit, per Nuncium nunc expleo, ac ea, quae Ecclesiae meae sunt, villicationisque meae rationem EE. VV. subjicio. De Ecclesia et Dioecesi generatim. In Alifanorum Episcoporum cathalogo primus describitur Clarus, qui Romanae Synodo de tollendo ambitu in electione S. P. interfuit sub Simmaco Papa. Hinc argumentum sumpsere nonnulli, quos inter Ughellius, eo [415v.] circiter tempore Alifanam Cathedram constitutam, nempe sub finem saeculi quinti. Verum longe ante ea dignare Alifas decoratas fuisse, sicut de nonnullis aliis huius Regni Civitatibus factum, multa suadent, in primis vero eam ex Principibus Samnitum Urbibus extitisse, nec longe a Romana Urbe dissitam ex qua profecto in reliquas horum praesertim Provinciarum urbes, ac oppida Fides in Christu propagata. Equidem nil certi hac in re statui potest, tanta laboramus Ecclesiasticorum monumentorum hasce ad Ecclesias quod attinet, egestate. Alifana Diocesis, quae in Beneventana Provincia posita, Cajacen, Thelesinam, Bojanen, Aesernien, Venafranam, et Theanen Ecclesias conterminas habet, ipsaque Alifarum et Pedemontii Civitatibus, aliisque duodecim oppidis, ad meridionalem et occidentalem partem praegrandis Matesii montis positis completur, ac animas complectitur circa 16000. Alifae non secus ac Beneventum non quidem origine, sed longa dominatione perantiqua Civitas Samnitum, ad Vulturnum, et non procul a Cubulterinis ruderibus, ad meridiem prope radices Matesii Montis in ampla planitie sita est. Adhuc muris pluries restauratis vallata cernitur, circuitu unius miliarii italici. In ea adhuc rudera invisuntur veteris Theatri, ac magnae molis Thermarum Herculi dicatarum, quas vi terraemotus eversas, sicuti muros ipsos Civitatis, restituisse Fabium Maximum Provinciae Rectorem ex duobus liquet perantiquis monumentis, quae injuria temporum feliciter servata adhuc extant. At Civitas ipsa infelici temporum ratione, vel saepius hostili furore, ac incendis, aliisque multis adversis fortunae casibus agitata ita decrevit, ut modo quasi ad nihilum redacta vix mille Civium numerum complectitur, et humanae caducitatis spectaculum viatorum oculis exhibet. Si Alifae tam gravia, ut ajebam, damna passae fuere, Cathedralis Ecclesia sub titulo Sanctae Luciae non minora pertulit mala, durissimis praesertim Rogerii Calabriae Ducis temporibus, qui Civitatem hostili furore deperdidit, Ecclesiamque ita sacrilege devastavit, ut omnia venerandae antiquitatis monumenta deleverit. Nam ferunt Balduinum Alifarum Episcopum a Concilio Lateranensi sub Alexandro III reducem, denuo a fundamentis excitasse, dein Antonium Morettum Alifarum itidem Episcopum collabescentem restaurasse; At vi praesertim memorandi terraemotus de anno 1688 rursus dejectam Innocentius Sanseverinus primum huius Ecclesiae Episcopus, deinde ad Philadelfiensem Cathedram evectus, posthac Philippus Sanseverinus ad Nicaenam Ecclesiam translatus, patrui mei, quibus successor datus sum, pene [416r.] a fundamentis plurimo aere denuo extruxerunt, et in elegantiorem formam redegerunt, odeo praesertim, ac Apside adjunctis. Constanti traditione non paucis perantiquis documentis innixa, exploratum erat Alifanis, ac universae Dioecesi in subterraneo sacello Corpus Divi Xysti Mart. et Pont. Primi eius nominis asservari, namque sedente Innocentio II ferebatur vulgo, Rainulphum Calatinorum, et Alifanorum Comitem in anno 1131 annuente Anacleto Pseudopontifice, e Vaticana Basilica Sacras Reliquias eductas sub ara ejusdem Sacelli honorifice tumulasse. Porro vetustissimam traditionem in anno 1716 veritas comprobavit; Quippe Angelus Maria Porphirius, Alifanus Episcopus recolendae memoriae, sexto idus Aprilis ejusdem anni, divino instinctu ductus, cumque prius publicas indixisset preces, ac Solemnia per Dioecesim jejunia, eo prorsus loco, ubi conditum tardebatur, ac legitimis documentis munitum, ac designatum Sacrum Depositum invenit, illudque effossum, et in eleganti marmorea urna collocatum solemni ritu transtulit, et sub ara superioris Sacelli condidit, ubi in praesentiarum magna populi frequentia, et devotione veneratur. Capitulum Cathedralis Ecclesiae, quod olim Aliphis florentibus, ex viginti sex Canonicis conflabatur, nunc duodecim completur numero, inter quos Archidiaconus, et Primicerius; duae Capituli dignitates: Poenitentiaria, et Theologalis, jamdiu sedente Innocentio praedecessore, erectae fuerunt; Cura vero Animarum per Sacerdotem extra Capitula exercetur, qui Vicarius Curatus dicitur. Post Alifas, inter oppida Dioecesis, principem obtinet locum Pedemontium, quod olim parvum oppidulum ex Alifanis ruinis obortum, dein Principum Cajetanae Familiae domicilio, Episcoporum ordinaria residentia, ob aeris Alifani inclementiam, situs amoenitate, aeris salubritate, incolarum solertia, artium studio, ac mercaturae exercitio ita conspicuum, ac numerosum evasit, ut Caroli VI beneficio Civitas meruerit appellari. In hac Civitate olim ab anno 1475 quattuor erectae Collegiatae, quarum duae successu temporis in unam confluxerunt, quaelibet vero cum ex Parochiarum Civitatis abolitione conflatae fuerint, curam animarum per Canonicos exercet in proprio districtu, quorum duo quolibet anno ad id munus per ipsos eliguntur, ab Episcopo deinde confirmandi. Unius ex praedictis Collegiatis Ecclesiam, quae sub titulo Sanctae Mariae nuncupatur, vetustate fatiscentem adinvenit immediatus Praedecessor meus, nunc Episcopus Nicaenus. Equidem nova jamdiu incoepta fuerat ab [416v.] anno 1726, attamen vix a solo excitatis fundamentis tot tantasque litanias inimicus homo superseminaverat, ut ob exortas dissentiones perfici jam desperaretur. Laudati vero Praedecessoris diligentia, et industria, qui plurimum quoque aeris sui in id impendit, eo res perduta fuit, ut ne venient, fastigium tantummodo aptandum supererat, quo etiam extructo, elegantissimum templum de mense Iunio hujusce anni solemniter fuit dedicatum. In reliquis duodecim Dioecesis oppidis tresdecim adsunt Curatae Ecclesiae, in quibus sive per Archipresbyteros, sive per Parochos animarum cura exercetur. Quaedam earum receptitiae, ita ut et alii ejusdem loci sacerdotes de fructibus, et obventionibus, ac decimarum portione partem capiunt. Sunt et in Dioecesi aliae non curatae, neque receptitiae Ecclesiae, praesertim Pedemontii, una sub titulo Sancti Rochi, in qua octo inserviunt Sacerdotes per Episcopum eligendi. Porro omnes praefatae Ecclesiae sacris suppellectilibus decenter instructae reperiuntur, quamvis tenuissimis potiantur redditibus. De Capitulis et Clero. Canonici Cathedralis Ecclesiae quotidie divinis ministrant, et choro, horas Canonicas recitando, inserviunt, ac Missam conventualem celebrant pro benefactoribus. Archidiaconus se dumtaxat a chori servito immunem contendit, eo quia praebendam non ex Capitulari massa, sed aliunde ex simplicibus quibusdam beneficiis extra Cathedralem habet. At cum beneficia Archidiacono pro tempore loco praebendarum fuerint assignata, assertam immunitatem nullimode Archidiacono debitam autumo; ita ut jurgium aliquod mihi futurum suspicor cum eo, qui paucis abhinc mensibus de Archidiaconatu per Sacram Datariam meis precibus provisus extitit, ac fortasse in dies, favente Deo, in sua dignitate erit instituendus. Primicerius itidem secunda dignitas ab immemorabili numquam, nisi in solemnioribus Choro infererat, forsitan quia nulla fruebatur praebenda. Verum placuit Innocentio Sanseverino, Praedecessori meo, qui actualem Primicerium promovit, eidem Chori servitium, et interessentiam festivis diebus, sub poena solvendi puncta de proprio, injungere. Praefati Canonici suas habent Constitutiones, earumque integram observantiam in Sacrae Visitationis decretis demandavi. Poenitentiarius proprio suo [417r.] munere fungitur; Canonico vero Theologo theologalis lectio in practicam instructionem circa Fidei rudimenta commutata. Etiam Canonici Collegiatarum, quae Pedemontii sunt, suo funguntur munere. Nonnulla dumtaxat in eorum constitutionibus, quae ab Episcopo approbatae non inveniuntur, neque Sedis Apostolicae auctoritate roboratae, mihi displicent; Quippe a recepta ubique Ecclesiastica disciplina nimis absona, atque difformia. Opportuniori tempore (quae mens fuerat Praedecessorum meorum) fortasse praesens remedium inordinationi afferri poterit. Parochi, atque Archipresbyteri curati in propriis Parochiis resident, libros Matrimoniorum, et Baptizatorum, aliosque ad formam Romani Ritualis conficiunt, festivis diebus Missam pro Populo, eorum curae commisso, applicant, eidemque divini verbi pabulum ministrant. A Kalendis Januarii ad Dominicam usque Resurrectionis quotidie, et deinde diebus Dominicis, aliisque festis pueros per vicos, et plateas evocari curant, ut in Ecclesiis collectos Fidei rudimenta edocere valeant. At Pueri ipsi, vel ipsorum malitia, vel parentum socordia, etiam vocati instructionibus, et Catechismis non adsunt; Hinc adulti etiam Mysteriorum, quae ad salutem necessaria sunt, ignorantia laborant. Hujsmodi desidiae consulendum ita censuerunt Praedecessores mei, ut Confessoribus mandaverint Parentes in ea re socordes, ipsosque adultos, qui rerum Fidei imperiti invenirentur, a Sacramentis arcendos; Insuper Ecclesiis Parochialibus dum prima sub auroram missa celebratur, et in diebus festis etiam in solemni missa breviter tradi praecipua rudimenta Fidei, ac Populum ipsum ad eliciendos Theologicarum Virtutum actus excitari. Ea vero est infelicissima temporum conditio, nulla ex hisce remediis allata utilitas. Populus, primo mane Regularium Ecclesias petit, Sacro audiendo. Avertat autem Deus, ut ipsis vel hujsmodi exercitationes praecipiantur, vel tam de mane Missas non facere caveatur; Quae rixae, qui timendi clamores! Porro universim Fideles propriam ita negligere videntur salutem, ut per annos a Sacramentis suscipiendis abstineant, quin valeant Ecclesiasticis poenis coerceri. Res itaque Deo O. M. qui potens est, commendanda, ut et huic, et coeteris immedicabilibus malis occurrat aliquando. Nemo ad clericalem tonsuram admittitur, nisi post triennalem habitus dilationem, et quin coetera requisita habeat a Sacro Concilio Tridentino, et novissimo Concordato praescripta. Clerici, coeterique Ecclesiastici [417v.] Clericales vestes gestant, ac pro iis in Civitate, ac universa Dioecesi collationes in Sacrorum Rituum, et morum disciplinis institutae. Pietatis vero, ac Religionis Studium par ingenio in Clero exoptarem; Siquidem messis multa in Dioecesi, operarii vero vel nulli, vel satis pauci, et utinam non pigri, non desidiosi. Faxit vero Deus, ut in Adolescentibus, qui veluti in sinu meo in Seminario ad Scientiam, ad pietatem sedulo erudiuntur, adjutores aliquando habeam ministeri mei, atque aliquando negligentias meas exaequare, vel supplere videantur. De Seminario. Ex eo, quia grave nimis, ac insalubre Alifanum coelum, curante Petro Paulo Medicaeo, de hac Ecclesia benemerentissimo Episcopo, in Civitate Pedemontii de anno 1651 Seminarium erectum; quod deinde a successoribus Episcopis de Lazara, et Porphirio ad meliorem formam, ac structuram redactum. Tenuissimis potiebatur redditibus; Huic vero incommodo consuluerunt Patrui Praedecessores, nonnullis eidem annexis Ecclesiasticis proventibus. Quadraginta in ipso nunc erudiuntur ad pietatem, ad sacras scientias, quin humaniores litterae negligantur, optimae spei Adolescentes, sub eximii Moderatoris, ac doctorum Praeceptorum disciplina; Adeo ut, si aliquid gloriari fas est, quod vero singulari Dei O. M. beneficio, ac Misericordiae tribuo, de hoc uno tot inter Pastoralis Ministerii munia, quae in pessimum videntur ruere, de hoc uno tantum mihi placeo. De Monialibus. Bina sub regula Sancti Benedicti in Civitate Pedemontii adsunt Monasteria. Inviolatam pro iis clausurae custodiam demandavi, ac demandatam exequi curo. Constitutionum Ordinis observantiam per saepissime ipsis indico. Ad ipsarum pietatem augendam quater in anno extra ordinem Confessarios indulgeo. Quorsum vero haec? Labefactatam, atque collapsam utriusque Monasterii disciplinam vehementer doleo, veluti Praedecessores mei amarissime doluerunt; Ac tam altis corruptela affirmata radicibus, ut evellendam protinus desperem. Quidam enim extiterunt, ovium specie, falsi Prophetae, ac Seductores, qui totis viribus inordinationem fovere ausi sunt, ea docendo, quae a purioribus morum praeceptis abhorrent; Nempe Regulis, [418r.] Constitutionibus sub peccato nullimode Moniales obstringi; Satis esse imo abunde sufficere, si moniales eam vivendi teneant rationem, quae in Monasteriis, dum Regulam professae, communiter servabatur, quamvis a primaeva difformem. Hinc nulla votorum, paupertatis potissimum, ac obedientiae cura; nulla penitus Regularum, ac Constitutionum custodia. Falsos hujsmodi doctores ab ipsarum commercio arcendos mihi constitui; Erudiendas, ac bona doctrina informandas datis piis ductoribus curo. Hactenus vero rem non tetigi. Quibus enim coram non datum, rigidissimis inibitionibus spretis, teterrimis placitis adhuc per nuncios, per epistolas, ipsarum animos imbuere, ipsarum mentes pervertere inconsulto ac tenere nituntur. De Regularibus. In universa Dioecesi octo extant Virorum monasteria: nempe sex Pedemontii, Coelestinorum, Clericorum Regularium Minorum, Fratrum Praedicatorum, Carmelitarum, Capuccinorum, ac Discalceatorum Sancti Petri de Alcantara. Unum in oppido Pratae Minorum Observantium; unum tandem in oppido Castri Discalceatorum Sancti Augustini. Episcopo, qui Regulam professus fuerat, sub ipsum Praesulatus initium bellum indixere Regulares, ac diverso nomine collatis de more inter se consiliis, Neapolim, Romam, undique petitis, sive a Monialibus, sive a Clero, sive ab ipso Populo auxiliis, me traducere non dubitarunt Romae, crimina versum me cum rigidioribus regalistis opinari, eodemque tempore Neapoli me ligium Pontificis, romanaeque Curiae, perquam addictum depraedicavere. In hoc tantummodo cum ipsis peccaveram, quod statim huc veniens ipsorum nonnullos a Monialibus submovendos fore judicaverim, unum vero, cui suprema intentabatur caedes ob inhonestum cum muliercula commercium, a Dioecesi ablegandum. Res omnis Christianae Caritatis regulis gesta, Ordinis existimationi consultum. Per memetipsum secreto moniti, ac per memetipsum poena denuntiata. Quid vero? Hac occasione quanta perpessus. Pluribus omissis, omnem penitus subjectionem ipsi excutiere; Non amplius multo tempore pro audiendis confessionibus, non pro venerabilis expositione petita licentia, quamvis paulatim ab his incoeptis destiterint. Verum hactenus in nonnullis, quas instituunt, supplicationibus, nullam petant veniam, in variis praedicationis exercitiis non benedictionem; [418v.] Ac si extra proprias Ecclesias verbum Dei faciant, vix ad benedictionem exposcendam inducuntur, quin ab ipsis obtinere potuerim, ut licentiam exposcant; eo usque temeritatis perducti, me terrendi causa, ut se Episcopis bonam, vel malam opinionem, pro libitis, ubique terrarum apud homines comparare jactitaverint. Tot nihilominus, lacessitus injuriis numquam cum ipsis inclementer egi, ne acceptas ulcisci viderer offensiones. Accedit, quod pessime nunc audiunt apud Regios Senatus, varii quoque efferuntur de ipsorum reformatione rumores. Cavendum itaque mihi censum, ne etiam invitus ipsorum malis, operam aliquam conferrem. Ea etiam de causa de variorum criminum delationibus, quibus insimulati, (quantum enim a primaeva vivendi ratione defecerunt!) nulla instituta inquisitio, vero continenter, ac quovis tempore summa benignitate cum ipsis actum, ac saecularium hominum offensio declinata. Utinam vero et tanta lenitate perculsi, aliquando se recipiant, atque ad meliorem redeant frugem. De Piis Locis, ac Hospitalibus. Quae Pia Loca Ecclesiastica dicuntur, Episcopi jurisdictioni subjecta, recte administrantur; adeo ut quotannis subductio rationibus, ac eo, quod pro oneribus, ac necessariis sumptibus impendendum, detracto, non parum superest piis usibus, ac praecipue in Ecclesiarum nitorem erogandum; Fundorum ad eadem Pia Loca pertinentium Emphyteuses, atque ad longum tempus locationes interdixi, ne laicorum allodialia, veluti nova lege cautum, evadere videantur. Quin imo cum compertum sit, eos, qui dicuntur annui census, vel debitorum morositate parum utilitatis afferre, vel etiam variis de causis citissime deperdi; si reddi contingat, in Fundorum potius accessionibus adhiberi curo. Hac enim via, mihi persuasum, saltem quae nunc sunt Ecclesiarum possessiones non fore decrescendas. De iis vero Piis locis, de quae hospitalibus, quae sub laicorum auctoritate sunt, uno verbo me expediam. Nulla de implendis oneribus cura; in pessimum ruunt; palam dilapidantur sub ipsiusmet Episcopi oculis, quin ullum afferri valeat remedium. De Populo. Populi mores utinam ad malum non proni! Laetabantur olim [419r.] Praedecessores mei plebem facili via ad pietatem flecti, atque adduci; adeo ut Pastorum voce, verbique ministerio incendi quodammodo videretur. Nunc vero plebs ipsa Sacram Praedicationem, pias exercitationes, pietatis officia fastidire conspicitur, ac ea omnia, quae Religionis sunt, stomachum ipsi movent. Nec mirum profecto, si ipsismet Religionis Ministris, ac Sacrorum dispensatoribus contemtui, ludibrioque habendis longo tempore assuevit. De Episcopo. Residentiae praeceptum ab ea die, qua huc me contuli, ita adimplevi, ut per paucos tantum dies a Dioecesi abfuerim, hoc, atque elapso anno, apud Piissimum Regem, supremosque ipsius ad ministros libertatem, ac jura Ecclesiae meae, vindicaturus. Quater Dioecesim totam lustravi Confirmationis Sacramentum in unoquoque oppido administrans, ac pro modulo infirmitatis meae verbum Dei populo annuncians; quod in Civitate quolibet anno adhuc praestiti, Adventus, et Quadargesimae temporibus in sollemnioribus quoque festis, imo et in Civitate quolibet anno Cathecheses ad plebem erudiendam decem continuis diebus habui. Paucissimos ad Sacras Ordinationes promovi, et nonnisi necessitate exigente. Synodum non coegi; quamvis illam cogere cordi mihi impensissime insideat; nec provinciali interfui, quippe minime indicta. In hac Episcopali Curia taxam, quae in Beneventana, ac reliqua Provincia a Sacra Concilii Congregatione approbata, servari curo; Equidem pene in totum cum Innocentiana consona. Nulla per me hactenus exacta mulcta, nullisque ex clericis, vel Regularibus Dioecesis carceribus mancipatus; Si quid vero in iis corrigi vel puniri opus fuit, vel piis in aliqua Religiosa domo secessibus, vel noxios a finibus Dioeceseos arcendo; quae sola in praesentiarum nobis restant remedia, res agitur. Quae mihi potissimum curae adolescentiae in sortem Domini vocatae informatio. Si etenim qua tradantur ratione hisce in provinciis Philosophicae disciplinae, quod vitium esse solet prurientium, ac luxuriantium quorumdam ingeniorum humana sapientia, seu potius effraeni ratione cuncta fingentium. Si quae agendi regulae praesenti soleant, quod vitium est Ecclesiasticorum, ac praesertim Reguliarum [419v.] rigidiora Scepticorum placita in Sacram morum Scientiam derivantium; Si haec omnia nosceretis, summa tristitia afficeremini, ac miserabilium Episcoporum anxietates, ac sollicitudines commiseratione vestra dignaremini, Eminentissimi Patres. Hinc sub ipsum Praesulatus initium per memetipsum Philosophicas, ac Theologicas Scientias tradere mihi constitui; ut si quos in auditoribus meis quaeram laborum fructus, aliquando ipse laboribus parcam, ac sedulos in posterum habeam Ecclesiasticae Iuventutis Institutores. Ea hisce in Provinciis regia auctoritate inducta nova Disciplina est, ut nisi de beneficiorum Constitutione liqueat erectionis instrumento, cuncta, quae erant beneficia, pro laicis Cappellaniis habeantur, nullaque egeant, si vacare acciderit, Episcoporum institutione; quattuor hac occasione mihi ferendae lites coram Regiis Magistratibus, ac quamvis legitimis collectaneis docuerim tercentis, imo et quatercentis annis titulos pro Ecclesiasticis beneficiis habitos, ac Curiae auctoritate collatos; nihilominus hactenus indecisa contentio; ac fortiter paveo, si tractandam urgeam, in causa concidere. Litibus itaque moras interponendas censeo, si forte evenerit novitatibus temperari, ac res aliquando in pristinum statum reverti. Iurgia etiam mihi sunt cum aliquibus Canonicis Collegiatae Annuntiationis in Civitate Pedemontii. Res altius est repetenda. Olim ab anno 1651 in Congregatione Sacrorum Rituum acriter disputatum inter ipsam, ac aliam Collegiatam in dicta Civitate positam, quae appellatur Sanctae Mariae, de insignitate, deque praeminentiis. Lis ad annum 1739 usque perducta ac variis decisionibus favore Canonicorum Sanctae Mariae expedita. Post haec, Aegidio Isabello Alifano tunc Episcopo curante, quoniam contendentium animi exarserant, ac etiam Populus in causam venerat, in duas partes discissus, inter dissidentes sub anno 1744 concordia solemniter constituta, quae deinceps pluribus annis executioni summa pace demandata. Antequam vero huc Episcopus accederem, ex parte nonnullorum Collegiatae Annunciationis Canonicorum sopitae rixae recrudescere coeperunt; ita ut totus fui sub Praesulatus initium, qua precibus, qua suasionibus, quin ullum rigoris adhibuerim remedium, ut cuncta [420r.] rursus componerem, verum irrito semper conatu. Namque reluctantium, ac facinosorum animi tribus abhinc mensibus eo usque processerunt, ut a Sacrae Congregationis decretis, ab ipsa concordia reclamaverint, meque praesertim, ac aemulos Canonicos ad regios ministros traduxerint. Rem omnem ipsis patefacere nisus sum, longa, et distincta factorum expositione, rationum quoque momenta perpendens. Quid vero futurum hac in re fit, qui contentionum finis, me adhuc latet. Atque haec sunt, quae Eminentiis Vestris censui significanda. Si quid vero in ipsis est, quod vitio vertendum, vel castigatione dignum reperietis, judicium esto EE. VV. quarum purpuras venerabundus deosculor.
Pedemontii Nonis Decembris anni 1773
EE. VV. humillimus ac addictissimus famulus Franciscus Ferdinandus Episcopus Alifanus

Page created by Armando Pepe | Storiadellacampania.it © 2019

et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
invidia inter dum contemptim in Tartara taetra
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque

[Lucretius, De rerum natura, lib. V]

CLORI%20Botticelli%20header%203.jpg
The content of this website is licensed under Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) License