Le relazioni ad limina dei vescovi della Diocesi di Alife (1664-1773). Documenti (Parte II)

a cura di Armando Pepe

Pagina principale di riferimento: Le relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife

Fonte: Congr. Concilio, Relat. Dioec. 32 A, da 113r. a 398v.

Monsignor Angelo Maria Porfiri, sei relazioni (1704- 1708- 1714- 1717- 1720- 1725)

//Nel 1708 monsignor Porfiri voleva portare a dodici il numero dei canonici della collegiata dell’Annunziata in Piedimonte, ma i feudatari Gaetani di Laurenzana erano nettamente contrari, obiettando che i soldi dovessero essere spesi per la fondazione di un conservatorio per le fanciulle povere. Dal 1710 il presule iniziò ad ingrandire il seminario diocesano in Piedimonte per venire incontro alla formazione di un clero più istruito. Con i proventi dei lasciti testamentari di alcuni benefattori si mantenevano in vita anche piccoli centri d’istruzione elementare, come a Castello d’Alife. Se si considerano lo Studio Domenicano e le nutrite librerie dei conventi piedimontesi si ha la piena percezione di quanto importante sia stata la forza propulsiva della Chiesa anche solo da un punto di vista puramente intellettuale. L’8 aprile 1716 nei sotterranei della cattedrale di Alife ci fu il ritrovamento delle spoglie di San Sisto I; un antichissimo culto di dulìa, risalente al 1132. Nonostante il parere contrario dei Gaetani di Laurenzana, nel 1719 il numero dei canonici dell’Annunziata fu portato a dodici. Nel 1725 monsignor Porfiri, con un’ampia ecfrasi, descrive il contrastato rapporto con l’Ordine Gerosolimitano, che in diocesi aveva due chiese, in Alife quella di San Giovanni (ovvero il mausoleo degli Acilii Glabrioni) e a Valle di Prata (l’attuale Valle Agricola) un’altra chiesa, sempre dedicata a San Giovanni. I Giovanniti non permettavano ai vescovi di visitare gli edifici di culto del proprio ordine, nonostante che ci fossero state decisioni giudiziarie in tal senso, cioè favorevoli al governo diocesano. //

1704

[200r.] Civitas igitur Aliphana, quae in Provincia Terrae Laboris huius Regni Neapolitani sita reperitur, suam sub titulo Sancti Sixti Primi, Pontificis, habet Cathedralem, Archiepiscopo et Metropolitae Beneventano subiecta est, et centesimo distat ab Urbe lapide miliario; antiquissima haec urbs diruta pene erat non tamen ab antiqua Samnitium bella, quam ab horribili Terraemotu anni 1688, qui praeter mansiones omnes, Cathedralem iam dictam, et Palatium Episcopalem concussit ac solo aequavit; quam Cathedralem postea Civium concurrente devotione, et necessitate, ob deficientiam aliarum Ecclesiarum in decenti (prout nunc est) statu reduxerunt. In ipsa ad praesens Archidiaconi et Primicerii adsunt dignitates una cum Canonicis [200v.] decem, quorum tres tantum ipsam incolunt Civitatem, coeteri vero hanc Terram Pedemontii inhabitant, a dicta Civitate duabus circiter miliaribus distantem; in Pedemontio sicut et coteri mei Praedecessores commorati fuere, ita et ego commoror; non sine magno incommodo Canonici, incolae huius Terrae Pedemontii, ob distantiam ad Cathedralem ante dictam possunt accedere, cuius animarum cura per unum ex tribus Canonicis ipsius Civitatis Alliphanae regitur. Sacerdotes vero et Clerici quam pauci exstant in Alliphis, propter angustiam loci valde inhabitabilis. Tota Dioecesis constat ex septem Terris, et quinque Pagi, quae singulis annis ad formam Sacri Concilii Tridentini per me visitantur. Prima Terra post urbem praefatam est haec Pedemontii, ubi sedes adest Episcopalis, et regitur Curia, quamque Episcopi omnes post Terraemotum sibi in residentiam delegerunt, deficiente omni commoditate et habitatione in ipsa urbe Aliphana; habet haec Terra duas Collegiatas, unam insignem cum duodecim Canonicis inter quos dignitas adest Archipresbyteralis, quae numerum bis mille et centum viginti regit animarum, in qua ex pia fidelium dispositione divinum quotidie recitatur officium, ac horae Canonicae una cum Missa Conventuali; alteram sub titulo Sanctissimae Annunciatae cum sex Canonicis, et cura animarum per ipsos regitur [201r.] Canonicos, de quibus duo quolibet anno ad tale officium exercendum, praevia approbatione Ordinarii eliguntur, et habent sub se numerum animarum bis mille tercentum nonaginta septem; sed quia Canonici talis Collegiatae onus Divina Officia recitandi sufferre iam ante noluerunt, fuerunt a me in posterum coacti ad dicta officia in Choro persolvenda, praeviis decretis, in Sancta Visitatione, aliisque particularibus constitutionibus specialiter per me factis et ordinatis intra disposita istius Sacrae Congregationis, ad quam circa adsignanda decreta, praevia appellatione, diebus elapsis recursum habuerunt. Prope hanc Collegiatam praevia Sacrae Congregationis licentia per Praedecessorem meum erectum reperitur unum Seminarium, in quo propriis sumptibus sex Pueri aluntur, et charitative bonis artibus ac disciplinis edocentur. In hac dicta Terra octo adsunt Monasteria Virorum, et duo Monialium, nempe Sancti Dominici de Congregatione Cavotorum, Carmelitarum, Coelestinorum, Capuccinorum, Minorum Discalceatorum Sancti Petri de Alcantara, et Clericorum Regularium Minorum, qui ad praesens fundationem eorum Ordinis praevia fidelium devotione prosecuntur cum Ecclesia erecta sub titulo Sanctissimae Conceptionis; Moniales vero sub regula degunt Sancti Benedicti. Altera adest Collegiata in Castro huius praefatae Terrae cum sex pariter [201v.] Canonicis, ad formam illorum antedictarum Collegiatarum curam animarum exercentibus, cum Ecclesia etiam bene constructa, qui pariter per me coacti ad recitandum quotidie in Choro divinum officium, maxime quia adest in ea onus particulare pro recitatione predicta, appellationem quoque interposuerunt ad Sacram Congregationem, ex qua attenditur decisio; in hoc loco numerus adest animarum usque ad mille quattuor centum quinquaginta. Altera Terra est Prata, in qua adest Ecclesia Parochialis, sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum¸ab hac parum distat pagus quidam, qui vulgo dicitur La Pagliara, et hic adest alia Ecclesia Divo Pancratio dicata, ubi asservatur etiam Sanctum Eucharistiae Sacramentum cum oleis Infirmorum pro Populi necessitate ob distantiam Terrae supradictae, quae una cum ipso pago numerum constituit animarum 850. Tertia Terra est Vallis Pratae, in qua similiter est Ecclesia Archipresbyteralis sub titulo Sanctorum Sebastiani et Rocchi, et illius animarum curam gerit proprius Archipresbyterus usque ad numerum 969. Quarta est Pratella, quasi penitus diruta, in qua sub titulo Sancti Nicolai adest Ecclesia cum cura animarum centum et sexdecem, ipsa paucis ab hinc mensibus providi de proprio Parocho, ne illius [202r.] animae aliquid detrimenti patiantur, uti de praeterito passae sunt tam pro Sacramentorum deficientia, quam pro Christianae Doctrinae ignorantia, ut in posterum auxiliante Domino neutiquam iterum occurrat. Quinta Terra vocatur Sancti Angeli, quae Ecclesiam habet Archipresbyteralem nomine Santa Maria Vallis, cui iamdudum Parochia Sancti Nicolai unita reperitur; habetque sub se alia Parochia et Ecclesia Sancti Bartholomei, in qua neque Sanctissimum Sacramentum nec Sacramentalia asservantur, et licet cura illius per proprium Parochum exerceatur, tamen dependet ab Archipresbytero; in toto, istae Parochiae constituunt numerum animarum mille et viginti septem; sub ispa Terra adest Casale, seu repartimentum, quod nuncupatur Raviscanina, in quo Parochialis Ecclesia reperitur sub titulo Sanctae Crucis, cum animarum numero quingentum quadraginta quattuor, cuius cura animarum per proprium Parochum regitur. Sexta Terra Aylanum dicitur, quae septingentos septuaginta habet animas, ac Archipresbyteralem Ecclesiam sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae, cuius curam gerit Archipresbyter satis probatae vitae et divinae, paucis ab hinc mensibus electus. Septima est Terra Letini in locis quam maxime asperis et montuosis posita, ad quam valde laboriosum et pedestre patet iter; [202v.] fructibus et arboribus quibuscumque penitus carens, populata tamen mille centum quadraginta animabus, inter quas Sacerdotes et Clerici sunt quam plurimi, Archipresbyterali Ecclesia quoque sub titulo Sancti Ioannis Baptistae non caret, et eius Cura animarum per Archipresbyterum virtutibus et moribus satis ornatum quoque regitur. Casalia vero seu pagi sunt videlicet: Primum quod dicitur Sancti Gregorii, in loco non parum Alpestri positum reperitur, suum etiam habens Parochum, per quem animarum ad numerum usque septingentum cura regitur. Secundum Sancti Potiti nuncupatur, in quo pariter proprius Parochus reperitur cum sua Ecclesia sub titulo Sanctae Catharinae, et constitit numerum animarum octingenta sexaginta; distans ab hac Terra Pedemontii duobus circiter miliaribus. Tertium vocatur Calvisiorum, in quo similiter adest Parochus, qui curam habet animarum bis centum quinquaginta sex. Aliud demum Casale vulgus dicit Sipiccianum- parum distans ab hac Terra Pedemontis- in quo erecta Parochia reperitur, et eius Parochus habet quattuor centum quadraginta parochianos. Ceterum, meum generalem Vicarium habeo, et foraneos in singulis [203r.] Dioecesis locis, festorum diebus tota vigilantia observari curo, loca pia, ac eorum bona recte administrari pro totis viribus studeo, Doctrinam Christianam in tota Dioecesi non solum semel sed pluries, et quantum necessitas exposcit singulis diebus festivis particulari attentione peragi maximopere commendo, nondum per proprios Parochos, verum, et per alios eruditos Sacerdotes; Verbi Dei praedicationes specialiter tempore Quadragesimali ceteraque quae ad animarum salutem pertinent pro posse non omitti animadverto; multas et diversas Constitutiones Synodales in Jure et SS. Canonibus fundatas in hac praedicta Dioecesana Synodo pro debita observantia attenta necessitate Cleri et Populi huius prefatae Dioecesis, celebrata Mense Aprilis proximo praeterito, licet non sine aliqua animi pertubatione, ob repugnantiam Populi non subiacendi legibus, et statutis omni Jure sancitis ad salutem animarum totaliter tendentibus, Sinodalesque examinatores, et Iudices etiam in causis Sancti Officii, aliosque Officiales ad formam Sacri Concilii Tridentini creare curavi. Humillime demum Salvatori Nostro Iesu preces meas effundo, ut robur, intellectum et diligentiam pro adimplemento mei Pastoralis officii, ac salutem ovium mihi commissarum adtribuere dignetur; et interim Sacrarum Eminentiarum Vestrarum [203v.] puras vestes omni humilitate qua possum, et debeo deosculari.
Pedemontii Alipharum 31 Augusti 1704
Humillimus Servus Angelus Maria Episcopus Aliphanus

1708

[207v.] Al Prefetto della Congregazione del Concilio Panciatichi// da parte del Vescovo di Alife.
[208r.] Eminentissimo e Reverendissimo Signore e Padrone Colendissimo,
In occasione che fui costì ad Sacra Limina nel mese di Maggio e Giugno prossimi passati, havendo reso conto in scriptis di tutto lo stato della mia Diocesi e supplicato cotesta Sacra Congregazione del Concilio per la provvisione e risposte ai molti quesiti sopra gli urgenti bisogni e corruttele della medesima Diocesi, consegnai anche a Monsignore Segretario [Vincenzo] Petra alcune scritture pubbliche del consenso dato dagli Economi della Chiesa della Santissima Annunziata e Cappella del Santissimo Sacaramento (di questa Terra di Piedimonte) per l’erezione in detta Chiesa di altri sei Canonici, oltre li sei che [208v.] vi sono di presente, mentre questi ultimi riportarono li 12 febbraio 1707 da cotesta Sacra Congregazione un decreto di non essere tenuti pro nunc alla recitazione dei Divini Officii col riflesso [per causa] della paucità del numero di loro, cui, per ciò, con tale aggiunta, si sono li medesimi obbligati. Seguita [è successo] che a detta recitazione [richiesta] (come dalle risoluzioni Apostoliche originali et Istromenti pubblici lasciati in mano di Monsignor Segretario suddetto) si oppose apertamente Monsignor Gaetani, zio del Barone di questo luogo, dicendomi, quando fui costì, di non voler permettere tal novità, ma che voleva si [209r.] erogasse il denaro (che si assegnava ai detti sei Canonici) per la fondazione di un Conservatorio; e non ostante gli rispondessi esser ciò impraticabile a causa delle gran spese che sarebbono [sarebbero] bisognate per la fabbrica, i mobili e il mantenimento, con l’incertezza di quello che fusse [sarebbe] potuto succedere di bene mentre per il più tali luoghi hanno esiti cattivi - siccome Vostra Eminenza si degnò confermarmi quando Le riferii il discorso di Monsignor Gaetani- non fu possibile di poterlo rimuovere [dal suo proposito], anzi mi soggiunse che haverebbe esso intrapresa la lite impugnando tal risoluzione, al che io non potei rispondere altro [209v.] che il tutto rimettevo alla volontà di Nostro Signore et alle giuste risoluzioni di cotesta Sacra Congregazione. Pregai per ciò detto Monsignor Segretario che volesse riferire [in Congregazione] la causa, ma perché il medesimo in tutto il tempo che fui costì non volse [volle] mai proporla, ne supplicai nuovamente Vostra Eminenza nell’atto della mia partenza, (rappresentandole in voce le cause per le quali si faceva ostacolo a tal opera pia); per il che [Vostra Eminenza] si degnò darmi ottima intenzione di farla risolvere in detta Sacra Congregazione. Presentemente però mi vien scritto da Paolo Carrali (mio agente) che Monsignor Segretario neppure nell’ultima [riunione] della Congreagzione ha voluto portar detta causa (anche con [210r.] l’incertezza di quando sia per farlo) forse per soddisfare alle richieste di chi non ha potuto ultimamente con le violenze far qui rimuovere li Economi dalle loro risolutioni stabilite con Istromenti pubblici, come ho detto. Onde, per lo zelo dell’onor di Dio e per l’obbligo che mi corre, nuovamente supplico la di Lei benignità a degnarsi ricevere sotto la propria protezione questa causa, e non permettere, che le private passioni impediscano l’augumento del Culto Divino, mentre in questa Collegiata, che è la più cospicua di tutta la Diocesi, di [210v.] presente non si recitano le ore Canoniche, [che] con tal fondatione si farebbe, e si leverebbe [darebbe] l’ansa col pericolo di erogare il danaro di essi luoghi pii in altri usi inutili e forse dannosi. Rappresentai parimenti (nei fogli dati dello stato della Diocesi a cotesta Sacra Congregazione) li inconvenienti che nascevano dalle cure amovibili che sono, in questo luogo, contro la Bolla del Beato Pio Quinto V, riportata anche dal Fagnani. Et havendolo anche rappresentato alla Santità [211r.] di Nostro Signore, [egli] mi disse ostare [che ostava] ad essi Canonici Curati la detta Bolla, e che lo significassi, acciò se ne parlasse, a Monsignor Nuzzi, il quale poi, havuto l’oracolo [il responso] di Sua Santità, fece nascer un decreto, dalla Sacra Congregazione de’ Vescovi e Regolari, che si prefiggesse alli Canonici avversari il termine di quaranta giorni, come fu eseguito. Di presente sento che li medesimi habbiano ottenuto il decreto, da Monsignor Uditore, di Sua Beatitudine per la remissione della causa a cotesta Sacra Congregazione, cui anch’io ne feci istanza nelli suddetti fogli, [211v.] e intanto ne passai parola con detto Monsignor Nuzzi, perché così mi fu comandato dal Nostro Signore [ il Papa], dovendosi poi di presente decidere da cotesta Sacra Congregazione. Non mi occorre replicar [dir] altro dell’esposto [contenuto] nei mentovati fogli lasciati in mano all’Eminenza Vostra, ma solamente significarle che nel 1687, nella visita ad Limina del mio Antecessore, fu risoluto per la perpetuità della Cura, e ne fu spedito decreto li 20 Febbraio di detto anno da cotesta Sacra Congregazione medesima. Per altro non intendo far liti con veruno, tanto maggiormente che mi si renderebbe [212r.] anche impossibile per la tenuità delle entrate di questa povera Mensa [Episcopale], confidando fermamente nella Somma pietà di Vostra Eminenza, che voglia far decidere il tutto senza alcun litigio, e dispendio, mentre mi acquieterò a tutto quello che mi verrà ordinato dall’Eminenza Vostra, non havendo io altro fine che il buon servizio di Dio e direzione delle anime di questa mia Diocesi, per conformarmi anche alli rettissimi sentimenti di cotesta Sacra Congregazione, e di Vostra Eminenza, alla quale resto facendo [faccio] un profondissimo inchino.
Piedimonte d’Alife, 22 Luglio 1708
Umilissimo servo Angelo Maria Vescovo d’Alife

1714

[214r.] Alla Santità di Nostro Signore Papa Clemente XI
Beatissimo Padre,
Angelo Maria Porfiri, Vescovo di Alife, umilissimo servitore della Santità Vostra, riverentemente Le espone come dovendo venire a visitare li Sacri Liminari per il triennio quarantatreesimo XLIII (che spira a dicembre prossimo), non gli è permesso ciò adempiere sia per l’età nella quale si trova constituito di anni sessanta otto, coll’indisposizione dei dolori de’ calcoli, sia anco per le gran spese fatte per la fabbrica della Cattedrale e del Seminario, come per alcune liti avanti ai Regi Ministri di Napoli in materia di giurisdizione per visite di Chiese et altro, per le quali fu anco costretto a portarsi in detta Città; supplica pertanto umilmente la Santità Vostra degnarsi ammetterlo a detta Visita per Procuratore, mediante il suo Agente, che si chiama Angelo Maria Finelli .
Pedemontii ab Aliphis, Die 12 Maii 1714
Humillimus Servus Angelus Maria Episcopus Aliphanus
[219r.] Status Ecclesiarum Dioecesis Aliphanae nomine Angeli Mariae Porphirii Episcopi Aliphani in Visitatione Sanctorum Apostolorum Liminum Sacrae Congregationi Concilii repraesentandus.
Civitas Aliphana, in qua adest Cathedralis sub titulo Sancti Sixti Primi, Pontificis et Martyris, cum sit valde angusta, numerum animarum 965 non excedit, sita in Regni Neapolitani Provincia Terrae Laboris, Archiepiscopo et Metropolitae Beneventano subiecta, centum et ultra miliaria ab Urbe distans, in planitie posita, collibus et nemoribus circumdata, redditur parum habitabilis aquarum causa, quae ipsam circundant (et non paucam humiditatem) ac nebulas producunt. Praeterito seculo haec Civitas maiori in parte diruta remansit, sicut, et Episcopale Palatium fere inhabitabile, de anno postea 1688, horribili Terraemotu, taliter concussa exitit, ut in hoc Regno, nullus post Civitatem Beneventanam et Cerreti Terram, maius damnum passus sit locus, cum praeter residuum Episcopalis Palatii, quod prius extabat, omnes fere habitationes cum morte plurimorum Civium, et Cathedralis ipsa a fundamentis diruta remansit, nullumque eius aedificii vestigium superfuit, nisi subterraneum sacellum, in quo maxima Populi [219v.] devotione, Sacrae eiusdem Sancti Xisty reliquiae venerantur, quae Ecclesia post nonnullos annos tempore mei Antecessoris, ex devotorum, ac Piorum Locorum eleemosinis structura, licet rudi, reaedificata, annis praeteritis a me in meliorem formam redacta fuit; in ea enim duo sacella, novamque Sacristiam, magnificum in modum construire feci, tum multis maleficiorum vigore Decreti istius Sacrae Congregationis illi applicatis, tum propriis redditibus huius Mensae Episcopalis. Regitur haec Cathedralis a decem Canonicis et duabus dignitatibus, Archidiaconatu nempe, et Primiceriatu; ex quibus tres Canonici, et dictae duae Dignitates sunt de Terra Pedemontii, ubi habent domicilium, quae Terra Pedemontii a dicta Civitate duobus fere miliaribus cum dimidio distat. Redditus Canonicatuum praedictorum sunt ducatorum triginta de Regno, et Archidiaconatus ducatorum 50 circiter. Primiceriatus vero nullos habet redditus; ex istis Canonicis unus habet curam perpetuam Animarum; in eadem Civitate alii quattuor Sacerdotes et sex Clerici extant; insuper in dicta Ecclesia Cathedrali adest Cappella Sanctissimi Rosarii cum Societate Laicorum (quae habet nonnullos redditus) et Cappella Sanctissimi Sacramenti, cum redditibus qui erogantur pro manutentione et beneficio eisdem, ac de eis ratio [220r.] redditur Episcopo pro tempore; adest insuper in eadem Civitate Ecclesia sub invocatione Sanctae Mariae Novae, et altera pene collapsa (causa praedicti Terraemotus) sub invocatione Sanctae Catharinae. Praedictae Ecclesiae habent nonnullos redditus ex bonis stabilibus, et censibus, ascendentes ad ducata 260 circiter. Ecclesiarum earum bona et Hospitalis ipsis annexi fuerunt assignata de anno 1711 Patribus Clericis Regularibus Minoribus in usum Hospitii (vigore decreti Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium) cum assignatione aliorum ducatorum centum annuatim provenientium ex redditibus Ecclesiae Sanctae Mariae Costantinopolis, sitae in territorio Pedemontii huius Dioecesis; ipsi Patres se obligaverunt manutenere quotidie quattuor Religiosos ad effectum ministrandi Sacramenta aliaque saluti animarum necessaria, sed ad praesens unus tantum Sacerdos ibi commoratur, licet pluries fuerint interpellati pro adimplemento contento in Instrumento iurato stipulato de anno 1711. Tota ista Dioecesis, ultra Civitatem Alliphanam, septem Terris et quattuor Casalibus (seu Villis) constat. Prima Terra, post dictam Civitatem, est Pedemontii, in qua Palatium Episcopale reperitur, quod antiquitate labefactatum in bonam structuram reduci curavi, hocque omnes Episcopi semper incoluerunt ob magnum Populi numerum. [220v.] Adsunt ibidem duo Monasteria Mulierum sub Regula Sancti Benedicti, et regimine Episcoporum pro tempore, et alia sex Religiosorum; interque Monasteria est Domus una erecta in dicto anno 1711 pro Patribus Clericis Regularibus Minoribus vigore Decreti Sacre Congregationis Episcoporum et Regularium et donatione facta quamplurium stabilium ex munificientia Domini Ducis de Laurenziana, utilis dictae Terrae domini, cum obligatione manutenendi duodecim Sacerdotes. Adsunt insuper in eadem Terra tres Collegiatae, quarum prima est insignis cum duodecim Canonicis (inter quos dignitas est Archipresbyteralis), sub titulo Sanctae Mariae Maioris, in qua quotidie horae Canonicae et Missa Conventualis recitantur alternative, nempe sex pro qualibet hebdomada ex antiquissima eorum consuetudine; ipsi habent Curam habitualem Animarum, quae actualiter exercetur a duobus Canonicis quolibet anno, qui eliguntur cum approbatione et confirmatione Episcopi pro tempore. Intus in dicta Ecclesia est sacellum Sancti Marcellini, Protectoris dictae Terrae, eiusque insignis Reliquia, quae magna cum veneratione colitur; habet proprios redditus ex fidelium eleemosinis acquisitas, quae in beneficium dictae Cappellae erogantur. Est quoque in ibi altera Cappella sub titulo Coenae Domini Nostri Iesuchristi, et in ea reperitur erecta quaedam Congregatio[221r.] sub nomine Mortuorum; solviturque a sodalibus illius quolibet anno certa pecuniarum summa ad hoc, ut in morte celebrentur tot Missae de requie; in districtu dictae Parochiae manet Ecclesia Sanctis Ioannis Baptistae, et altera Sanctae Luciae, competenter ornatae, in quibus quotidie Missae celebrantur. Adest insuper Sanctae Mariae Costantinpolitanae dicata, quae ex fidelium eelemosinis, atque industria diligenti Oeconomorum pro tempore, multa bona stabilia et semoventia acquisivit, quorum fructus in substentationem octo Cappellanorum amovibilium erogantur, qui diebus festivis divinis assistunt, quolibet sabato litanias Beatae Virgini recitant, et pueros in doctrina Christiana erudiunt; de dictis vero redditibus, rationem quolibet anno Episcopo pro tempore reddunt. Intra limites dictae Parochiae adest altera Parochia sub invocatione Sancti Marcelli, in Casali (seu Villa) Sipicciani, quae fuit fundata de anno 1698, tempore mei Antecessoris, et fuerunt assignata pro substentatione Parochi ducata 52 a quondam Antonio Caietano duce et domino huius Terrae; dicta Ecclesia tamen habet paucos redditus, qui vix sufficiunt pro manutentione Sacrarum Suppellectilium. Similiter in districtu praefatae Terrae est altera Ecclesia [221v.] sub titulo Sancti Sebastiani, quae a Saecularibus gubernatur, sub Regia protectione; et ideo nulla ratio redituum eiusdem redditur Episcopo. Insuper altera Ecclesia sub invocatione Sancti Rocci, quae annis retro elapsis a laicis regebatur; ad praesens autem est sub potestate et iurisditione Episcopali; adsunt in ea octo Cappellani ad nutum amovibiles, qui diebus festivis horas Canonicas persolvunt, et in aliis operibus ecclesiasticis exercent. Adest praeterea hospitale Peregrinorum cum Ecclesia annexa, sub invocatione Sancti Blasii, seu Annuntiatellae, et Rector illius omnia bona ac proventus erogat in proprios usus, quando in beneficium Peregrinorum erant eroganda; pro qua causa de praesenti pendet lis in Urbe. Prope dictam Ecclesiam Sancti Rocci adest altera parva Ecclesia sub invocatione B. M. Septem Dolorum, ubi qualibet hebdomada die Mercurii conveniunt Sacerdotes pro Congregatione Casuum Conscientiae. In dicta Terra sita est altera Parochia (seu Ecclesia) sub invocatione Sanctissimae Annunciationis, valde conspicua, in loco dicto La Vallata; adsunt ibi sex Canonici, qui habent penes se Curam habitualem Animarum, et a duobus ipsorum actualiter exercetur quolibet anno cum approbatione Episcopi pro tempore; praedicti non recitant [222r.] horas Canonicas, nisi diebus festivis mobilibus, et Octava Sanctissimi Corporis Christi, ad quas per istam Sacram Congregationem non teneri declaratum fuit die 12 Februarii 1707. Praedicta Ecclesia habet quamplures redditus sub gubernio Laicorum, et de eis quolibet anno rationem redditur Episcopo. Intra limites dictae Parochiae est Hospitale pro Pauperibus aegrotantibus, quibus subministrantur ab Oeconomis dictae Ecclesiae medicamenta et victus necessarii sumptibus dictae Ecclesiae. Adest altera Parochia intra fines dictae Terrae Pedemontii in loco dicto Castello, cum Ecclesia Sanctissimae Cruci dicata, quae gubernatur a sex Canonicis habentibus pariter curam habitualem Animarum, quae exercetur a duobus ex ipsis Canonicis quolibet anno, praevia approbatione facienda ab Epsicopo, iidemque bis tantum in hebdomada, ex antiquissima consuetudine, divina officia recitant. In eodem loco Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum bene et decenter ornata reperitur, quae quamplures habet redditus, ex bonis stabilibus et censibus provenientes, qui erogantur pro manutentione dictae Ecclesiae, cui onus manutenendi ludimagistrum incumbit pro instruendis pueris scientia grammaticali. Et altera Ecclesia adest sub invocatione Sancti Antonii Patavini, quae habet nonnullos redditus cum onere Missarum, quae celebrantur, et dantur documenta quolibet anno in hac Curia. [222v.] In praedicto loco fuit erectum Seminarium ex pia donatione nonnullorum stabilium et censuum facta per quondam sacerdotem Gabrielem de Ioanne Antonio, anno 1651, cum onere alendi sex iuvenes; at quia postea redditus non erant sufficientes, fuit anno 1694 tempore mei Antecessoris erectum in contrata dicta della Vallata in quadam domuncula dictae Ecclesiae Sanctae Mariae Annunciatae; at quia progressu temporis dicta domus angusta et incapax visa fuit, fuerunt a me anno 1710 isti Sacrae Congregationi porrectae supplicationes pro licentia erogandi ducatos 200 ex maleficiis et multis, quod benigne fuit concessum; sed postmodum ex eelemosinis, et partim ex redditibus huius Mensae Episcopalis fuerunt impensa ducata 4000 (milia) et ultra; et adhuc aedificio manus ultima non est imposita; ibi ad praesens sex pueri aluntur, et adsunt alii convictores numero viginti duo. Redditus Seminarii non excedunt summam ducatorum 240 circiter, qui nec sunt sufficientes pro mercede Ministrorum, Ludimagistri, et Lectoris Sacrae Theologiae Moralis, ac Philosophiae. Secunda Terra est Prata, in qua Ecclesia Parochialis existit sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, quae regitur a proprio Parocho; in illa adsunt quattuordecim Sacerdotes et quattuor Clerici; ab eaque parum distat Casale dictum La Pagliara, in quo est Ecclesia Divi Pancratii; sub eadem est cura Animarum [223r.], in numero 850 circiter. Adest pariter in dicto loco altera Ecclesia sub invocatione Sancti Augustini, ad praesens in meliorem formam antiqui status in qua erat redacta; habet aliquos redditus, qui oneribus Missarum et reparationibus sufficiunt; ibi quaedam Domus ad usum Peregrinorum reperitur, de praesenti meliori forma restaurata; redditus illius Ecclesiae pro dictorum Peregrinorum substentatione et manutentione dictae Domus erogantur. Tertia Terra est Vallis Pratae, quae suam habet Archipresbyteralem Ecclesiam sub invocatione Sanctorum Sebastiani et Rocci, cui subsunt Animae 769 circiter; novem ibi existunt Sacerdotes et duo Clerici; adest insuper illic alia Ecclesia, sub nomine Sancti Ioannis, gubernio Equitum Hierosolimitanorum, ad instar stabuli redacta; licet a me pluries super redditibus dictae Ecclesiae fuerit demandatum sequestrum, nullum habuit effectum; ipsi Equites enim a iurisdictione Ordinarii immunes esse praetendunt. Quarta Terra est Pratilla, penitus diruta, quae habet Ecclesiam Sancti Nicolai sub regimine unius Parochi absque ullo alio Sacerdote. Animae hic enumerantur 116. Redditus sunt ad illius Ecclesiae reparationem sufficientes. Quinta Terra est Sancti Angeli, quae habet Ecclesiam Archipresbyteralem Sanctae Mariae de Valle; haec Ecclesia a meo Antecessore fuit unita alteri Ecclesiae Sancti Nicolai, quae tunc erat fere diruta; est tamen, in Ecclesia Sancti Nicolai, altare ubi celebratur missa quolibet die festo. Tenet insuper sub se aliam Ecclesiam Parochialem sub titulo [223v.] Sancti Bartholomei, in qua Sacramentalia non asservantur, et quamvis cura illius a proprio Parocho exerceatur, dependet tamen a dicto Archipresbytero. Est hic insuper altera Ecclesia Sanctissimae Annunciatae, noviter reaedificata, et in conspicuam formam redacta; regitur ab aliis Presbyteris dicti loci (olim autem sub dominio Patrum Coelestinorum erat), habet redditus ex quibus celebrantur Missae 615 quolibet anno in satisfactionem nonnullorum legatorum; reliqui vero fructus in manutentionem et conservationem dictae Ecclesiae erogantur; hic sunt Animae 1030. Sub ista Terra, casale dictum Raviscaninae reperitur, quod habet (Parochum et) Ecclesiam sub titulo Sanctae Crucis, cum alia Ecclesia Sanctissimae Annunciatae, quae habet nonnullos redditus, qui in reparationem et manutentionem ipsius erogantur; ibi Animae sunt 544 circiter, sex Sacerdotes, et tres Clerici. Sexta Terra dicitur Ailanum, quae habet Ecclesiam Parochialem Sancti Ioannis Evangelistae, per Archipresbyterum gubernatam, noviter ampliatam et decenter ornatam; tenet sub se Animas numero 770 circiter; sunt ibidem decem Sacerdotes et sex Clerici; adsunt quoque Cappellae Sanctissimi Sacramenti, Rosarii, et Sebastiani, quae proprios possident redditus, ex quibus praedictis Sacerdotibus solvuntur ducata 21 anno quolibet, cum onere Missarum et recitandi quotidie divinum officium alternative (quinque scilicet in hebdomada). Altera pariter est Ecclesia Sanctissimae Annunciatae in elegantiorem [224r.] structuram nuper redactam, quae proprios habet redditus ad manutentionem et reparationem illius satis sufficientes. Altera tandem hic est Ecclesia Divi Antonii Patavini nomine, quae olim Seminario Pedemontii annexa fuit cum onere celebrandi Missas 35 quolibet anno et providendi de omnibus necessariis. Septima et ultima Terra Letinum appellatur, in asperrimo et salebroso monte posita; propriam habet Ecclesiam Parochialem, Sancti Ioannis Baptistae, quae a Parocho gubernatur; sacerdotes numero 21 et tres Clerici ibi degunt. Cappella Sanctissimi Rosarii in ea posita, redditus satisfactioni onerum et reparationi ipsius sufficientes possidet; Item habet aliam Ecclesiam Sanctae Mariae de Castello dictam, cum suis redditibus, qui pro reparatione et ornatu illius expenduntur. Animae vero 1150 circiter. Ultra Terras praedictas est quoque Casale, seu Villa nuncupata Sancti Potiti cum Ecclesia Parochiali sub eodem titulo; adest ibi Parochus, praeterea septem Sacerdotes et duo Clerici. Altera etiam Ecclesia hic reperitur noviter et ampliori forma aedificata sub Ascensionis Dominae Nostrae nomine, redditus habet competentes pro manutentione suimet ipsius; ibi Animarum numerus 870 circiter est. Altera Villa (seu Casale) dicitur Sancti Gregorii, ubi adest Ecclesia sub dicto titulo, et regitur a proprio Parocho; adsunt in ea Ecclesia sex Sacerdotes et numerus Animarum 700 circiter. Est tandem altera Villa (seu Casale) dictum Calvisiorum, in quo [224v.] Ecclesia Sanctae Mariae Montis Carmeli constructa reperitur, regiturque a proprio Parocho; ibi extant alii duo Sacerdotes et tres Clerici; numerus vero Animarum est 260 circiter. Unius miliarii fere spatio ab hoc Casali est altera Ecclesia Beatae Mariae Virginis dicata, loco dicto Carattano, quae magna Populi devotione colitur; eius redditus impensis occurrentibus abunde sufficiunt. Ceterum, divina auxiliante Clementia clerum habeo docilem et oboedientem; pro cuius bono regimine anno 1704 mei Presulatus initio, Synodum convocavi, explevique iuxta Sacri Concilii Tridentini sanctiones, sicut, et omnia in eo contenta, ad unguem pro viribus observari curavi, et curo. Praeter Vicarium generalem, in omnibus dictis Terris sunt Vicarii Foranei, qui omni vigilantia eorum munera obeunt. Locorum Piorum redditus, omniumque Ecclesiarum, Hospitalium et Monasteriorum, omni sollicitudine pro posse meo, recte admnistrari, et de eis, unoquoque anno, rationem coram me reddi curo. Super disciplinam Puerorum doctrina Christiana et fidei nutrimentis instruendorum enixe invigilo, nec minus super Verbi Dei praedicationem, nedum Quadragesimae et Adventus temporibus; verum etiam quolibet triennio Missionarios in hanc Dioecesim, ad effectum praedictum, accersire non omitto, et a me quoque singulis annis, iuxta Sacri Concilii Tridentini mandata, Dioecesis praedicta visitatur. Denique bono Animarum regimini consulendo, in aedibus [225r.] Episcopalibus, quolibet mense Casuum Conscientiae illorum praesertim magis practicabilium, qui in administratione Sacramenti Penitentiae occurrere possunt, Congregatio habetur, in qua omnes Confessarii proprias responsiones voce et scriptis dare non omittunt. Haec sunt quae Eminentiis Vestris humiliter referenda putavi; supplico igitur pro benigna correctione et sanatione in his rebus quae magis expedire pro bono regimine huius Ecclesiae, et Animarum salute videbuntur, et interim earundem Sacras vestes, venerabundus deosculor.
Pedemontii Alipharum die 8 mense Augusti 1714
Angelus Maria Episcopus Aliphanus

1717

[234r.] Ut Constitutioni felicis recordationis Xysti V de visitandis Apostolorum Liminibus satisfaciam Ego Angelus Maria Porphyrius, indignissimus Episcopus Aliphanus, haec de statu dicti Episcopatus et Dioecesis in hac quarta Visitatione referenda et partim repetenda censui. In Provincia Campaniae Neapolitani Regni prope flumen Volturnum in planitie collibus montibusque circumdata sita est Civitas Aliphana quae, ut fertur, olim focularia habet 12 milia (12000); nunc vero temporum incuria et bellorum devastata incursibus, numerum 970 Animarum non excedit, cuius aer ob stagnantes Aquas parum salubris redditur, et ideo Episcopi ab immemorabili tempore Terram incolunt Pedemontis, ab illa distantem duorum miliariorum circiter spatio; praesertim quia ibi Episcopale Palatium variis praeteritorum temporum Terraemotibus, et signanter de anno 1688 solo aequatum remansit, quia et quamplures Domus, ac ipsamet Cathedralis a fundamentis fere corruerunt, praeterque subterraneum Sacellum, in quo maxima Populi devotione Corpus Sancti Xysti Primi, Papae et Patroni dictae Ecclesiae, colebatur; haec Ecclesia nonnullos post annos tempore mei Antecessoris, fidelium eleemosinis ac eiusdem Civitatis, rudi structura reaedificata fuit, et paucis ab hinc annis a me in elegantiorem formam redacta; [234v.] in ea enim duo magnifica Sacella costruenda curavi, unum nempe in honorem Sanctissimi Sacramenti, alterum sub invocatione Sancti Xysti, sicuti, et Sacrestia, partim ex multis maleficiorum praevia licentia istius Sacrae Congregationis, et partim ex redditibus propriis Mensae Episcopalis. In Ecclesia praefata, et in dicto subterraneo Sacello, licet assereretur adesse dicti Sancti Xysti Corpus, traditum a s. mem. Innocentii Secundi, anno 1132, comiti Rainulpho, domino Civitatis Aliphanae, attamen ab omnibus, locus praecisus, in quo a dicto comite esset repositum ignorabatur; sed tandem anno praeterito, cum iam redactum esset in perfectum statum dictum novum sacellum Ecclesiae superioris, fusis prius a toto Clero saeculari et regulari Deo Omnipotenti, precibus, die octava Aprilis eiusdem anni, post mediam noctem, me praesente una cum Capitulo, ac dignitatibus Cathedralis, nec non aliis sacerdotibus, et duobus Notariis, adhibitis omnibus solemnitatibus in similibus adhiberi solitis, et consuetis, dictum Sacrum Corpus subtus Altare effati Sacelli subterranei repertum fuit. Nonnullis vero ab illinc diebus post solemenm Processionem per totam Civitatem habitam cum adsistentia Abbatis usus Mitrae et baculi habentis, et nonnullorum Prothonotariorum [235r.] Apostolicorum, fuit solemniter Sacrum pignus repositum in Ara dicti novi sacelli Ecclesiae Superioris, ac urna marmorea a liberali munificientia domini Ducis Laurentianae, Barone et Patrono dictae Civitatis, donata, reconditum, ut effusius in relatione inventionis, et repositionis eiusdem, quae dabitur impressa ostendetur. Regitur haec Cathedralis Ecclesia a decem Canonicis, et duabus Dignitatibus, Archidiacono nempe, et Primicerio; tres autem Canonici et duae Dignitates sunt de Terra Pedemontii, ibique domicilium habent. Redditus Canonicatuum praedictorum sunt ducatorum triginta circiter de Regno, et Archidiaconatus quinquaginta, Primiceriatus vero nullum habet redditum, et ex istis Canonicis unus habet curam perpetuam Animarum. In eadem Civitatem extant alii quattuor Sacerdotes, et totidem Clerici; insuper in dicta Ecclesia Cathedrali adest Cappella Sanctissimi Rosarii cum Societate Laicorum, et habet nonnullos redditus, sicuti, et Cappella Sanctissimi Sacramenti, qui erogantur pro manutentione et beneficio earumdem, et rationem reddunt Episcopo pro tempore. Adest isuper in eadem Civitate Ecclesia sub invocatione Sanctae Mariae Novae, et altera pene collapsa Divae Catherinae dicata; Ecclesiae praedictae habent nonnullos redditus [235v.] ex fructibus bonorum stabilium, et Census ascendentes ad ducata bis centum sexaginta circiter; quarum Ecclesiarum bona, et hospitale ibi annexum, anno 1711 fuerunt assignata Patribus Clericis Regularibus Minoribus ad usum hospitii, vigente decreto Congregationis Episcoporum et Regularium, una cum annuis ducatis centum, provenientibus ex redditibus Ecclesiae Sanctae Mariae Costantinopolitanae, sitae in territorio Pedemontii huius Dioecesis; qui Patres manutenere continuo quattuor Religiosos ad effectum ministrandi Sacramenta et omnia necessaria pro salutem Animarum se obligaverunt, sed de praesenti adsunt tantum duo Sacerdotes, licet pluries fuerint interpellati pro adimplemento contentorum in Instrumento iurato stipulato dicto anno 1711. Prope moenia dictae Civitatis est Ecclesia sub invocatione Sancti Ioannis, et gubernio Equitum Hyerosolimitanorum, quae non visitatur ab Episcopo ob exemptionem quam ipsi allegant. Tota ista Dioecesis ultra Civitatem constat septem Terris, et quattuor Casalibus seu Villis. Prima Terra est Pedemontii, in qua situm est Palatium Episcopale, quod antiquitate labefactatum in meliorem formam redigere curavi, et hic Episcopi semper residentiam habuerunt; numerus Animarum ipsam Terram incolentibus est 7000 circiter. Duo sunt in eadem Monialium [236r.] Monasteria, sub regula Sancti Benedicti, et regimine Episcoporum pro tempore, et alia sex Religiosorum, inter quae una domus erecta anno 1711 pro Patribus Clericis Minoribus Regularibus, praevio decreto Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium, donatione quamplurium stabilium facta a munificentia domini Laurentianae Ducis, dictae Terrae patroni, cum obligatione manutenendi duodecim sacerdotes. Adsunt in eadem Terra tres Collegiatae, quarum prima est insignis sub titulo Sanctae Mariae Maioris, et regitur a duodecim Canonicis, inter quos est dignitas Archipresbyteralis; ibidem quotidie recitantur horae Canonicae et Missa Conventualis, alternative, nempe sex qualibet hebdomada ex vetustissima eorum consuetudine, sicut, et habetur curam habitualem Animarum, quae actualiter exercetur a duobus Canonicis quolibet Anno, qui eliguntur praevia approbatione et confirmatione Episcopi pro tempore. Intus in dicta Ecclesia est Cappella Sancti Marcellini, protectoris dictae Terrae, cum eius insigni reliquia, quae magna veneratione colitur; ipsa Cappella habet proprios redditus acquisitos ex fidelium elargitione (qui in beneficium dictae Cappellae erogantur). Adest etiam altera Cappella sub invocatione Coenae Domini Nostri Iesu Christi, ubi reperitur erecta quaedam Congregatio [236v.] sub nomine Mortuorum, et solvitur a sodalibus quolibet anno certa pecuniarum summa, ad hoc in morte alicuius celebrentur tot Missae de requie. Inter districtus dictae Parochiae sita est Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae, et altera Sanctae Luciae, competenter ornatae, in quibus quotidie Missae celebrantur. Est insuper Ecclesia dicata Sanctae Mariae Costantinopolitanae, quae ex fidelium eleemosinis quam plura bona stabilia et semoventia ex industria et diligentia Oeconomorum pro tempore acquisivit, quorum fructus implicantur in substentationem quinque Cappellanorum amovibilium, qui diebus festis divinis intersunt, quolibet sabatho Lithanias Beatae Virginis recitant, et pueros doctrina Christiana imbuunt; reddituum vero quolibet anno rationem reddunt Episcopo pro tempore. Intra limites dictae Parochiae adest altera Parochia sub invocatione Sancti Marcelli in Casali, seu Villa, Sipicciani, quae fuit fundata anno 1698, tempore mei Antecessoris, et fuerunt assignata pro substentatione Parochi ducata 52 a quondam Antonio Caietano, Duca et domino huius Terrae; dicta Ecclesia habet paucos redditus, qui vix sufficiunt pro manutentione Sacrarum suppellectilium. Similiter in districtu dictae Terrae altera est Ecclesia [237r.] Divo Sebastiano dicata, quae a Saecularibus gubernatur sub supposito quod sit sub Regia protectione, et ideo nullam rationem reddunt Episcopo de redditibus eiusdem, et cum tali supposito praetendebant Oeconomi quod Episcopi non possent Ecclesiam visitare; Ecclesia quae numquam fuit visitata a meis Antecessoribus, sed impugnata a me talis pretensio, quia non docebatur de Regia insignitate; post longum litigium coram delegato Iurisdictionis Regni Neapoletani, tandem agnoscentes dicti Oeconomi malum ius, lites cesserunt et die 19 Aprilis 1716 fuit per me visitata etiam cum consensu Baronis loci et totius Populi. Alia etiam extat Ecclesia sub invocatione Sancti Rocci, quae annis retro elapsis a Laicis gubernabatur, de praesenti tamen est sub potestate et iurisdictione Episcopi; sunt in ea octo Cappellani ad nutum amovibiles, qui diebus festis horas Canonicas persolvunt et in aliis operibus Ecclesiasticiis se exercent. Est quoque hospitale Peregrinorum cum Ecclesia annexa sub titulo Sancti Blasii, seu Annunciatellae, et Rector illius omnia bona, et proventus, in proprios usus prius erogabat, sed ad praesens ducatos decem quolibet anno pro manutentione domorum assignavit, vigore transactionis initae. Prope dictam Ecclesiam Sancti Rocci adest alia parva Ecclesia sub invocatione B. M. Septem Dolorum, in qua qualibet [237v.] hebdomada die Mercurii sacerdotes pro congregatione Casuum Conscientiae convenire solent. In supradicta Terra Pedemontii est altera Parochia Sanctissimae Annunciationi dicata, valde conspicua, sita ubi dicitur La Vallata; adsunt ibidem sex Canonici, qui penes se Curam habitualem retinent Animarum, quae actualiter a duobus quolibet anno exercetur cum approbatione Episcopi pro tempore; praedicti horas Canonicas non recitant, exceptis diebus festis mobilibus, et octava Sanctissimi Corporis Christi, vigore decreti istius Sacrae Congregationis die 12 Februarii 1707 emanati. Praedicta Ecclesia quamplures habet redditus, sub Laicorum regimine qui quolibet anno rationem reddunt Episcopo. Intra limites dictae Parochiae est hospitale pro Pauperibus aegrotantibus, quibus ab Oeconomis dictae Ecclesiae medicamenta ac victus necessarii sumptibus eiusdem subministrantur. Intra fines dictae Terrae Pedemontii altera reperitur Parochia, in loco dicto Castello, Sanctissimae Cruci consecrata, et gubernata a sex Canonicis habentibus habitualem curam Animarum, quae quolibet anno per duos ex ipsis praevia approbatione Episcopi exercetur; isti vero Divina Officia bis tantum in hebdomada ex antiquissima consuetudine celebrant. In eodem loco adest Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, bene [238r.] ac decenter ornata, quae habet quamplures redditus ex bonis stabilibus et censibus provenientes, qui in manutentionem dictae Ecclesiae (habentis onus manutenendi Ludimagistrum pro pueris instruendis) erogantur. Altera quoque ibi est Ecclesia sub invocatione Divi Antonii Patavini, quae nonnullos habet redditus cum onere Missarum annexo, quae celebrantur, et de eis anno quolibet in hanc Curiam documentum producitur. In praedicto loco fuit erectum Seminarium ex pia elargitione nonnullorum stabilium et Censuum facta per quondam sacerdotem Gabrielem de Ioanne Antonio, anno 1651, cum onere alendi sex iuvenes; sed quia postea redditus non sufficiebant, fuit anno 1694 tempore mei Antecessoris translatum in hanc Terram Pedemontii, et constructum in quadam angusta domuncula dictae Ecclesiae Sanctissimae Annunciatae, in contrata dicta della Vallata; sed quia temporis lapsu dicta domus pro tali effectu incapax visa fuit, anno 1710 isti Sacrae Congregationi preces porrexi pro licentia erogandi in amplificationem dicti loci ducatos centum ex maleficiis et multis provenientes, quod benigne fuit concessum; postmodum vero partim ex Piorum eleemosinis et partim ex redditibus huius Mensae Episcopalis fuerunt impensa ducata quattuor millia et amplius, opus tamen adhuc perfectum non est; in eo ad praesens sex manent alumni, ac [238v.] convictores viginti, et redditus eiusdem summam ducatorum 370 circiter non excedunt, qui pro mercedibus Ministrorum, Ludimagistri, Lectoris Theologiae Moralis, Philosophiae, Cantus Gregoriani, et Figurati sufficientes non sunt. Secunda Terra est quae dicitur Prata; in ea adest Ecclesia Parochialis sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, quae regitur a proprio Parocho, quattuordecim habet Sacerdotes et quattuor Clericos. In dicta Terra est quoque Casale dictum La Pagliara, cui inest Ecclesia Divo Pancratio dicata; Animae in toto sunt 850 circiter. In dicto loco Pratae pariter est alia Ecclesia sub invocatione Sancti Augustini, in meliorem formam prioris status redacta, habetque nonnullos redditus oneribus Missarum et reparationi eiusdem sufficientes. Ibidem est domus peregrinorum usui, meliorem in modum quam antea fuerit accomodata; redditus illius in eorundem peregrinorum substentationem et manutentionem dictae domus erogantur. Tertia est Vallis Pratae, in qua adest Ecclesia Archipresbyteralis sub invocatione Sanctorum Sebastiani et Rocci; numerum 769 Animarum habet; sunt ibidem Sacerdotes novem et duo Clerici; est insuper altera Ecclesia, sub invocatione Sancti Ioannis et gubernio Equitum Hierosolimitanorum, in pessimo statu fere ad instar stabuli redacta; licet pluries a me fuerit demandatum sequestrum super redditibus dictae Ecclesiae, nullum [239r.] habuit effectum; ipsi enim praetendunt immunitatem a iurisdictione Ordinarii. Quarta Terra est Pratilla, pene collapsa, cum Ecclesia Divo Nicolao dicata, quae a proprio Parocho regitur, et nullos alios habet Sacerdotes; Animae in ibi sunt 116 tantum, et redditus, quos habet, reparationi Ecclesiae sufficiunt. Quinta Terra est Sancti Angeli, quae habet Ecclesiam Archipresbyteralem sub invocatione Sanctae Mariae de Valle (quae a meo Antecessore fuit unita cum alia Ecclesia Curata Sancti Nicolai) in qua nunc nihil alium extat praeter Altare, in quo die quolibet festo Missa celebratur; aliam quoque sub se retinet Ecclesiam Parochialem Divi Bartholomei nuncupatam, ubi Sacramentalia non asservantur, licet illius Cura a proprio Parocho dependente tamen a dicto Archipresbytero exerceatur. Adest insuper altera Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciatae noviter reaedificata et in elegantiorem formam redacta, quae regitur ab aliis Presbyteris; olim erat sub dominio Patrum Coelestinorum; ipsa Ecclesia habet nonnullos redditus, ex quibus celebrantur Missae 615 quolibet anno in satisfactionem nonnullorum legatorum; reliqui vero fructus conservationi et manutentioni dictae Ecclesiae applicantur; Animas habet 1030. Sub ista Terra est casale dictum Raviscanina, cum Ecclesia Sanctae Crucis quae habet suum Parochum, sex Sacerdotes [239v.] et duo Clericos; est etiam ibi altera Ecclesia, nuncupata Sanctissimae Annunciatae, quae habet nonnullos redditus, qui in reparationem et manutentionem eiusdem erogantur; Animae sunt 544 circiter. Sexta Terra est Ailani, quae habet Ecclesiam Parochialem, decenter ornatam, et a proprio Archipresbytero gubernatam, sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae. Animas habet 770 circiter, alios decem Sacerdotes et sex Clericos. In ea Ecclesia sitae sunt Cappellae Sanctissimi Sacramenti, Sanctissimi Rosarii ac Sancti Sebastiani, habentes proprios redditus, ex quorum fructibus assignata fuit praedictis Sacerdotibus certa pecuniarum summa pro celebratione Missarum cum onere recitandi Officium Divinum festis mobilibus Beatae Mariae Virginis, Nativitatis Domini Nostri et Omnium Sanctorum. Illic pariter altera Ecclesia, sub invocatione Sanctissimae Annunciatae, reperitur, nuper in nobiliorem formam redacta; proprios habet redditus reparationi et manutentioni diu satis sufficientes. Est quoque ibidem alia Ecclesia Sancti Antonii Patavini nuncupata, quae olim fuit annexa Seminario cum onere Missarum 35, unoquoque Anno, et providendi de omnibus necessariis. Ultima Terra est Letini, in asperrimo monte posita; Ecclesiam habet Parochialem Sancti Ioannis Baptistae, quae a proprio Parocho gubernatur; ibi Sacerdotes sunt numero 21, Clerici tres, Animae vero 1150 circiter; Cappella Sanctissimi Rosarii in ea sita nonnullos habet redditus, qui satisfactioni [240r.] oneris Missarum et reparationi eiusdem sufficiunt; adest quoque alia Ecclesia, nuncupata Sancta Maria de Castello, quae habet suos redditus, qui reparationi et ornatui illius applicantur. Ultra praedictas Terras est Casale, seu Villa, quae dicitur Sancti Potiti, cum sua Ecclesia sub eodem titulo et proprio Parocho; septem habet Sacerdotes, duos Clericos, et Animas 830 circiter; eodem in loco altera Ecclesia reperitur, noviter in ampliorem formam redacta, sub titulo Ascensionis Domini Nostri , quae habet competentes redditus pro conservatione et manutentione illius. Altera Villa, seu Casale, dicitur Sancti Gregorii; Ecclesiam habet sub eodem titulo, a proprio Parocho gubernatam, Sacerdotes quinque, et Animas 700 circiter. Denique alia Villa, seu Casale, dictum Calvisiorum, habet Ecclesiam, quae regitur a proprio Parocho, Sancta Maria Montis Carmeli nuncupata; extat in eo Sacerdos unus tantum praeter Parochum, et duo Clerici, Animae vero sunt 260 circiter. Alia Ecclesia, miliario fere a dicta Villa distans, reperitur posita in loco dicto Carattano, Deiparae Virgini consecrata, quae magna cum Populi devotione colitur; ipsa Ecclesia habet aliquos redditus impensis occurrentibus sufficientes. Ceterum divina favente Clementia Clerum habeo docilem et oboedientem, cuius pro bono regimine, initio mei Praesulatus (anno nempe 1704) iuxta Sanctiones Sacri Concilii Tridentini Synodum convocavi, et explevi, [240v.] omniaque in dicto Sacro Concilio Tridentino contenta, pro viribus observare curavi, et curo. Praeter Vicarium Generalem, in omnibus praedictis Terris Vicarios foraneos habeo, qui omni cum vigilantia eorum munera explent. Redditus Locorum Piorum, nempe Ecclesiarum, Hospitalium, et Monasteriorum pro posse meo diligentiam adhibeo ut recte administrentur, et quolibet anno coram me rationes reddantur. Puerorum profectui in Doctrina Christiana ac fidei rudimentis enixe invigilo, Verbum Dei, nedum Qudragesimae, et Adventus temporibus, verum etiam unoquoque triennio a Missionariis totam Dioecesim perlustrantibus predicari omnino curo, sicuti etiam a me iuxta mandata Sacri Concilii Tridentini tota Dioecesis anno quolibet visitatur. Tandem pro bono regimine Animarum singulis mensibus in hoc Episcopali Palatio, Casuum Conscientiae magis practicabilium, qui in administratione Sacramenti penitentiae occurrere possunt, Congregatio habetur, cui omnes Confessarii cum suis responsis et voce et scriptis intervenire tenentur. In aedibus Episcopalibus, quolibet mense Casuum Conscientiae illorum praesertim magis practibalium, qui in administratione Sacramenti Penitentiae occurrere possunt, Congregatio habetur, in qua omnes Confessarii proprias responsiones voce et scriptis dare non omittunt. Haec sunt quae Eminentiis Vestris humiliter referenda putavi; supplico igitur pro benigna correctione et sanatione in his rebus quae magis expedire pro bono regimine huius Ecclesiae, et Animarum salute videbuntur, [241r.] et interim humillime inclinatus earundem, Sacrarum vestium fimbrias pro debito meo desculor.
Pedemontii Alipharum die 30 Aprilis 1717
Angelus Maria Episcopus Aliphanus

1720

[253r.] Status Dioecesis Aliphanae Anni 1720
Ut Constitutioni fel. record. Xysti Quinti de visitandis Apostolorum liminibus satisfaciam Ego Angelus Maria Porphirius Episcopus Aliphanus licet indignus, haec de statu Episcopatus, et Dioecesis in hac quinta visitatione, referenda et partim repetenda putavi. In Provincia Campaniae Neapolitani Regni prope flumen Volturnum in planitie, collibus, montibusque circumdata iacet Civitas Aliphana, quae olim, ut fertur, duodecim millia focularia continebat; nunc vero temporum iniuria, et bellorum incursibus devastata, numerum Animarum 970 non excedit; eius aer ob stagnantes aquas, quibus ipsa circumdatur, parum redditur salubris; ideoque Episcopi ab immemorabili tempore Terram hanc incolunt Pedemontii, quae duo circiter miliaria distat a praefata Civitate, sed praesertim quia in illa habitatio Episcopalis non adest, Palatium etenim ibi antiquitus constructum Terraemotibus praeteritis, et praecipue illo de anno 1688, solo aequatum remansit, sicuti etiam quamplures domus, ac ipsamet Cathedralis Ecclesia funditus eversa fuit, imo nullum aedificii vestigium superfuit praeter subterraneum Sacellum, in quo maxima [253v.] Populi devotione corpus Sancti Xysti Primi, Papae et Patroni dictae Ecclesiae, colebatur. Haec nonnullos post annos tempore mei Antecessoris rudi sub structura, Piorum fidelium eleemosynis, ac eiusdem Civitatis reaedificata, paucis ab hinc annis a me in meliorem formam redacta fuit; in ea enim duo magnifica Sacella construxi, unum nempe in honorem Sanctissimi Sacramenti, alterum supradicti Sancti Xysti, una cum nova Sacristia, ex multis maleficiorum, vigore licentiae istius Sacrae Congregationis, ac ex propriis redditibus huius Mensae Episcopalis; in praefato subterraneo sacello, licet assereretur adesse Sancti Xysti Corpus traditum a sacra memoria Innocentii Secundi anno 1132 Comiti Rainulpho tunc domino Civitatis Aliphanae; ignorabatur tamen ab omnibus locus praecisus in quo a dicto Comite fuissset repositum; sed tandem redacta ad perfectionem dicta nova Cappella Ecclesiae Superioris, et effusis assiduis a toto Clero Saeculari et Regulari ad Deum precibus die octava Aprilis Anni 1716 post mediam noctem repertum fuit dictum Sacrum Corpus sub altare memorati inferioris sacelli in mei praesentia, totius Capituli Cathedralis, ac nonnullorum [254r.] Sacerdotum, cum rogitu duorum Notariorum, ac solemnitatibus in similibus adhiberi solitis, et facta denique per totam Civitatem praedictam solemni processione, assistentibus Abbate usum Mitrae et baculi habente, ac nonnullis Prothonotariis Apostolicis, dictum Sacrum Corpus in Urna Marmorea donata a Duce Laurentianae, utili domino dictae Civitatis, sub Ara dicti novi Sacelli Superioris Ecclesiae collocatum fuit. Regitur haec Cathedralis Ecclesia a decem Canonicis, et duabus dignitatibus, Archidiacono nempe et Primicerio; ex quibus, duo Canonici et duae dignitates ex hac Terra Pedemontii sunt oriundi ibique domicilium habent. Redditus Canonicatuum praedictorum sunt ducatorum triginta circiter de Regno; et Archidiaconatus ducatorum quinquaginta circiter, Primiceriatus vero nullum habet redditum; ac ex istis Canonicis unus habet Curam perpetuam Animarum; in eadem Civitate extant alii quattuor Sacerdotes et totidem Clerici. In dicta insuper Ecclesia Cathedrali sita est Cappella Santissimi Rosarii, cum Societate Laicorum, quae habet suos redditus, sicuti et Cappella Sanctissimi Sacramenti, qui erogantur pro manutentione earundem; et de eis ratio redditur Episcopo pro tempore; est quoque in eadem civitate Ecclesia sub invocatione Sanctae Mariae Novae, et altera [254v.] pene collapsa dicti Terraemotus causa, Divae Catherinae dicata, quae habent certos redditus, ex fructibus bonorum stabilium et Censuum usque ad summam ducatorum 260 circiter; Ecclesiae istae et Hospitale eis annexum, anno 1711, fuerunt assignatae PP. Clericis Reg. Minoribus ad usum Hospitii praevio decreto Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium, una cum aliis ducatis centum annuatim provenientibus ex redditibus Ecclesiae Sanctae Mariae Costantinopolitanae, sitae in Territorio Pedemontii huius Dioecesis; ipsi Patres se obligaverunt manutenere ibidem quattuor Religiosos ad effectum ministrandi Sacramenta, et alia necessaria Animarum saluti, sed licet fuerint pluries interpellati pro adimplemento contentorum in Instrumento iurato, stipulato dicto anno 1711, sed de praesenti sunt illic tantum duo. Prope moenia dictae Civitatis sita est Ecclesia Sancti Ioannis, quae, quia gubernatur ab Equitibus Hierosolymitanis, non visitatur ab Episcopo ob esemptionem, quam ipsi alligant. Tota ista Dioecesis, ultra Civitatem Alliphanam, constat septem Terris, et quattuor Casalibus, seu villis: Prima Terra est haec Pedemontii, in qua Palatium Episcopale situm reperitur, [255r.] quod cum a me vetustate labefactatum repertum fuerit, in elegantiorem structuram reduci curavi; hicque semper omnes Episcopi ab immemorabili domicilium habuerunt; numerus Animarum eiusdem Terrae est 7000 circiter; habet duo Monasteria Mulierum, sub regula Sancti Benedicti et Episcoporum pro tempore regimine, nec non alios sex Religiosorum Conventus, quorum unus Clericorum Regularium Minorum erectus fuit dicto Anno 1711, praeviis decreto Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium et dotatione plurium stabilium facta a Domino Laurentianae, Duce dictae Terrae possessore, cum obligatione manutenendi duodecim Sacerdotes. Sunt et in eadem Terra tres Collegiatae, quarum prima insignis, sub titulo Sanctae Mariae Maioris, duodecim habet Canonicos et ipsorum unus cum Archipresbyterali dignitate; recitant isti quotidie horas Canonicas ac Missam Conventualem alternative, sex nempe in qualibet hebdomada, ex antiquissima eorum consuetudine; sicuti etiam habet Curam Animarum, quae actualiter a duobus Canonicis, in fine cuiuslibet anni ad tale munus electis, cum approbatione et confirmatione Episcopi pro tempore exercetur. Intus in dicta Ecclesia est Cappella Divo Marcellino dicata, cuius Reliquia insignis [255v.]ibidem magna cum veneratione asservatur, possidetque proprios redditus ex pia fidelium largitate comparatos, qui in eiusdem manutentionem erogantur. Alia quoque in eadem Ecclesia Cappella sub invocatione Coenae Domini Nostri Iesu Christi reperitur, cui annexa est Congregatio sub nomine Mortuorum, et solvitur a Sodalibus quolibet anno certa pecuniarum summa ad hoc ut tempore obitus cuiuscumque ipsorum certus de requie numerus Missarum celebretur. In districtu praedictae Parochiae sunt Ecclesiae Sancti Ioannis Baptistae, Sanctae Luciaeque, dicatae sufficienterque ornatae, in quibus quotidie Missae celebrantur; altera quoque Ecclesia est in hac Terra sub titulo Sanctae Mariae Costantinopolitanae, quae fidelium eleemosynis quam plura stabilia et semoventia ex industria et diligentia Oeconomorum pro tempore acquisivit; illorumque fructus in substentationem quinque Cappellanorum amovibilium erogantur, qui diebus festis divinis intersunt, recitant quolibet sabatho Lytanias Beatae Virginis, puerosque Doctrina Christiana erudiunt, ac de supradictis redditibus Episcopo pro tempore anno quolibet ratio redditur. Alia item Parochia sub invocatione Sancti Marcelli in Casali, seu Villa, Sipicciani sita reperitur, quae anno 1698 tempore mei Antecessoris [256r.] fundata fuit praevia assignatione facta Parocho ducatorum quinquaginta duorum a quondam Antonio Caietano, Duce et Domino huius Terrae; ipsa Ecclesia vero tenues habet redditus manutentioni Sacrarum Supellectilium vix sufficientes. Adest similiter in districtu Terrae huius Ecclesia Divo Sebastiano dicata, quae sub supposito quod Regiae Iurisdictioni sit subiecta, a Laicis, rationem Episcopo non reddentibus, gubernatur, talique freti ratione Oeconomi pretendebant Episcopos non posse illam visitare, qua causa numquam ab Antecessoribus fuit visitata; sed post longum litigium coram delegato Iurisdictionis Regni Neapolitani, qui inhibuit me visitarem, tandem agnoscentes dicti Oeconomi malum ius, cesserunt lites, et die 19 Aprilis 1716 fuit per me visitata cum consensu Baronis loci et totius Populi. Alia Ecclesia est Sancti Rocci, quae annis restro elapsis a Laicis gubernabatur; ad praesens sub potestate et iurisdictione est Episcopi, ac octo Cappellani ad nutum amovibiles in ea diebus festivis horas recitant Canonicas, et in aliis Ecclesiasticis operibus se exercent. Adest quoque Hospitale Peregrinorum sub Ecclesia annexa sub invocatione Sancti Blasii, seu Annunciatellae; Rector illius omnia bona et fructus in proprios [256v.] usus convertebat, sed postmodum coactus assignavit ducatos decem quolibet anno pro manutentione domorum vigore transactionis. Prope dictam Ecclesiam Sancti Rocci, alia parva Ecclesia Beatae Mariae Septem Dolorum sacra constructa reperitur, in qua qualibet hebdomada die Mercurii convenire solent Sacerdotes Conscientiae casus discussuri. In antedicta hac Terra Pedemontii altera Parochia est cum sua Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis, valde conspicua, et sita in loco dicto La Vallata; regitur a sex Canonicis, qui penes se Curam habitualem habent Animarum, quae actualiter a duobus ipsorum exercetur quolibet anno, praevia tamen Episcopi pro tempore approbatione; isti Canonici horas Canonicas non recitabant nisi diebus festis Mobilibus, et octava Sanctissimi Corporis Christi, vigore decreti istius Sacrae Congregationis die 12 Februarii 1707. Anno tamen praeteritus 1719, vigore Bullae Sanctissimi Domini Nostri, aliis sex Canonicis dicta Ecclesia fuit insignita, cum assignatione ducatorum quinquaginta quinque pro quolibet circiter, retrahendorum ex redditibus dictae Ecclesiae et Cappellae Sanctissimi Corporis Christi; qui Canonici ad praesens dictas horas Canonica omni cum devotione et aedificatione Populi recitant. Praefata Ecclesia plures habet redditus sub gubernio Laicorum, de quibus anno quolibet ratio redditur Episcopo; intra limites dictae Parochiae adest [257r.] hospitale Pauperum Aegrotantium, quibus ab Oeconomis dictae Ecclesiae medicamina et victus necessarii sumptibus eiusdem subministrantur. Altera intra fines Pedemontii est Parochia posita in loco ut dicitur Castello, cuius Ecclesia Sanctissimae Crucis nomine appellatur, regiturque a sex Canonicis curam pariter habitualem habentibus Animarum, quae a duobus ex ipsis anno quolibet, praevia Episcopi approbatione, exercetur; Canonici praedicti divina officia bis in hebdomada ex antiqua consuetudine tantum recitant. Habet idem locus Ecclesiam nomine Sanctae Mariae Gratiarum optime et decenter ornatam, quae pluribus redditibus, ex bonis stabilibus et censibus provenientibus, ac in manutentionem ipsius erogandis, gaudet, habetque onus manutenendi Ludimagistrum pro pueris Grammatica erudiendis. Altera quoque ibidem Ecclesia existit sub invocatione Sancti Antonii Patavini, quae nonnullos habet redditus cum onere Missarum celebrandarum, de quibus quolibet anno in hanc Curiam documenta deferuntur. In praedicto loco fuit erectum Seminarium, ex pia largitione Stabilium et Censuum facta per quondam Sacerdotem Gabrielem [257v.] de Ioanne Antonio, anno 1651, cum onere alendi sex adolescentes; et quia postea redditus non erant sufficientes, anno 1694, tempore mei Antecessoris, fuit translatum in hanc Terram Pedemontii, et erectum in contrata dicta La Vallata in quadam angusta domuncula Ecclesiae Sanctissimae Annuntiatae; progressu tamen temporis, quia dicta domus erat parum apta et incapax pro tali effectu, fuerunt a me, anno 1710, porrectae isti Sacrae Congregationi preces pro licentia implicandi ducatos centum in ampliationem dicti Seminarii, quod benigne fuit concessum; postea ea vero, partim ex Piorum eleemosynis et partim ex redditibus huius Mensae Episcopalis fuerunt impensi ducati quattuor millia et ultra, ac ad praesens in optimo et magnifico statu reperitur; aluntur in ibi ad praesens sex Pueri, et adsunt alii Convictores usque ad numerum triginta circiter; redditus eiusdem Seminarii non excedunt summam ducatorum tercentum septuaginta circiter, qui non sunt sufficientes pro mercede Ministrorum, Ludimagistri, Lectoris Sacrae Theologiae Moralis, Philosophiae, Cantus Gregoriani, et Figurati. Secunda Terra vocatur Prata, cuius Parochialis Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum a proprio Parocho gubernatur; ibi sunt quattuordecim Sacerdotes, et quattuor Clerici; ipsa Terra habet Villam- seu Casale- nuncupatam La Pagliara, cum Sancti Pancratii Ecclesia. [258r.] Animae eidem Curae subiectae sunt 850 circiter; alia quoque Ecclesia Sancti Augustini eodem in loco reperitur, redacta ad praesens meliorem in formam status antiqui; habet aliquos redditus (cum oneribus Missarum) reparationibus necessariis sufficientes. Domus excipiendis Peregrinis accomodata in eadem Terra extat, habetque redditus manutentioni propriae, et substentationi illorum congruentes. Tertia Terra Vallis Pratae Ecclesiam habet Archipresbyteralem SS. Sebastiani et Rocci, cui subsunt Animae 769 circiter; novem Sacerdotes et duo Clerici illam incolunt; aliam Ecclesiam Sancti Ioannis Equitum Hyerosolimitanum , in eodem existens, fere ad instar stabuli redacta est; et licet pluries a me fructuum eius sequestrum fuerit demandatum, nihil tamen operatus sum, quia ipsi Equites circa Iurisdictionem Ordinarii immunitate praetendunt gaudere. Quarta Terra, penitus diruta, vocatur Pratilla; in hac adest Parochus Ecclesiae Sancti Nicolai, sine aliis Sacerdotibus, cuius sub regimine Animae 116 numerantur; habet eadem Ecclesia redditus aliquos ad reparationem et manutentionem sufficientes. Quinta Terra, Sancti Angeli, Archipresbyteralem habet Ecclesiam, Sancta Maria de Valle consecrata, quae mei Antecessoris tempore fuit unita alteri Ecclesiae Sancti Nicolai, nunc fere dirutae, [258v.] licet adsit in ea Altare in quo Missa quolibet die festo celebratur; habet sub se aliam Ecclesiam Parochialem Sancti Bartholomei, in qua Sacramentalia non asservantur, quamvis illius Cura a proprio Parocho dependente tamen ab ipso Archipresbytero exerceatur. Est insuper ibidem altera Ecclesia, sub titulo Sanctissimae Annunciatae, noviter reaedificata et in ampliorem formam redacta, quae olim sub dominio PP. Coelestinorum fuerat; novem a Sacerdotibus dicti loci regitur et gubernatur, nonnullis est provisa redditibus, quorum pars quolibet anno celebrationi Missarum numero 615 in satisfactionem legatorum applicatur; altera pars vero in manutentionem et conservationem ipsius Ecclesiae cadit. Animae sunt 1030. Ab ista Terra parum distat Casale nuncupatum Raviscaninae, quod ultra Ecclesiam Parochialem Sanctae Crucis, habet aliam Deiparae Annunciatae dicatam, cum aliquibus redditibus in reparationem et manutentionem eiusdem erogandis. Sexta Terra appellatur Ailani, in qua Archipresbyteralis Ecclesia noviter ampliata et ornata reperitur; huius loci numerus Animarum est 770 circiter; sunt ibi decem Sacerdotes et sex Clerici; sunt autem Cappellae Sanctissimi Sacramenti, Sanctissimi Rosarii, ac Sancti Sebastiani, quae propriis gaudent redditibus, [259r.] ex quibus certa pecuniarum summa pro celebratione Missarum cum onere recitandi divina officia festis mobilibus Beatae Mariae Virginis, Nativitatis Domini, et Omnium Sanctorum dictis Sacerdotibus fuit assignata. Alia pariter est eodem in loco Ecclesia Sanctissimae Annunciationis in nobiliorem formam et structuram nuper redacta, cui pro reparatione et manutentione fructus sunt satis sufficientes; adest tandem altera Ecclesia Divi Antonii Patavini, quae olim Seminario huius Terrae Pedemontii annexa fuit, cum onere iniuncto celebrandi Missas triginta quinque quolibet anno, ac de omnibus necessariis providendi. Septima et ultima Terra vocatur Letini, asperrimo in monte posita; ibi adest Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae, quae regitur a proprio Parocho; Sacerdotes sunt 21 et Clerici tres, Animae vero 1150 circiter; Cappella Sanctissimi Rosarii, quae propriis introitibus gaudet pro onerum satisfactione, et manutentione, in eadem Ecclesia reperitur; altera insuper Ecclesia, sub invocatione Sanctae Mariae de Castello, est intra limites dictae Terrae, quae habet suos redditus reparationi et ornatui illius applicari solitos. Ultra Terras praedictas adest Villa- seu Casale- dicta Sancti Potiti [259v.], quae Ecclesiam habet Parochialem sub eodem titulo; septem Sacerdotes, et duo Clerici, ac Animae 870 circiter eam incolunt; habet insuper Templum alium Sanctissimae Domini Nostri Ascensioni dicatum noviterque elegantiorem in formam constructum, cuius redditus manutentioni et conservationi sufficientes esse videntur. Altera Villa, seu Casale, dicitur Sancti Gregorii, huius Ecclesia regitur a proprio Parocho; habet quinque Sacerdotes Animasque 700 circiter. Alia tandem Villa nuncupata Calvisiorum bis centum in se continet numerum Animarum, habetque Ecclesiam Sanctae Mariae Montis Carmeli, cum proprio Parocho, unum Sacerdotem et duos Clericos. A dicta Villa miliarum fere distat Ecclesia Beatae Mariae Virginis, nuncupatae di Carrattano, quae magna Populi devotione colitur, possidetque introitus impensis necessariis congruentes. Ceterum Clerum habeo docilem, et oboedientem Divina favente Clementia, pro cuius instructione anno 1704 initio mei Praesulatus Synodum convocavi, et explevi iuxta S. C. T. sanctiones, omniaque in dicto Concilio contenta ad unguem pro viribus observari curo. Praeter Vicarium generalem, quem habeo, sunt in omnibus praedictis Terris Vicarii Foranei, qui omni cum attentione Ministerium proprium adimplent; [260r.] Bona Ecclesiarum, Locorumque Piorum recte administrari, rationemque anno quolibet de illorum fructibus mihi reddi non neglego. Ut pueri Doctrina Christiana et Fidei rudimentis imbuantur enixe invigilo et Verbum Dei a viris idoneis, nedum tempore Quadragesimae et Adventus verum quolibet Triennio per Patres Missionarios in tota Dioecesi evangelizari curavi et curo. Dioecesim vero ipsam quolibet Anno iuxta mandata Sacri Concilii Tridentini visitare non omitto. Pro bono tandem Animarum regimine, unoquoque mense, in aedibus Episcopalibus, Casuum Conscientiae Congregatio habetur, illorum precipue magis practicabilium omnibus Confessariis adstantibus, qui voce et scripto illis respondere tenentur. His itaque de statu Dioecesis meae relatis, EE. VV., pro benigne sanatione et correctione eorum quae bono huius Ecclesiae regimini et Animarum saluti expedire videbuntur, supplices preces porrigere non omitto, et interim earundem Sacras vestes profunde inclinatus humillime deosculor.
Pedemontii Alipharum, die 15 Aprilis 1720
Angelus Maria Episcopus Aliphanus

1725

[270r.] Eccellentissimi e Reverendissimi Signori,
Il Vescovo di Alife, umilissimo servitore delle Eminenze Vostre, per la sua avanzata età di settanta e più anni, non essendoli permesso di visitare personalmente li Sacri Limini, ha istituito per tale effetto suo Procuratore il suo Vicario Generale Francesco Pezza, come dalla Procura che si acclude, et [lo] ha mandato a questo fine. Supplica pertanto umilmente le EE. VV. degnarsi di aggratiarlo di poter adempire a tal debito mediante detto Procuratore.
[272r.] Status Dioecesis Aliphnae Anni 1725
Ut Constitutioni fel. rec. Xysti V de visitandis Apostolorum Liminibus satisfaciam Ego Angelus Maria Porphirius Episcopus Aliphanus licet indignus, haec de statu Episcopatus et Dioecesis in hac 6° [Sexta] Visitatione referenda et partim repetenda putavi. In Provincia Campaniae Neapolitani Regni prope Flumen Volturnum in planitie collibus montibusque circumdata iacet Civitas Aliphana, quae olim- ut fertur- duodecim millia focularia continebat; nunc vero temporum iniuria et bellorum incursibus devastata, numerum Animarum 950 non excedit; eius aer ob stagnantes aquas, quibus ipsa circumdatur, parum redditur salubris; ideoque Episcopi ab immemorabili tempore Terram hanc incolunt Pedemontii, quae duo circiter miliaria distat a praefata Civitate, sed praesertim quia in illa habitatio Episcopalis non adest; Palatium etenim ibi antiquitus constructum Terremotibus praeteritis, et precipue illo de anno 1688, solo aequatum remansit, sicuti etiam quamplures domus, ac ipsam Cathedralis Ecclesia funditus eversa fuit, imo nullum aedificii vestigium superfuit, praeter subterraneum Sacellum, in quo maxima Populi devotione Corpus Sancti Xisty Primi, Papae et Patroni dictae Ecclesiae, colebatur. Haec nonnullos post annos, tempore mei Antecessoris, rudi sub structura piorum fidelium Eleemosynis ac eiusdem Civitatis [272v.] reaedificata, paucis ab hinc annis a me in meliorem formam redacta fuit; in ea enim duo magnifica Sacella construxi, unum nempe in honorem Sanctissimi Sacramenti, alterum Sancti supradicti, una cum nova Sacristia, ex multis maleficiorum vigore licentiae istius Sacrae Congregationis ac ex propriis redditibus huius Mensae Episcopalis. In praefato subterraneo Sacello licet assereretur adesse Sancti Xysti Corpus, traditum a Sancta memoria Innocentii II anno 1132 Comiti Rainulpho tunc domino Civitatis Aliphanae; ignorabatur tamen ab omnibus locus praecisus in quo a dicto Comite fuisset repositum; sed tandem redacta ad perfectionem dicta nova cappella Ecclesiae Superioris, et effusis assiduis a toto Clero Saeculari et Regulari ad Deum precibus, die octava Aprilis 1716 post mediam noctem repertum fuit dictum Sacrum Corpus subtus altare memorati inferioris Sacelli, in mei praesentia, totius Capituli Cathedralis, ac nonnullorum Sacerdotum, cum rogitu duorum Notariorum; ac Solemnitatibus in similibus adhiberi solitis et facta denique per totam Civitatem praedictam Solemni Processione, assistentibus Abate usum Mitrae et Baculi habente, ac nonnullis Prothonotariis Apostolicis dictum Sacrum Corpus in Urna Marmorea donata a Duce Laurentianae, utili Domino dictae Civitatis, sub Ara dicti novi Sacelli Superioris Ecclesiae collocatum fuit. Regitur haec Cathedralis Ecclesia a decem Canonicis et duabus Dignitatibus Archidiacono nempe et Primicerio, ex quibus duo, et duo Dignitates ex hac Terra Pedemontis sunt oriundi, ibique domicilium habent. Redditus Canonicatuum praedictorum sunt ducatorum [273r.] triginta circiter de Regno et Archidiaconatus ducatorum quinquaginta circiter, Primiceriatus vero nullum habet redditum; et ex ipsis Canonicis unus habet Curam perpetuam Animarum in eadem Civitate; extant autem alii quattuor Sacerdotes et totidem Clerici. In dicta insuper Ecclesia Cathedrali sita est Cappella Sanctissimi Rosarii, cum Societate Laicorum, quae habet suos redditus, sicuti et Cappella Sanctissimi Sacramenti, qui erogantur pro manutentione earundem, et de eis ratio redditur Episcopo pro tempore. Est quoque in eadem Civitate Ecclesia sub invocatione Sanctae Mariae Novae, et altera pene collapsa dicti Terraemotus causa Divae Catharinae dicata, quae habet certos redditus ex fructibus bonorum stabilium et Censuum usque ad summam ducatorum 260 circiter. Ecclesiae istae (et Hospitale eis annexum) anno 1711 fuerunt assignatae PP. Cler. Regular. Minor. ad usum hospitii, praevio decreto Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium, una cum aliis ducatis centum annuatim provenientibus ex redditibus Ecclesiae Sanctae Mariae Constantinopolitanae, sitae in Territorio Pedemontii huius Dioecesis; qui Patres se obligaverunt manutenere ibidem quattuor Religiosos ad effectum ministrandi Sacramenta et alia necessaria Animarum saluti; sed licet fuerint pluries interpellati pro adimplimento contentorum in Instrumento iurato, stipulato dicto anno 1711, de praesenti sunt illic tantum duo, qui nec quotidie permanent. Prope moenia dictae Civitatis sita est Ecclesia Sancti Ioannis Hyerosolimitani, quae quia gubernatur ab Equitibus Hierosolimitanis, non visitatur [273v.] ab Episcopo ob exemptionem quae ipsi alligant. In tota ista Dioecesi ultra Civitatem constant septem Terrae et quattuor Casalia seu Villae. Prima Terra haec est Pedemontii, in qua Palatium Episcopale situm reperitur, quod cum a me vetustate labefactatum repertum fuerit in elegantiorem structuram reduci curavi; hicque semper Antecessores Episcopi ab immemorabili domicilium habuerunt; numerus Animarum eiusdem Terrae est 7000 circiter; habet duo Monasteria Mulierum sub Regula Sancti Benedicti et Episcoporum pro tempore regimine, nec non alios sex Religiosorum Conventus, quorum unus Clericorum Regularium Minorum erectus fuit dicto anno 1711 praeviis decreto Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium et dotatione plurium stabilium facta a Domino Laurentianae Duce (dictae Terrae possessore) cum obligatione manutenendi duodecim Sacerdotes. Et sunt in eadem Terra tres Collegiatae, quarum prima insignis Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Maioris; duodecim habet Canonicos et ipsorum unus Archipresbyterali Dignitate; recitant isti quotidie horas Canonicas et Missam Conventualem, alternative tantum sex nempe in qualibet hebdomada, ex antiquissima eorum consuetudine; sicuti etiam habet Curam Animarum, quae actualiter a duobus Canonicis in fine cuiuslibet anni ad talem munus electis, sed raro cum approbatione et confirmatione Episcopi pro tempore, exercetur. At quia solent ut plurimum in electione praedicta discordiae exoriri, et vota, seu [274r.] suffragia, nonnulli ipsorum emendicare non erubescunt, quod in Animarum detrimentum saepe saepius vergit; ideo consonum rationi videretur si Cura praedicta ad perpetuam reduceretur iuxta dispositione Sacri Concilii Tridentini, quod quoties ab EE. VV. mihi esset iniunctum. Intus in dicta Ecclesia est Cappella Divo Marcellino dicata, cuius Reliquiae insignes ibidem magna cum veneratione assevantur, possidetque proprios redditus ex pia fidelium largitione comparatos, qui in eiusdem manutentionem erogantur. Alia quoque in eadem Ecclesia Cappella sub invocatione Coenae Domini Nostri Iesu Christi reperitur, cui annexa est Congregatio sub nomine Mortuorum et solvitur a sodalibus quolibet anno certa pecuniarum Summa ad hoc ut tempore obitus cuiuscumque ipsorum certus de requie numerus Missarum celebretur. In districtu praedictae Parochiae adsunt Ecclesiae Sancti Ioannis Baptistae et Sanctae Luciae dicatae sufficienterque ornatae, ubi quotidie Missae celebrantur. Altera quoque Ecclesia est in hac Terra sub titulo Sanctae Mariae Constantinopolitanae, quae fidelium Eleemosynis quamplura stabilia et semoventia ex industria et diligentia Oeconomorum pro tempore acquisita possidet; illorumque fructus in substentationem quinque Cappellanorum amovibilium erogantur, qui diebus festivis divinis intersunt et recitant quolibet Sabatho Lytanias Beatae Virginis, Puerosque Doctrina Christiana erudiunt, ac de supradictis redditibus Episcopo pro tempore anno quolibet rationem reddunt. [274v.] Alia idem Parochia sub invocatione Sancti Marcelli in Casali, seu Villa, Sipicciani sita reperitur, quae anno 1698, tempore mei Antecessoris, fundata fuit, praevia assignatione facta Parocho ducatorum quinquaginta duorum a quondam Antonio Caetano, Duce et Domino huius Terrae; ipsa Ecclesia vero tenues habet redditus manutentioni Sacrarum Suppellectilium, vix sufficientes, eo magis quia assignati supradicta vel penitus non sortiuntur effectum aut si sortiuntur aliquando, vix in partem ob potentiam Dominorum huius loci, cum quibus Parochi contendere non valent. Adest similiter in districtu Terrae huius Ecclesia Divo Sebastiano dicata quae, cum Regiae Iurisdictioni sit subiecta, a Laicis (nullam ractionem Episcopo reddentibus) gubernatur, talique freti ratione Oeconomi praetendebant Episcopos non posse illam visitare, prout numquam ab Antecessoribus fuit visitata; sed post longum litigium coram Delegato Iurisdictionis Regni Neapolitani, qui inhibuit me visitarem, tandem, agnoscentes dicti Oeconomi malum ius, cesserunt lites et die 19 Aprilis 1716 fuit per me visitata cum consensu Baronis loci, ac totius Populi, et ita continuatur quolibet anno. Alia Ecclesia est Sancti Rocci, quae annis retro elapsis a Laicis gubernabatur, ad praesens vero sub potestate ac iurisdictione est Episcopi, ac octo Cappellani ad nutum amovibiles in ea diebus festivis horas recitant Canonicas et in aliis Ecclesiasticis operibus se exercent. Adest quoque hic Hospitale Peregrinorum cum Ecclesia annexa sub invocatione Sancti Blasii, seu Annunciatellae; [275r.] Rector illius omnia bona et fructus in proprios usus convertebat, sed postmodum coactus ducatos decem quolibet Anno pro manutentione domorum vigore transactionis assignavit. Prope dictam Ecclesiam Sancti Rocci alia parva Ecclesia Beatae Mariae Septem Dolorum constructa reperitur in qua qualibet hebdomada die Mercurii convenire solent Sacerdotes Conscientiae casus discussioni. In antedicta Terra Pedemontii altera Parochia est cum sua Ecclesia Sanctissimae Annunciationis valde conspicua, et sita in loco dicto la Vallata; regebatur haec tempore anteacto a Sex Canonicis, qui penes se Curam habitualem Animarum asserebant et asserunt habere, quae a duobus ipsorum actu quolibet Anno exercetur, praevia tamen Episcopi pro tempore approbatione; isti horas Canonicas non recitabant nisi diebus festivis mobilibus et epifania Sanctissimi Corporis Christi, vigore decreti istius Sacrae Congregationis lati 12 februari 1707. Anno tamen 1719 vigore Bullae Sanctissimi tunc temporis Pontificis, alii sex Canonici dictae Ecclesiae fuerunt assignati, cum assignatione ducatorum quinquaginta quinque pro quolibet circiter, ex redditibus dictae Ecclesiae et Cappellae Sanctissimi Corporis Christi retrahendorum; qui Canonici ad praesens dictas horas Canonicas omni cum devotione et aedificatione Populi quotidie recitare non omittunt; praefata Ecclesia plures habet redditus sub gubernio Laicorum, et multoties Sacerdotum de quibus anno quolibet ratio redditur Episcopo. Intra limites dictae Parochiae adest Pauperum Aegrotantium Hospitale [275v.], quibus ab Oeconomis dictae Ecclesiae victus et medicamina necessaria sumptibus eiusdem subministrantur. Altera intra fines Pedemontii est Parochia posita in loco ubi dicitur Castello, cuius Ecclesia Sanctissimae Crucis nomine appellatur, regiturque a sex Canonicis curam pariter habitualem habentibus Animarum, quae a duobus ex ipsis anno quolibet, praevia Episcopi approbatione, exercetur; ipsique Divina officia bis in hebdomada ex antiqua consuetudine tantum recitant. Habet idem locus Ecclesiam nomine Sanctae Mariae Gratiarum, optime et decenter ornatam, quae pluribus redditibus ex bonis stabilibus et censibus provenientibus, ac in manutentionem ipsius erogandis, gaudet, habetque onus manutenendi Ludimagistrum pro Pueris Grammaticam erudiendis. Altera quoque ibidem existit Ecclesia, sub invocatione Sancti Antonii Patavini, quae nonnullos habet redditus (cum onere missarum celebrandarum), de quibus quolibet anno in hanc Curiam deferuntur documenta; intus in dicta Ecclesia fuit erectum Altare- seu Cappella- sub invocatione Beatae Mariae Virginis de Carmelo a quondam Iulio Antonio Ciccarelli eiusdem Castri, qui in eius ultimo- cum quo decessit- Testamento ipsam Cappellam instituit heredem fere decem mille ducatorum, huius monetae Regni, quorum maior pars consistit in pecoribus sub regimine et gubernio eorundem Sacerdotum, cum onere Missarum [276r.] per ipsos Sacerdotes celebrandarum; pro dicto gubernio ab eisdem Sacerdotibus duo ex ipsis quolibet anno eliguntur sub nomine Procuratorum; in ista vero electione multae oriuntur discordiae, et dissentiones, quia ipsorum quilibet cupiditate trahuntur administrandi, ita ut ab anno 1715, quo ipse Testator decessit, hereditas praedicta non parum diminuta reperitur. In praedicto loco fuit erectum Seminarium ex pia largitione stabilium et Censuum facta per quondam Sacerdotem Gabrielem de Ioanne Antonio, anno 1651, cum onere alendi sex adolescentes et, anno 1694, tempore mei Antecessoris, fuit translatum ad hanc Terram Pedemontii, in contrata dicta la Vallata, in quadam angusta domuncula Ecclesiae Sanctae Mariae Annuntiatae; progressu vero temporis, quia dicta domus erat parum apta et incapax, pro tali effectu fuerunt a me, anno 1720, porrectae [276v.] isti Sacrae Congregationi preces pro licentia ampliandi dicti Seminarii, quod benigne fuit concessum; ac successive, partem ex piorum eleemomosynis et partem ex redditibus huius Mensae Episcopalis, fuerunt impensi ducati quattuor mille et ultra ac ad praesens in optimo et magnifico statu reperitur. Aluntur ibi sex Pueri, et adsunt alii Convictores usque ad numerum triginta circiter; redditus eiusdem Seminarii non excedunt Summam ducatorum tercentum septuaginta circiter, insufficientem pro mercede Ministeriorum, nempe Ludimagistri, Lectoris Sacrae Theologiae Moralis, Philosophiae, Cantus Gregoriani, et Figurati. Secunda Terra vocatur Prata, cuius Parochialis Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum sacrate a proprio Parocho gubernatur; ibi sunt quattuordecim Sacerdotes et quattuor Clerici; habet Villam- seu Casale- nuncupatam La Pagliara cum Sancti Pancratii Ecclesia, Animae eidem Curae subiectae sunt 850 circiter. Alia quoque Ecclesia Sancti Augustini eodem in loco reperitur, redacta ad praesens meliorem in formam status antiqui, quae habet aliquos redditus, oneribus Missarum et reparationibus necessariis sufficientes. Domus excipiendi Peregrinis accomodata in eadem Terra exstat, habetque redditus manutentioni propriae, et substentationi illorum [277r.] congruentes; ibidemque est Conventus sub Regula PP. Minoris Observantiae Sancti Francisci. Tertia Terra Vallis Pratae Ecclesiam habet Archipresbyteralem Sanctorum Sebastiani et Rocci, cui subsunt Animae numero 769 circiter; novem Sacerdotes et duo Clerici illam incolunt. Alia Ecclesia Sancti Ioannis Equitum Hyerosolimitanorum in eodem exstitit, fere stabuli ad instar redacta; et licet a me contra ipsos, in dicta Terra nonnulla bona possidentes, fuerint facta pro dictae Ecclesiae restauratione seu reaedificatione quamplura decreta, numquam illa fuerunt executioni demandata, propterea quod ipsi Equites Commendatarii ab Ordinario locorum cogi non posse praetendunt; sed Eminentissimus Ursinus, nunc Summus Pontifex, coegit dictos Equites ad restaurationem Ecclesiarum earundem quae Beneventi sitae sunt; et quamplura, super id, fuit per decreta interpellatus Eques Bernardino della Ciaja, pristinus Commendatarius, ac fuit praeposita causa in ista Sacra Congregatione die 4 Maii 1699; eadem Sacra Congregatio rescripsit- ad mentem- quod Commendatarius faceret reficere illam Ecclesiam; ideo preces umillimas pro opportuno remedio Eminentias Vestras porrigo, ut etiam Populo illius Terrae satisfiat, qui pro restauratione dictae Ecclesiae continuo coram me instare non omittit. Quarta Terra, fere penitus diruta, vocatur Pratilla; in hac adest Parochus Ecclesiae Sancti Nicolai, sine Sacerdotibus, cuius [277v.]sub regimine Animae 116 numerantur; habet eadem Ecclesia redditus aliquos ad reparationem et manutentionem sufficientes, sed ob paucum personarum loci numerum, nonnulla habet predia inculta, nec Parochus, qui de loco ipso non est, curam illorum culturae praestare potest; fuit idcirco pluries consideratum, ex bonis ipsis incultis, posse de licentia et beneplacito istius Sacrae Congregationis assignari portionem alicui iuveni, bonis moribus imbuto ut Ecclesia illa penitus in Animarum perniciem destituta non remaneat; et ipse Parochus, qui ad convicinas Terras ut sua peccata confiteatur accedere cogitur, aliquo gaudeat auxilio enixe; igitur, Eminentiae, sententiam super hoc exposco ut melius valeam providere. Quinta Terra, Sancti Angeli, Archipresbyteralem habet Ecclesiam Sanctae Mariae della Valle consecrata, quae mei Antecessoris tempore fuit unita alteri Sancti Nicolai- nunc fere dirutae- licet adsit in ea Altare, in quo Missa quolibet die festo celebratur; habet sub se aliam Ecclesiam Parochialem Sancti Bartholomaei, in qua Sacramentalia non asservantur, quamvis illius Cura, a proprio Parocho dependente, tamen ab ipso Archipresbytero exerceatur. Est insuper ibidem altera Ecclesia, sub titulo Sanctae Mariae Annunciationis, [278r.] noviter reaedificata, et in ampliorem formam redacta, quae olim sub dominio Patrum Coelestinorum fuerat; nunc a Sacerdotibus dicti loci regitur et gubernatur; nonnullis est provisa redditibus, quorum pars quolibet anno celebrationi Missarum numero 615 in satisfactionem legatorum applicatur, altera vero in manutentionem et conservationem ipsius Ecclesiae ceditur. Animae sunt 1030. Ab ipsa Terra parum distat casale nuncupatum Raviscanina quod, ultra Ecclesiam Parochialem Sanctae Crucis, habet aliam Deiparae Annuntiatae dicatam, cum aliquibus redditibus in reparationem et manutentionem eiusdem erogandis. Sexta Terra appellatur Aylani, in qua Archipresbyteralis Ecclesia noviter ampliata et ornata reperitur, huius loci numerus Animarum est 770 circiter; sunt ibi decem Sacerdotes et sex Clerici, et Cappellae Sanctissimi Sacramenti, Sanctissimi Rosarii ac Sancti Sebastiani, quae propriis gaudent redditibus ex quibus certa pecuniarum summa pro celebratione Missarum cum onere recitandi Divina Officia festis mobilibus Beatae Mariae Virginis, Nativitatis Domini, et Omnium Sanctorum, dictis Sacerdotibus fuit assignata; alia pariter est eodem in loco Ecclesia Sanctissimae Annunciationis in nobiliorem formam et structuram nuper redacta, cui pro praedicta reparatione et manutentione fructus sunt satis sufficientes. Adest tandem altera Ecclesia Divi Antonii Patavini, quae olim Seminario huius Terrae Pedemontii annexa fuit, onere tamen [278v.] iniuncto celebrandi Missas 35 quolibet Anno, ac de omnibus necessariis providendi. Septima et ultima Terra vocatur Letini, asperrimo in monte posita, ibi adest Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae, quae regitur a proprio Parocho; Sacerdotes sunt numero 21 et Clerici tres, Animae vero numero 1150 circiter; Cappella Sanctissimi Rosarii, quae propriis introitibus gaudet pro onerum satisfactione et manutentione eadem in Ecclesia reperitur; altera insuper Ecclesia sub invocatione Sanctae Mariae a Castello est intra limites dictae Terrae, quae habet suos redditus, reparationi et ornatui illius applicari solitos. Ultra Terras praedictas adest Villa- seu Casale- dicta Sancti Potiti, quae Ecclesiam habet Parochialem sub eodem titulo; septem Sacerdotes et duo Clerici ac Animae 870 circiter eam incolunt; habet insuper Templum aliud Sanctissimae Domini Nostri Ascensioni dicatum noviterque elegantiorem in formam consecratum, cuius redditus manutentioni ipsius sufficientes esse videntur. Altera Villa- seu Casale- dicitur Sancti Gregorii, huius Ecclesia regitur a proprio Parocho; habet quinque Sacerdotes, Animasque 700 circiter; in ista Villa est erectum beneficium cum sua Ecclesia sub eodem titulo Sancti Gregorii, redditibus satis opulenta, qui per Baronem huius loci percipiuntur; et licet hic tempore s. m. Innocentii XII per epistolam Secretarii Status ipse Baro habuerit facultatem retinendi dictum beneficium cum redditibus, attamen fuit ei iniunctum onus Ecclesiam ipsam reparandi, ac alendi aliquem Sacerdotem, qui Missam quotidie celebraret, et Pueros dicti loci Doctrina [279r.] Christiana imbueret, ipsi Ecclesiae perficiendi, quae ad praesens penitus diruta et collapsa reperitur. De hac re pluries istam Sacram Congregationem reddidi instructam, sed nullum responsum recepi, ideoque denuo referendi putavi. Alia tandem Villa nuncupata Calvisiorum bis 100 in se continet numero Animarum, habetque Ecclesiam Sanctae Mariae Montis Carmeli cum proprio Parocho, unum Sacerdotem, et duos Clericos. A dicta Villa miliarum fere distat Ecclesia Beatae Virginis Mariae, nuncupata di Carattano, quae magna Populi devotione colitur, possidetque introitus impensis necessariis congruentes. Ceterum Clerum habeo docilem, et oboedientem, Divina favente Clementia, pro cuius instructione anno 1704 initio mei Praesulatus Synodum convocavi, et explevi iuxta Sacri Concilii Tridentini sanctiones, omniaque in dicto Concilio contenta ad unguem pro viribus observari curo. Praeter Vicarium Generalem, quem habeo, sunt in omnibus praedictis Terris Vicarii Foranei, qui omni cum attentione ministerium proprium adimplent. Bona Ecclesiarum locorumque piorum recte administrari rationemque anno quolibet de illorum fructibus mihi reddi non neglego. Ut Pueri Doctrina Christiana et fidei rudimentis inbuantur enixe invigilo, praedicti et Verbum Dei a Viris Idoneis nedum tempore Quatragesimae et Adventus verum etiam quolibet triennio per PP. Missionarios in tota Dioecesi evangelizari curavi, et curo. Dioecesim vero ipsam quolibet anno [279v.] iuxta mandata Sacri Concilii Tridentini visitare non omitto. Pro bono tandem Animarum regimine, unoque mense in aedibus Episcopalibus Casuum Conscientiae Congregatio habetur, illorum praecipue magis practicabilium, omnibus Confessariis adstantibus, qui voce et scripto illis respondere tenentur. His itaque de statu Dioecesi meae relatis EE. VV. pro benigna sanatione et correctione eorum, quae bono huius Ecclesiae regimini, et Animarum saluti expedire videbuntur, supplices preces porrigere non omitto, et interim earundem Sacras Vestes profunde inclinatus humilissime deosculor.
Pedemontii Alipharum die 4 Aprilis 1725
Angelus Maria Episcopus Aliphanus

Monsignor Gaetano Ivone (o Iovone), nessuna relazione

Monsignor Gaetano Ivone non scrisse alcuna relazione. Gli successe monsignor Pietro Abbondio Battiloro, neanche lui ebbe il tempo di compilare un resoconto da presentare a Roma.

1731

[284r.] Beatissimo Padre
Gaetano Ivone, eletto Vescovo di Alife, desiderando visitare li Sagri Limini prima di portarsi alla residenza, dibitando che il suo Antecessore non li abbia visitati per il triennio passato, supplica umilmente la Santità Vostra concederli l’assoluzione, ed insieme la facoltà di poterli visitare; con che, subito arrivato alla residenza, manderà lo stato di quella Chiesa.
[284v.] Il 19 febbraio 1731 monsignor Gaetano Ivone visitò i Limina Apostolorum.

Page created by Armando Pepe | Storiadellacampania.it © 2019

et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
invidia inter dum contemptim in Tartara taetra
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque

[Lucretius, De rerum natura, lib. V]

CLORI%20Botticelli%20header%203.jpg
The content of this website is licensed under Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) License