Le relazioni ad limina dei vescovi della Diocesi di Alife (1664-1773). Documenti (Parte I)

a cura di Armando Pepe

Pagina principale di riferimento: Le relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife

Fonte: Congr. Concilio, Relat. Dioec. 32 A, da 113r. a 398v.

Monsignor Domenico Caracciolo, 4 relazioni (1664, 1667, 1670, 1673)

Nel 1673 monsignor Caracciolo si lamentò dell’incresciosa situazione venutasi a determinare in Sant’Angelo e a Raviscanina, il cui feudatario Francesco Grimaldi ostacolava ad ogni modo, e con qualsiasi mezzo, che i giovani andassero ad incrementare le file del clero. Tra il vescovo Caracciolo e il marchese Grimaldi nacque un malinteso, amplificatosi col passare del tempo.

1664

[f. 113r.] Beatissime Pater, Episcopo aliphano servo ac humillimo oratori Sanctitatis Vestrae visitatis iam Sacris Apostolorum liminibus per ipsum personaliter sub die 23 mensis Aprilis currentis anni, onus remansit , statum Ecclesiae Aliphanae, per aliquod tempus viduatae, referre; tamen illum cum reverentia ac ad pedes Sanctitatis Vestrae se prosternens, delineare elaborat, modo infrascripto Vestrae Beatitudinis. Cathedralis Ecclesia aliphana sub titulo Assuntionis constructa est intus in Aliphana Civitate, quae quasi dirutam est et iam redactam ad focorum numerum 53. Sub se animas aptas ad Eucharistiae Sacramentum inter cives et exteros habet circa 40, et in totum cum parvulis circa 90. Regitur ipsa Cathedralis per decem canonicos partim cives partim advenas, quorum duo sunt in dignitate constituti , Archidiaconatus scilicet unus, Primiceriatus alter, et tres tantummodo habet clericos sibi adscriptos. Animarum cura ipsius residet penes Episcopum et licet sui antecessores praevio Brevi Sacrae Congregationis illam concessere cuidam Canonico in Vicariam perpetuam, tamen tali concessioni, ut maxime praeiudiciali Mensae episcopali assentire per ipsum Episcopum non intendit. Imo cum omni instantia per ipsum ad eandem Sacram Congregationem reclamatur. Subtus ipsam habet inferiorem Ecclesiam in cuius [113v.] altare adesse corpus Sancti Xisti Papae et Martirys asserunt; ac etiam a parte dextra prope campanilem ecclesiunculam sub titulo Sanctae Luciae, ubi canonici congregari solent destinatis temporibus et contingentibus. Intus in eadem adsunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Sanctissimi Rosarii et in altaribus ibi sistentibus adsunt infrascripta Beneficia, scilicet: in altari Sancti Leonardi beneficium de iurepatronatus Familiae de Balisis; in altari Sanctae Mariae de Libera beneficium de iurepatronatus Familiae de Alestro; simplicia itidem adsunt in altaribus Nuntiatellae ac Sancti Vincentii. In ipsa civitate adsunt: Ecclesia Sanctae Catharinae cum Confraternitate ac beneficio simplici Sanctae Luciae; Ecclesia Sanctae Mariae della Nova cum beneficio Sancti Antonii; Ecclesia Sancti Francisci cum Confraternitate Iesu; et Ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae, abbatia de iurepatronatus Familiae Gargaglia. Extra ipsam Civitatem adsunt: Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum, ac Ecclesia Sanctae Mariae Virginum penitus diruta cum beneficio de Iurepatronatus Episcopi et ipsius Civitatis; ac etiam Ecclesia Sancti Ioannis Hierosolimitani, commenda Hierosolimitanae Religionis. Dioecesis Aliphana infrasciptas continet Terras, inter quas insignis est Terra Pedemontis, focorum numero super mille, [114r.] quae tres habet collegiatas: insignem sacram collegiatam Sanctae Mariae Maioris, collegiatam Sanctae Crucis Castri eiusdem Tarrae, ac collegiatam Sanctissimae Annuntiatae Vallatae similiter eius Terrae; quarum collegiatarum cura animarum laudabiliter exercetur. Ipsa insignis Collegiata Sanctae Mariae Maioris per duodecim perspicuos canonicos regitur et gubernatur , quorum unus est in dignitate Archipresbiteratus constitutus; sacerdotes numero 12 et clericos numero 24 habet sibi adscriptos; intus in ipsa Confraternitatem Sanctissimi Sacramenti, extra Confraternitates Sanctae Mariae Occurribilis, Sanctissimi Rosarii, Sanctae Mariae de Costantinopoli , Nominis Iesu , Sancti Rocchi, ac Sanctae Mariae de Monte Carmelo. Inter eius limites habet Monasterium Monialium sub titulo Sancti Salvatoris Ordinis Sancti Benedicti, ac tres Conventus mendicantium: Dominicanorum scilicet, Carmelitarum et Capuccinorum. Sub se quattuor habet Ecclesias: Sanctum Ioannem, Sanctum Benedictum, Sanctum Nicolaum, ac parochialem Sancti Potiti; et intra eius limites habet Ecclesias Sanctae Mariae Occurribilis, Sancti Iacobi, Sancti Rocchi, Annuntiatellae, Sancti Pauli, Sanctae Mariae Gratiarum, Sancti Antonii de Padua, Sanctae Mariae de Constantinopoli, ac tres Ecclesias sub titulo Sancti Sebastiani. Ecclesiae cum infrascriptis beneficiis, videlicet: cum beneficio de iurepatronatus familiae de Forma in Ecclesia Sancti Pauli , cum beneficio de iurepatronatus familiae de Iacobutiis in Ecclesia Annuntiatellae, cum beneficio de iurepatronatus de familia Ianuense in una ipsarum Sancti Sebastiani, cum beneficio de iurepatronatus familiae de Benedictis in Cappella Mercati; ac cum beneficiis simplicibus in Ecclesiis Sanctae Luciae, [114v.] Sancti Marcelli ac in una ipsarum Sancti Sebastiani. Intra quarum Ecclesiarum etiam limites adest Episcopi domus et residentiae Domini Ducis Patroni, Gubernatoris, Iudicis et officialium ipsius Terrae Pedemontii. Ibique Episcopi fere omnes solemniores- ad instar Cathedralis- functiones facere solent. Ipsa collegiata animas aptas ad Eucharestiae Sacramentum habet numerum 1200, minoris aetatis 390. Collegiata Sanctae Crucis per sex regitur Canonicos, sacerdotes sibi adscriptos habet numerum quattuor, clericos octo, animas pro communione 800, minoris aetatis 286; qui Canonici ex quodam legato praeteriti contagii quotidie officiare tenentur. Intus in ipsa adsunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti, et Sanctae Mariae Occurribilis. Intra eius limites habet Ecclesias Sanctae Cosmae et Damiani, Sancti Sebastiani cum beneficio simplici, Sancti Spiritus cum simplici beneficio, Sancti Antonii de Padua cum beneficio de iurepatronatus suorum presbyteriorum ac Sanctae Mariae omnium Gratiarum. Collegiata Sanctissimae Annuntiatae per sex itidem gubernatur Canonicos, Sacerdotes sibi adscriptos habet numero quinque , clericos quattuor, animas pro communione 870, minoris aetatis 320; intus in ipsa habet Confraternitates Sanctissimi Sacramenti ac Sanctissimae Annuntiatae et eius limites Monasterium habet Monialium ordinis Sancti Benedicti sub eodem titulo, ac etiam Monasterium [115r.] Coelestinorum sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum. Intra eius limites habet Ecclesias Sanctae Mariae Misericordiae (cum beneficio Sancti Antonii de Vienne, cum beneficio Annuntiatellae, cum beneficio Sancti Petri, cum capella familiae del Vecchio), Sancti Antonii de Padua cum benficio de iurepatronatus familiae Tartaglia, Sanctae Mariae dell’Arco cum beneficio de iurepatronatus familiae predictae, ac Ecclesiam sub titulo Iesu Mariae. Confraternitas ipsa Sanctissimae Annuntiatae suis sumptibus tenet Hospitale pro infirmis. Matrix Ecclesia Terrae Pratae sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum regitur per Archipresbyterum et habet quattuor sacerdotes sibi adscriptos ac quinque Clericos; intra eius limites habet Conventum Sancti Francisci Minorum Observantium, Ecclesiam Sancti Augustini cum Confraternitate Sancti Nicolai de Tolentino , Ecclesiam Sancti Sebastiani , Ecclesiam Sancti Pancratii diruta cum Abbatia , Ecclesiam Sanctae Mariae de Carmelo cum beneficio de iurepatronatus familiae Castallo, Sanctissimae Annuntiatae cum beneficio de iurepatronatus familiae Cinami, ac Sanctae Crucis cum beneficio de Iurepatronatus familiae Camaretta. Terra ipsa cum focorum numero 60, animas pro communione habet 316 , minoris aetatis 137. Pratella Ecclesiam parochialem habet sub titulo Sancti Nicolai, quae regitur ab Archipresbytero, focorum numerum habet 9, animas pro communione 50, minoris aetatis 16. Vallis Pratae duas habet Ecclesias, Sancti Sebastiani scilicet cum duabus Confraternitatibus: Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii ; et Sanctissimae Annuntiatae cum Confraternitate sub eodem titulo, quae Ecclesia Sanctissimae Annuntiatae regitur per Archipresbyterum et tres habet sacerdotes ibi adscriptos, animas pro communione 367, minoris [115v.] aetatis 135; intra eius limites adsunt beneficia Sancti Viti, Sancti Nicolai, Sancti Antonii ac Sanctae Catharinae. Terra Sancti Angeli tres habet Parochias: Sanctae Mariae della Valle cum Confraternitate Sanctissimi Sacramenti, Sancti Bartholomaei, ac Sancti Nicolai; prima regitur Archipresbyterum, reliquae per Parochos. Habent ipsae Parochiae Sacerdotes ibi adscriptos numero 8, clericos numero 11, animas pro communione numero 380, minoris aetatis 213. Intra earum limites habent Ecclesias Sanctissimae Annuntiatae, Sanctae Mariae de Porta Nova cum beneficio de iurepatronatus familiae Girardo, Sancti Antonii de Vienne cum beneficio de iurepetaronatus familiae Ricciardo, et Ecclesiam Sanctae Mariae del Campo. Raviscanina- predictae Terrae Sancti Angeli- focorum numero 79 cum animabus aptis ad communionem numero 287, minoris aetatis 110, Parochiam habet sub titulo Sanctae Crucis, quae regitur ab Oeconomo habetque octo sacerdotes ibi adscriptos et sex clericos; intra eius limites habet Ecclesiam Sanctissimae Annuntiatae cum beneficio de iurepatronatus Universitatis et cum Confraternitate Sanctissimi Rosarii ac Pietatis. Terra Aylani focorum cum numero 74, animarum pro communione numero 300, minoris aetatis 180, habet Ecclesiam Parochialem sub titulo Ioannis Euangelistae (cum Confraternitatibus Sanctissimi Sacramenti, Sanctissimi Rosarii, ac Sancti Sebastiani), quae regitur per Archipresbyterum et [116r.] habet Sacerdotes ibi adscriptos numero quinque et clericos tres. Intra eius limites habet Ecclesiam Sanctissimae Annuntiatae, de iurepatronatus Baronis et Universitatis, ac Ecclesiam Sancti Antonii de Padua. Terra Letini focorum cum numero 130, animarum pro communione numero 400, minoris aetatis numero 210, Ecclesiam Parochialem habet sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, quae regitur per Archipresbyterum, ibique adscripti sunt Sacerdotes 18, clerici tres. Intus in ipsa Ecclesia adsunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti, et Sanctissimi Rosarii; intra eius limites habet Ecclesias Sanctae Mariae de Castello et Sancti Sebastiani. Postremo nihil habens ulterius Episcopus ipse quod referre debeat Sanctitati Vestrae, humiliter suos pedes deosculatur et Deum Omnipotentem pro diuturna Sanctitatis Vestrae incolumitate ex toto animo precatur.
Pedemontii, die 30 Septembris 1664
Dominicus Caracciolus Episcopus Aliphanus

1667

[117r.] // //Beatissime Pater, Episcopus Aliphanus servus Sanctitatis Vestrae pro ultimo elapso triennio satisfecit suo muneri visitandi Beatorum Apostolorum Limina , nunc vero ad Sanctitatis Vestrae pedes denuo devolutus pro currenti triennio idem iniunctus sibi onus cum reverentia intendit adimplere. Et quia idem Episcopus in alia sua precedenti visitatione plenam fecit relationem de praedictae suae Ecclesiae et Dioecesis statu, ideo omittendo quae alias esxpositae fuerunt, notificabit tantum quae de recenti sibi occurrere videtur pro animarum salute et Divini cultus augmento. Cathedralis Ecclesia Aliphana sub titulo Assuntionis constructa est intus in Civitate, quae quasi diruta est et iam redacta ad focorum numerum 53, sub se animas 430 habet inter cives et exteros. Regitur ipsa Ecclesia per decem Canonicos, partim cives partim advenas (quorum unus est Archidiaconus, alter Primicerius) et tres tantummodo habet Clericos ibi ascriptos; Animarum cura ipsius residet penes Episcopum et per Sacram Congregationem Concilii penes Canonicum ad id in perpetuum deputatum. Subtus ipsam habet inferiorem Ecclesiam in cuius Altare dicunt adesse corpus Sancti Xisti Papae et Martirys ac Protectoris et Patroni Civitatis et Dioecesis; et etiam a parte dextera prope campanilem est Ecclesiuncula, sub titulo Sanctae Luciae, ubi Canonici congregari solent statutis temporibus et contigentibus. Intus in eadem adsunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Sanctissimi Rosarii ac etiam infrascripta Beneficia: Beneficium Sancti Leonardi et Beneficium simplex Sancti Vincentii. Intus in ipsa Civitate adsunt Ecclesiae: Sanctae Catharinae (cum Confraternitate Sanctae Luciae) nec non Sancti Francisci (cum Confraternitate Jesu) et Sanctae Mariae Magdalenae, [117v.] Abbatiae familiae de Gargaglia; extra ipsam adest Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum, Ecclesia Sanctae Mariae Virginum cum beneficio de iurepatronatus Episcopi et ipsius Civitatis et Ecclesia Sancti Ioannis Jerusolimitani eiusdem Religionis. Dioecesis Aliphana infrascriptas continet Terras, inter quas insignis Terra est Pedemontii, quae tres habet Collegiatas: insignem scilicet Collegiatam Sanctae Mariae Maioris Matricis, Collegiatam Sanctae Crucis Castri eiusdem Terrae, et Collegiatam Sanctissimae Annuntiatae Vallatae similiter eiusdem Terrae; quarum cura Animarum laudabiliter ab ipsis Ecclesiis exercetur. Insignis Collegiata (Sanctae Mariae Maioris) habet circa 1985 animas et per duodecim gubernatur Canonicos, quorum unus est in Dignitate constitutus et duo curam animarum exercent; praeterea sacerdotes 12 habet et clericos 35 ibi adscriptos. Intus in ipsa Ecclesia habet Confraternitates: Sanctissimi Rosarii, Sanctae Mariae Occurribilis, Sanctae Mariae de Constantinopoli, Nominis Iesu, Sancti Rocchi, et Sanctae Mariae de Monte Carmelo. Thesaurum Reliquiarum habet scilicet: Corpus Sancti Marciani Martyris, os et brachii Sanctae Victoriae Martyris, spatulae Sanctae Luciae Martyris, spatulae Sanctae Iustae Martyris, spatulae Sancti Claudii Martyris, spatulae Sancti Joachim Martyris, spatulae Sancti Elisei Martyris et pars capitis Sancti Marcellini Martyris, Protectoris et Patroni ipsius Terrae Pedemontii, uti declarati per Sacram Congregationem Concilii. Intra eius limites, Monasterium Monialium Sancti Salvatoris, sub regula Sancti Benedicti, habet moniales 46, ultra novitias, educandas [118r.] et famulas, fundatum ab annis circa 900. Conventum Sancti Thomae de Aquino, ubi semper et assidue residere solent Patres numero 20 cum Novitiatu; ibi leguntur Philosophia et Theologia Moralis. Conventum Sanctae Mariae de Monte Carmelo, ubi residere solent decem Fratres, et locum Capuccinorum cum residentia Fratrum circa 18. Sub se habet tres Ecclesias, scilicet: Sancti Ioannis, Sancti Benedicti et Sancti Nicolai; intra eius limites Ecclesias habet Sanctae Mariae Occurribilis, Sancti Rocchi, Sancti Sebastiani et Nuntiatellae (cum hospitale pro peregrinis et pauperibus), Sancti Antonii de Padua, Sancti Marcelli, Sancti Sebastiani, Sanctae Mariae de Constantinpoli et Ecclesiae Sancti Pauli et Sanctae Luciae. Adsunt Beneficia infrascripta: in Ecclesia Nuntiatellae adest beneficium Iurispatronatus; in Ecclesia Sancti Pauli beneficium iurispatronatus; in Ecclesia Sancti Sebastiani beneficium iurispatronatus; in Ecclesia antedicta Monialium (Sancti Salvatoris), sita super foro mercatorio, in altari Sanctae Crucis, adest beneficium de iurispatronatus de familia de Benedictis; in Ecclesia Sanctae Luciae adest beneficium simplex; in Ecclesia Sancti Sebastiani minoris beneficium simplex; in Ecclesia Sancti Marcelli adest beneficium simplex. Collegiata Sanctae Crucis Castri per sex regitur Canonicos (quorum duo exercent curam animarum) et tres habet Sacerdotes et decem [118v.] Clericos; intus in ipsa Collegiata tres sunt Confraternitates, scilicet: Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii, nec non Sanctae Mariae Occurribilis. Infra eius limites adsunt Ecclesiae Sancti Spiriti (beneficii simplicis), Sancti Sebastiani (beneficii simplicis), Sancti Antonii, et Ecclesia Congregationis Animarum Purgatorii; praeterea adest Seminarium, iam dirutum per contagium, sed per eumdem Episcopum noviter cum maximo labore constructum et erectum, in quo adest Magister, qui docet duodecim discipulos sumptibus eiusdem Seminarii; dicta Collegiata tenet animas 865. Collegiata Sanctissimae Annuntiatae similiter per sex regitur Canonicos, modo ut supra, tenet animas 1244 circiter, sacerdotes ibi ascriptos decem, Clericos vero triginta, cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimae Annuntiatae; intra eius limites adsunt: monasterium monialium sub regula Sancti Benedicti, numero 13, ultra novitias, educandas et famulas, ac etiam Monasterium Coelestinorum sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, ubi resident Patres numero 5, et etiam adest Ecclesia in loco ubi dicitur Cila, sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum. Intra eosdem limites adsunt: beneficium simplex Sanctae Annuntiatellae, cappella Sancti Antonii de Padua, ecclesia Jesu et Mariae, ac etiam [119r.] Confraternitas vero dicta Sanctissimae Annuntiatae, quae suis sumptibus tenet hospitale pro infirmis. Casale Sancti Potiti habet Ecclesiam Parochialem, quae tenet animas circa 511; in ea sunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Sanctissimi Rosarii; praedictum casale nec non habet Ecclesiam aliam sub invocatione Ascensionis (cum beneficio simplici Sancti Cassiani), quae tenet duos sacerdotes et tres clericos adscriptos. Casale Sancti Gregorii habet Ecclesiam Parochialem, quae tenet animas circa 290 et clericos 2. Matrix Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum in Terra Pratae habet animas 453. Adest Abbatia Sancti Pancratii, quae tenet septem sacerdotes et quattuor Clericos cum Confraternitate Sanctae Mariae Gratiarum seu Misericordiae. Intra eius limites adsunt: monasterium Sancti Francisci Minorum Observantium, nec non Ecclesia Sancti Augustini, Confraternitas Sancti Nicolai, Ecclesia Sancti Sebastiani de iurepatronatus, Ecclesia Sanctae Mariae de Monte Carmelo de iure patronatus, Ecclesia Sanctissimae Annuntiatae de iurepatronatus et Ecclesia Sanctae Crucis de iure patronatus. Pratella habet animas 66 et Ecclesiam Parochialem sub titulo Sancti Nicolai, quae tenet clericos tres nec non Confraternitates Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii. [119v.] Nec non Sancti Blasi, Sancti Antonii, Sancti Iacobi beneficia simplicia adsunt; praterea adest hospitale pro pauperibus et exteris. Ecclesia Sancti Ioannis Euangelistae, quae est Parochialis, in Terra Aylani, habet animas 500 circa, cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii et cum beneficio Sanctae Mariae de Loreto, quod est de iurepatronatus. In ea Paroecia adsunt quattuor sacerdotes et tres clerici. Terra Letini habet Ecclesiam Archipresbyterialem, sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, quae regitur ab Archipresbytero et viginti tribus Sacerdotibus. Pro coronide nostrae Dioecesis adest Casale Calvisiorum, cum animabus 122, in quo adest Parochialis Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Montis Carmeli; in ipsa Ecclesia reperitur Confraternitas Sanctissimi Sacramenti. Die vigesima nona proximi praeteriti mensis septembris, convocato et coadunato toto Clero Dioecesano, praecedente excellenti oratione a quodam Patre Dominicano facta, et omnibus caeremoniis et solemnitatibus requisitis, fuit celebrata synodus intus in Ecclesia Cathedrali. Proximo praeterito mense Aprilis fuit facta visitatio in tota Dioecesi, in qua fuerunt sublati multi abusus et multa alia res fuerunt ordinata in augmentum Divini cultus et animarum salutis; et speratur, Divino cum auxilio, reducere ad pristinum statum supranominatum Seminarium cum spe recuperare ab imis omnem eius reditum. Pro reliquis nihil ulterius habens quod adiungam, humiliter Sanctitatis Vestrae pedes in signo mei obsequi osculor.
Pedemontii, die XIII mensis novembris 1667.
Humillimus et devotissimus servus
Dominicus Caracciolus Episcopus Aliphanus

1670

[126r.] Beatissime Pater, Episcopus Aliphanus servus Sanctitatis Vestrae pro ultimo elapso triennio satisfecit suo muneri visitandi Beatorum Apostolorum Limina , nunc vero ad Sanctitatis Vestrae pedes denuo devolutus pro currenti triennio idem iniunctus sibi onus cum reverentia intendit adimplere. Et quia idem Episcopus in alia sua precedenti visitatione plenam fecit relationem de praedictae suae Ecclesiae et Dioecesis statu, ideo omittendo quae alias esxpositae fuerunt, notificabit tantum quae de recenti sibi occurrere videtur pro animarum salute et Divini cultus augmento. Cathedralis Ecclesia Aliphana, sub titulo Assuntionis, constructa est in civitate intus, quae, quasi diruta et iam redacta ad focorum numerum 53, sub se animas 430 habet inter cives et exteros. Regitur ipsa Ecclesia per decem Canonicos, partim cives partim advenas (quorum unus est Archidiaconus, alter Primicerius) et tres tantummodo habet Clericos ibi adscriptos; Animarum cura ipsius residet penes Episcopum et per Sacram Congregationem Concilii penes Canonicum ad id in perpetuum deputatum. Regitur ipsa Ecclesia per decem Canonicos, partim cives, partim advenas, quorum unus Archidiaconus, alter Primicerius et quinque tantummodo habet clericos ibi adscriptos, animarum cura ipsius residet penes Episcopum et per Sacra Congregatione penes Canonicum ad id in perpetuum deputatum. Subtus ipsam habet inferiorem Ecclesiam in cuius Altare dicunt adesse corpus Sancti Xisti Papae et Martirys ac Protectoris et Patroni Civitatis et Dioecesis; et etiam a parte dextera prope campanilem est Ecclesiuncula, sub titulo Sanctae Luciae, ubi Canonici congregari solent statutis temporibus et contigentibus. Intus in eadem adsunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Sanctissimi Rosarii ac etiam infrascripta Beneficia: Beneficium Sancti Leonardi et Beneficium simplex Sancti Vincentii. Intus ipsam Civitatem adsunt Ecclesiae: Sanctae Catharinae (cum Confraternitate Sanctae Luciae) nec non Sancti Francisci (cum Confraternitate Jesu) et Sanctae Mariae Magdalenae, [126v.] Abbatiae familiae de Gargaglia; extra ipsam adest Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum, Ecclesia Sanctae Mariae Virginum cum beneficio de iurepatronatus Episcopi et ipsius Civitatis et Ecclesia Sancti Ioannis Jerusolimitani eiusdem Religionis. Dioecesis Aliphana infrascriptas continet Terras, inter quas insignis Terra est Pedemontii, quae tres habet Collegiatas: insignem scilicet Collegiatam Sanctae Mariae Maioris Matricis, Collegiatam Sanctae Crucis Castri eiusdem Terrae, et Collegiatam Sanctissimae Annuntiatae Vallatae similiter eiusdem Terrae; quarum cura Animarum laudabiliter ab ipsis Ecclesiis exercetur. Insignis Collegiata (Sanctae Mariae Maioris) habet circa 1985 animas et per duodecim gubernatur Canonicos, quorum unus est in Dignitate constitutus et duo curam animarum exercent; praeterea sacerdotes 12 habet et clericos 35 ibi adscriptos. Intus in ipsa habet Confraternitates: Sanctissimi Rosarii, Sanctae Mariae Occurribilis, Sanctae Mariae de Constantinopoli, Nominis Iesu, Sancti Rocchi, et Sanctae Mariae de Monte Carmelo. Thesaurum Reliquiarum habet scilicet: Corpus Sancti Marciani Martyris, os et brachii Sanctae Victoriae Martyris, spatulae Sanctae Luciae Martyris, spatulae Sanctae Iustae Martyris, spatulae Sancti Claudii Martyris, spatulae Sancti Joachim Martyris, spatulae Sancti Elisei Martyris et pars capitis Sancti Marcellini Martyris, Protectoris et Patroni ipsius Terrae Pedemontii, uti declarati per Sacram Congregationem Concilii. Intra eius limites, Monasterium Monialium Sancti Salvatoris, sub regula Sancti Benedicti, habet moniales 46, ultra novitias, educandas et famulas, fundatum ab annis circa 900. Conventum Sancti Thomae de Aquino, ubi semper et assidue residere solent Patres numero 20 cum Novitiatu; ibi leguntur Philosophia et Theologia Moralis. Conventum Sanctae Mariae de Monte Carmelo, ubi residere solent decem Fratres [127r.], et locum Capuccinorum cum residentia Fratrum circa 18. Sub se habet tres Ecclesias, scilicet: Sancti Ioannis, Sancti Benedicti et Sancti Nicolai; intra eius limites Ecclesias habet Sanctae Mariae Occurribilis, Sancti Rocchi, Sancti Sebastiani et Nuntiatellae (cum hospitale pro peregrinis et pauperibus), Sancti Antonii de Padua, Sancti Marcelli, Sancti Sebastiani, Sanctae Mariae de Constantinpoli et Ecclesiae Sancti Pauli et Sanctae Luciae. Adsunt Beneficia infrascripta: in Ecclesia Nuntiatellae adest beneficium Iurispatronatus; in Ecclesia Sancti Pauli beneficium iurispatronatus; in Ecclesia Sancti Sebastiani beneficium iurispatronatus; in Ecclesia antedicta Monialium (Sancti Salvatoris), sita super foro mercatorio, in altari Sanctae Crucis, adest beneficium de iurispatronatus de familia de Benedictis; in Ecclesia Sanctae Luciae adest beneficium simplex; in Ecclesia Sancti Sebastiani minoris beneficium simplex; in Ecclesia Sancti Marcelli adest beneficium simplex. Collegiata Sanctae Crucis Castri per sex regitur Canonicos (quorum duo exercent curam animarum) et tres habet Sacerdotes et decem Clericos; intus in ipsa Collegiata tres sunt Confraternitates, scilicet: Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii, nec non Sanctae Mariae Occurribilis. Infra eius limites adsunt Ecclesiae Sancti Spiriti (beneficii simplicis), Sancti Sebastiani (beneficii simplicis), Sancti Antonii, et Ecclesia Congregationis Animarum Purgatorii; praeterea adest Seminarium, iam dirutum per contagium, sed per eumdem Episcopum noviter cum maximo labore constructum et erectum, in quo adest Magister, qui docet duodecim discipulos sumptibus eiusdem Seminarii; dicta Collegiata tenet animas 865. Collegiata Sanctissimae Annuntiatae similiter per sex regitur Canonicos, modo ut supra, tenet animas 1244 circiter, sacerdotes ibi ascriptos [127v.] octo, clericos vero triginta, cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimae Annuntiatae. Intra eius limites adsunt: Monasterium Monialium sub regula Sancti Benedicti cum monialibus tresdecim ultra novitias, educandas et famulas, ac Monasterium Coelestinorum sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, ubi resident Patres numero quinque. Intra eius limites est Beneficium simplex Sanctissimae Annuntiatellae, Cappella Sancti Antonii de Padua ac etiam Ecclesia iure Iesu Mariaeque, et Confraternitas vero dictae Sanctissimae Annuntiationis, quae suis sumptibus tenet hospitale pro infirmis. Casale Sancti Potiti habet Ecclesiam Parochialem, quae tenet animas circa 511; in ea sunt Confraternitaes Sanctissimi Sacramenti et Sanctissimi Rosarii; praedictum casale nec non habet aliam Ecclesiam sub invocatione Ascensionis, cum beneficio simplici Sancti Cassiani, quae tenet duos sacerdotes et sex clericos adscriptos. Casale Sancti Gregorii habet Ecclesiam Parochialem, quae tenet animas circa 290, subdiaconum unum et clericum unum. Matrix Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum in Terra Pratae habet animas 453; ibi adest Abbatia Sancti Pancratii et tenet septem sacerdotes et quattuor clericos, cum Confraternitate Sanctae Mariae Gratiarum seu Misericordiae; intra eius limites adsunt: Monasterium Sancti Francisci minorum observantium, nec non Ecclesia Sancti Augustini, Confraternitas Sancti Nicolai, Ecclesia Sancti Sebastiani, Ecclesia Sanctae Mariae de Monte Carmelo, Ecclesia Sanctissimae Annuntiationis, et Ecclesia Sanctae Crucis. Pratella habet Ecclesiam parochialem sub titulo Sancti Nicolai, quae tenet [128r.] animas sexaginta sex, Diaconum unum et Clericum unum, nec non Confraternitates Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii. Vallis eiusdem de Pratae habet Ecclesiam Archipresbyteralem, quae tenet animas 502 cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii. Praedicta Terra habet Ecclesiam Sanctissimae Annuntiationis cum Confraternitate eiusdem tituli, Beneficium Sancti Viti, Ecclesiam Sancti Nicolai, beneficium simplex Sancti Antonii et Ecclesiam Sanctae Catharinae; et tenet quattuor sacerdotes, unum diaconum et tres clericos. Terra Sancti Angeli tres habet Parochias, scilicet parochiam Sanctae Mariae della Valle, Sancti Bartholomei, et Sancti Nicolai; prima Parochia tantum regitur per Archipresbyterum, reliquae vero per parochos sacerdotes, cum 659 animis in totu. Ibi sunt adscripti quindecim clerici vero et Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Montis mortuoruum nec non Ecclesia Sanctissimae Annuntiatae cum sex sacerdotibus. Raviscanina- dictae Terrae Sancti Angeli- habet Parochiam Sanctae Crucis cum animabus 367, sacerdotes novem, subdiaconum unum et clericos duos, cum beneficio de iurepatronatus illorum de Antonello, nec non habet Ecclesiam Sanctissimae Annuntiatae cum Confraternitatibus Sanctissimi Rosari , Pietatis, et Montis mortuorum , ac etiam habet Beneficia Sancti Antonii de Vienne, Sanctae Mariae de Costantinopoli, Sancti Iacobi cum Confraternitate Sanctissimi Sacramenti , et Beneficium Sanctae Mariae de Monte Carmelo. Ecclesia Sancti Ioannis Evangelistae, in Terra Ailani, habet animas 500, cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii; habet etiam beneficia: [128v.] Sanctae Mariae de Loreto, Purificationis, Sanctae Mariae de Alto Pede, Sancti Antonii de Padua; ibi adsunt quattuor sacerdotes, diaconum unum et clerici quattuor. Terra Letini habet Ecclesiam Archipresbyteralem sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, quae regitur ab Archipresbytero et viginti tribus sacerdotibus, cum duobus subdiaconis, tamquam receptitiam, cui sunt adscripti sex clerici, cum Confraternitatibus Sanctissimi Rosarii et Sanctissimi Sacramenti; habet etiam Ecclesiam Sanctae Mariae a Castello, cum beneficio simplici Sanctae Margaritae, et Ecclesias Sanctae Mariae dello Perrone, Sancti Blasii, Sancti Antonii et Sancti Iacobi; adest hospitale pro pauperibus et exteris; et tenet animas 800. Pro Coronide meae Dioecesis adest casale Calvisiorum, cum animabus 122 et focis 26, in quo adest parochialis Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Montis Carmeli, in qua reperitur Confraternitas Sanctissimi Sacramenti. Die decima tertia proximi praeteriti mensis aprilis currentis anni 1670 fuit celebrata synodus in Ecclesia Cathedrali, coadunato toto clero Dioecesano, praecedente excellenti oratione a quodam Patre Coelestino facta, et omnibus coeremoniis et solemnitatibus requisitis. Proximo praeterito mense Aprilis fuit facta visitatio in tota Dioecesi, in qua fuerunt sublati multi abusus et multa alia fuerunt ordinata in augmentum Divini cultus et [129r.] Salute animarum; et speratur Divino adiuvante auxilio educere ad pristinum statum supranominatum seminarium cum spe recuperationis omnium eius reddituum. Pro reliquis nihil ulterius habens, quod adiungam, humiliter Sanctitatis Vestrae pedes in signo mei obsequi et reverentiae osculor.
In Aliphis, die prima mensis Maii 1670
Humillimus et devotissimus servus, Dominicus Caracciolus Episcopus Aliphanus

1673

[134r.] Beatissime Pater, Cathedralis Ecclesia Aliphana sub titulo Assuntionis constructa est intus in civitate in planitie prope fulvium Volturnum sita, muribus antiquis in quadrato circumdata, modo dirutam et fere extinctam, et iam redactam ad focularium numerum 66, sub se animas 560 habentem, cuius populus ex civibus et exteris conflatur. Cathedralis Ecclesia per undecim Canonicos regitur, quorum primus archidiaconus, secundus primicerius, tertius canonicus curatus, coeteri canonici simplici sunt; praeterea unum sacerdotem et sex clericos adscriptos habet. Animarum cura, quae prius penes Episcopum existebat, modo a canonico sacerdote per Sacram Congregationem Concilii ad id in perpetuum deputato exercetur. Subtus ipsam habet inferiorem Ecclesiam in cuius Altare corpus Sancti Xisti papae et martyris ac patroni et protectoris Civitatis adesse fama est per antiquam traditionem; ac etiam a parte dextera prope campanilem ecclesiuncula sub titulo Sanctae Luciae, ubi canonici destinatis temporibus et contingentis solent congregari. Intus in eadem adsunt Confraternitates Sancti Sacramenti et Sancti Rosarii ac etiam infrascripta beneficia videlicet: Beneficium Sancti Leonardi familiae de Balisis et beneficium simplex Sancti Vincentii. Intus in ipsa Civitate adsunt Ecclesiae: Sanctae Catherinae cum Confraternitate Sanctae Luciae, Sancti Francisci cum Confraternitate Iesu, Sanctae Mariae Magdalenae, Abbatia familiae Gargaglia. [134v.] // //Extra moenia Civitatis adsunt: Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum, Ecclesia Sanctae Mariae Virginum cum beneficio de iure patronatus, et Ecclesia Sancti Ioannis Hierosolymitani cuiusdem Religionis. Dioecesis Aliphana infrascriptas continet Terras, inter quas insignis Terra est Pedemontii, quae tres collegiatas habet, scilicet insignem collegiatam Sanctae Mariae Maioris matricis, collegiatam Sanctae Crucis Castri et collegiatam Sanctissimae Annuntiatae Vallatae, quarum Animarum cura ab eisdem Ecclesiis laudabiliter exercetur. Ista insignis collegiata Sanctae Mariae Maioris habet animas 1980 circiter, per duodecim gubernatur canonicos, quorum unus est Archipresbyter, et elective annuatim duo ex canonicis electis cura animarum exercetur praevia tamen episcopali approbatione; praeterea sacerdotes sexdecim, subdiaconos duos, clericos vigintinove habet ascriptos. Intus in ipsa Confraternitates Sanctissimi Rosarii, Sanctae Mariae Occurribilis, Sanctae Mariae de Costantinopoli, Nominis Iesu, Sancti Rocci et Sanctae Mariae de Monte Carmelo existunt. Thesaurum reliquiarum habet scilicet corpus Sancti Marciani martyris, os et brachia Sanctae Victoriae martyris, spatulam Sanctae Silviae martyris, spatulam Sanctae Iustae martyris, spatulam Sancti Claudii martyris, spatulam Sancti Ioachim martyris, spatulam Sancti Elisei martyris, partem capitis Sancti Marcellini martyris protectoris et patroni ipsius Terrae Pedemontii pro Sacra Congregatione Concilii, ut asserunt, declarati. Intra eius limites adsunt: Monasterium monialium Sanctissimi Salvatoris, sub regula Sancti Benedicti, quod moniales 46 habet, ultra novitias, educandas et famulas, fundatum ab annis ut asserunt circa 900; Conventum Sancti Thomae de Aquino, ubi semper et assudue residere solent Patres numero 19 cum novitiatu, et leguntur Philosophia et Theologia moralis; Adest Conventus Sanctae Mariae de Monte Carmelo in quo residere solent decem Fratres partim sacerdotes partim laici; Locus Capuccinorum cum residentia Fratrum 18 circiter. Adsunt [135r.] etiam sub se et intra eius limites Ecclesiae: Sancti Ioannis, Sancti Benedicti, Sancti Nicolai, Sanctae Mariae Occurribilis, Sancti Rocci, Sancti Sebastiani, Nuntiatellae cum hospitali pro peregrinis et pauperibus, Sancti Antonii de Padua, Sancti Marcelli, Sancti Sebastiani minoris, Sanctae Mariae de Costantinopoli, Sancti Pauli, et Sanctae Luciae. In quibus Ecclesiis adsunt beneficia infrascripta: beneficium iurispatronatus Nuntiatellae, beneficium iurispatronatus Sancti Pauli, beneficium iurispatronatus Sancti Sebastiani, beneficium iurispatronatus in Altare Sanctae Crucis in Ecclesia Monialium existenti super foro mercatorio, in praedicta Ecclesia autem beneficium de iurepatronatus illorum de Benedictis, beneficium vero iurepatronatus Sancti Casimiri, beneficium simplex in Ecclesia Sanctae Luciae, beneficium simplex in Ecclesia Sancti Sebastiani minoris, beneficium simplex in Ecclesia Sancti Marcelli. Collegiata Sanctae Crucis Castri a sex regitur canonicis (quorum duo exercent animarum curam); praeterea sex sacerdotes, diaconum unum, alterum subdiaconum, tresdecim clericos adscriptos habet, et tenet animas 870. Intus in ipsa tres adsunt Confraternitates, scilicet Sanctissimi Corporis Christi, Sanctissimi Rosarii ac Sanctae Mariae Occurribilis. Intra eius limites adsunt: Ecclesia Sancti Spiritus beneficii simplicis, Ecclesia Sancti Sebastiani beneficii simplicis, Ecclesia Sancti Antonii beneficii de iure patronatus Ecclesiae Congregationis animarum Purgatorii et Gratiarum omnium; nec non Seminarium adest, iam dirutum per contagium, sed per Episcopum noviter constitutum, in quo adest Ludi magister pro docendis et educandis 12 discipulis gratis, sumptibus tamen dicti Seminarii. Collegiata Sanctissimae Annuntiatae similiter per sex regitur Canonicos modo ut supra, habet animas 1250 circiter, sacerdotes undecim ibidem adscriptos et clericos 28, una cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimae Annuntiatae. Intra eius limites adsunt: Monasterium monialium sub regula Sancti Benedicti cum Monialibus 13, ultra novitias, educandas et famulas; ac etiam Monasterium Coelestinorum, sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, ubi resident Patres numero sex. Adsunt quoque: [135v.] beneficium simplex Sanctissimae Annuntiatellae, cappella de iure patronatus Sancti Antonii de Padua, ac etiam Ecclesia de iure patronatus Iesus Mariaeque. Confraternitas vero dictae Sanctissimae Annunciationis suis sumptibus tenet hospitale pro infirmis. Casale Sancti Potiti habet Ecclesiam Parochialem, quae tenet animas 422 circiter, unum Parochum, sex clericos et quattuor sacerdotes, quorum unus est cappellanus etiam Ecclesiae sub invocatione Ascensionis, ab Universitate constructae, quae habet beneficium simplicem Sancti Cassiani. In Ecclesia Parochiali sunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Sanctissimi Rosarii. Casale Sancti Gregorii habet Ecclesiam Parochialem quae tenet animas 290 circiter, sacerdotem unum- qui est Parochum- et subdiaconum unum. Terra Pratae, in qua adsunt Matrix Ecclesia Sanctae Mariae Gratiarum et Abbatia Sancti Pancratii, habet animas 460, sacerdotes septem et clericos sex ibidem adscriptos, cum Confraternitate Sanctae Mariae Gratiarum seu Misericordiae; intra eius limites non parum distat ab habitatu Monasterium antiquum Sancti Francisci minorum Observantium, in quo continue inhabitant octo fratres. Adsunt etiam: Ecclesia Sancti Augustini, olim Monasterii Ordinis Eremitarum Sancti Augustini, quae nunc vero regitur a Presbyteris dictae Terrae, Ecclesia Sancti Sebastiani de iurepatronatus, Ecclesia Sanctae Mariae de Monte Carmelo de iurepatronatus, Ecclesia Sanctissimae Annunciationis de iurepatronatus, Ecclesia Sanctae Crucis de iurepatronatus et Confraternitas Sancti Nicolai. Pratella, quae Ecclesiam parochialem habet sub titulo Sancti Nicolai, tenet animas 166 et habet Parochum unum, sacerdotes duos, clericos duos, atque etiam Confraternitates Sanctissimi Corporis Christi, et Sanctissimi Rosarii, ac hospitale pro peregrinis. Terra Vallis Pratae habet Ecclesiam Archipresbyteralem et animas 510, sacerdotes quinque, clericos tres ac subdiaconum unum, cum Confraternitatibus Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii; praeterea habet Ecclesiam Sanctissimae Annunciationis cum confraternitate eiusdem tituli, beneficium de iurepatronatus Sancti Viti, beneficium Sancti Nicolai etiam de iurepatronatus, et beneficia simplicia [136r.] Sancti Antonii et Sanctae Catherinae. Terra Sancti Angeli tres habet Parochias, scilicet Sanctae Mariae della Valle, Sancti Bartholomei et Sancti Nicolai; prima tantum regitur per Archipresbyterum, reliquae vero per Parochos. Ecclesia Sanctae Mariae della Valle habet animas 660, clericos sex et sacerdotes 13, quorum quinque senescentes sunt, unus concubinus, duo vero paralitici et consequenter inhabiles ad inserviendum Ecclesiae; huc unum tantum ex Clericis nomine Michael Angelus Girardus habilis est ad inserviendum, ob quod supradicta Parochia maximum detrimentum patitur in divinis; in omnibus sacris functionibus et in processionibus Saeculares deferunt Crucem, thuribulum, aspersorium et funguntur officio clericorum. Praterea adest Marchio Petrae Vairani nomine Franciscus Grimaldus qui nullo modo vult permittere ut aliis sumant habitum clericalem; ideo ipse Episcopus humiliter supplicat Sanctitatem Vestram pro opportuno remedio. Ibi adsunt praeterea: Ecclesia Sanctissimae Annuntiatae consociata cum Parochia et Ecclesia Sanctae Mariae Portae Paradisi, quae est iurispatronatus familiae Girardi; Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Montis Mortuorum cum duobus beneficiis de iurepatronatus. Raviscanina, departimentum dictae Terrae Sancti Angeli, habet Parochiam Sanctae Crucis, cum animabus 370, sacerdotes octo et clericum unum, qui clericus pariter inhabilis est ad serviendum ecclesiae quia habet annos 39; ideoque dicta Parochia in servitio divino plurimum patitur ob supraenarratas causas cum dicto Marchione Petrae Vairani, utilis dominus dicti departimenti, qui impedit Patres familias, eos terrendo et carcerando, ne filii sui habitum clericalem suscipiant; ideo supplicatur Sanctitatem Vestram pro opportuno remedio. [136v.] Adsunt praeterea: Ecclesia Sanctissimae Annuntiatae, de iurepatronatus, cum Confraternitatibus Sanctissimi Rosarii, Pietatis et Montis Mortuorum, beneficium de iure patronatus sub titulo Sancti Antonii de Vienne, beneficium Sanctae Mariae de Costantinopoli de iurepatronatus, beneficium Sancti Iacobi de iurepatronatus cum Confraternitate Sanctissimi Sacramenti, beneficium Sanctae Mariae de Monte Carmelo de iure patronatus, beneficium illorum de Antonellis; Ailanum Archipresbyteralem habet Ecclesiam sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae cum animabus 900, octo sacerdotes et clericos duos eidem Ecclesiae adscriptos, et Confraternitates Sanctissimi Corporis Christi et Sanctissimi Rosarii; adsunt vero: beneficium de iurepatronatus Sanctae Mariae de Laureto, beneficium de iurepatronatus sub titulo Purificationis, beneficium Sanctae Mariae de Altopede similiter de iurepatronatus, beneficium Sancti Antonii de Padua. Letinum habet 820 animas et Archipresbyteralem Ecclesiam, sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, quae regitur ab Archipresbytero, et quum receptitia sit, ibi sunt adscripti etiam 18 sacerdotes et sex clerici; in ea sunt Confraternitates Sanctissimi Rosarii et Sanctissimi Sacramenti. Letinum habet etiam Ecclesias: Sanctae Mariae de Castello, Sanctae Margheritae, Sanctae Mariae dello Perrone, Sancti Blasii, Sancti Antonii, Sancti Iacobi; adest praterea hospitale pro pauperibus et exteris. Pro coronide dictae Dioecesis adest casale Calvisiorum, eius animae sunt 130 circiter, in quo adest Parochialis Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae de Monte Carmelo in qua reperitur Confraternitas Sanctissimi Sacramenti. Die nona huius mensis aprilis 1673, Dominica in Albis, fuit celebrata synodus dioecesana intus in Ecclesia Cathedrali, convocato previis edictis et coadunato universo Clero, habita in ea oratione a Reverendo Fratre Elia Mainolpho carmelita, et omnibus aliis caeremoniis et solemnitatibus requisitis adimpletis. [137r.] In eodem mense fuit peracta in tota Dioecesi Santa Visitatio, in qua provisum fuit multis rebus et signanter circa oeconomiam Ecclesiarum et Cappellarum et omnia quae ad animarum salutem et fidei incrementum residere visa sunt. In coeteris nihil ulterius habens quid referam Sanctitatis Vestrae pedes in signo aetherni mei obsequi et perpetuae reverentiae osculor, Deumque enixe precor ut Sanctitatem Vestram diu servet incolumem.
Pedemontii, die 12 mensis Maii 1673
Humillimus servus Dominicus Caracciolus Episcopus Aliphanus

Monsignor Giuseppe de Lazara, 8 relazioni (1677- 1681- 1683- 1689- 1690- 1693- 1696- 1700)

Nel 1689 monsignor de Lazara covava l’idea, che si sarebbe concretizzata di lì a poco, di erigere un nuovo seminario diocesano, a Piedimonte nel quartiere di Vallata, devolvendo allo scopo i redditi dei dismessi conventi di San Francesco (in Alife) e di Sant’Antonio (in Ailano). Il seminario fu ultimato nel 1692, e l’anno dopo c’erano già dodici alunni, istruiti nelle umane lettere e nelle discipline ecclesiastiche. Nel 1696 la cattedrale, in Alife, era quasi completamente ricostruita, ma fu ultimata solo nel 1700. Gli alunni del seminario, nel 1700, salirono a quattordici, sei dei quali erano esenti da rette.

1677

[141r.] Ecclesia cathedralis Allipharum residet in Terra Laboris Regni Neapolitani, in planitie collibus circumdata, iuxta fluvium Volturnum, subiecta Beneventanae Metropoli; ipsa Ecclesia regitur et gubernatur a decem Canonicis et dignitatibus duabus, Archidiaconus et Primicerius; redditus uniuscuiusque Canonicatus non excedunt ducatos viginti quinque, monetae Regni; in ipsa Ecclesia nullo modo recitantur officium divinum neque Missa conventualis quotidie, sed tantum Missa cantata in diebus festivis de praecepto et de raro vespera. Tota Dioecesis possidet sub se septem Terras et quattuor Casalia; dictaque Civitas alliphana non excedit octuaginta focolaria. Prima Terra est Pedemontium, ubi ob aeris amoenitatem Episcopus habet proprium Palatium, ubi prius residebat, sed nunc dictum Palatium est fere dirutum in maiori parte; ideo ad praesens habitat Vallatae, quae distat a dicta Civitate Allipharum duo milliaria. In dicta Terra sunt tres Collegiatae, quarum prima est sub titulo Sanctae Mariae Maioris et regitur a duodecim Canonicis cum dignitate Archipresbiterali et in ipsa recitantur divinum officium et Missa Conventualis; Cura [141v.] Animarum eiusdem est penes Capitulum, quod singulis annis nominat duos Canonicos pro dicta Cura, qui Episcopo praesentati Animarum curam exercent. In eadem Terra quattuor sunt monasteria virorum, scilicet Sancti Dominici, Montis Carmeli, Capucinorum, Sancti Petri de Alcantara; quintum vero, mulierum, sub regula Sancti Benedicti, est Ordinario subiectum. Casale Sancti Potiti eiusdem Terrae habet proprium Parochum, qui exercet curam animarum. Castrum eiusdem Terrae habet secundam Collegiatam sub titulo Sanctae Crucis, cum sex Canonicis, in qua tantum recitantur divinum officium et missa conventualis in hebdomada, iuxta mercedem Piae dispositionis quondam Iacobi de Abbraccia et ad praescriptum decreti Sacrae Congregationis Concilii, cum clausula quod si augentur fructus provenientes ex dicta haereditate augeantur etiam onera Canonicorum. Sub eadem Collegiata reperiuntur Ecclesia receptiva sub titulo Sancti Antonii de Padua ac etiam Seminarium; propter nefandum contagium praeteritum redditus eiusdem Seminarii sunt valde diminuti, propter quod non reperitur in statu integrae fundationis; curabitur quod saltem in illo resideat Magister grammaticae; cura animarum eiusdem Collegiatae et in Casale Sancti Gregorii exercetur per proprios Parochos. Vallata eiusdem Terrae habet tertiam Collegiatam, sub titulo Sanctissimae Annuntiatae, quae similiter regitur a sex Canonicis; cura animarum eiusdem Collegiatae exercetur ut in prima; ipsa Collegiata habet sub se duo Monasteria, Coelestinorum ordinis unum, et Monialium ordinis [142r.] Sancti Benedicti alterum, sub cura et oboedientia Ordinarii. Prata est secunda Terra, quae habet Ecclesiam sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, quae regitur ab Archipresbytero et per eundem exercetur Cura animarum; ipsa Ecclesia est etiam receptiva una cum Abbatia Sancti Pancratii; et in eadem Terra reperitur Monasterium virorum Sancti Francisci de observantia. Tertia Terra est Vallis Pratae quae receptivam habet Ecclesiam sub titulo Sancti Sebastiani; in ipsa Ecclesia cura animarum exercetur per Archipresbyterum. Pratella est quarta Terra, totaliter diruta, quae non excedit viginti focularia; Cura animarum Ecclesiae sub titulo Sancti Nicolai iuris patronatus Universitatis dictae Terrae exercetur per Archipresbyterum. Castellum Sancti Angeli est quinta Terra, una cum casale Raviscaninae; Archipresbyteralem Ecclesiam sub titulo Sanctae Mariae Vallis possidet, in qua conservantur fons Baptismalis, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum et Sacramentalia; duas alias Parochias habet, quae carent fonte Baptismali, Eucharistiae Sacramento et Sacramentalibus; vero Parochia sub titulo Sanctae Crucis Raviscaninae eiusdem Terrae regitur a Parocho, qui omnia Sacramenta ad Parochos pertinentia exercet. Aylanum est sexta Terra, ibi cura animarum exercetur per Archipresbyterum; et habet alios sacerdotes et clericos ipsius Parochiae inservientes. Ultima Terra Letinum est et satis populata, quae Ecclesiam Archipraesbyteralem receptivam habet, et plures adscriptos sibi sacerdotes continet et clericos. [142v.] Et pro coronide habet casale Calvisiorum cum Ecclesia quae regitur a proprio Parocho, qui exercet curam animarum cum coeteris Sacramentis ad dictam curam spectantibus; ibi est unus tantum clericus. Totam Dioecesim pro hoc anno visitavi, Doctrinam Christianam pueros educandos mandavi, Sacra Concilia et praesertim Tridentinum , Bullas et Constitutiones Summorum Pontificum exactissime servari iussi, festos dies sanctificari, matrimonia rite celebrari et alia ad bene sancteque vivenda observari praecepi. Synodum etiam Aliphi celebravi, in qua decreta sancivi, quae ad totam Dioecesim reformandam et in moribus christianis conservandam necessaria videbantur. Mandavi Canonicos Cathedralis Ecclesiae Aliphanae praedictae omni futuro tempore Adventus teneantur recitare quotidie divinum officium et celebrare Missam Conventualem, quia in eadem Ecclesia nullo modo recitabatur divinum officium, nec Missa conventualis celebrabatur , sed tantum Missa cantata in diebus festivis de praecepto et de raro vespera. [143r.] Multi anni ante nefandum Contagium fuit erectum Seminarium in dicto Castro cum Bullis Apostolicis et conditione quod a dicto Castro numquam esset amovendum; et usque ad dictum annum Contagii ibi permansit, cum duobus Magistris, unus Lector Grammaticae alter vero Musicae, cum sex alumnis educandis et instruendis, una cum dictis Praceptoribus expensis dicti Seminarii alendis; de praesenti vero ob tenuitatem reddituum vix poterit Magister Grammaticae subsistere sumptibus dicti Seminarii pro instruendis Pueris. A nostro Praedecessore fuerunt citati in judicio Ioannis Bapta Cittadinus et Joseph Cittadinus, eius frater, praetensi haeredes fundatoris dicti Seminarii, ad reddendam rationem dictorum reddituum; dicti fratres Cittadino, qui nihil facientes moras in convertendo ad proprios usus dictos redditus, cum diversis subterfugiis, evitandi causa dictam redditionem rationis, Metropolitam Beneventanum et Cameram Apostolicam appellaverunt, sed a qua fuit prolatum decretum ad beneficium Nostri Praedecessoris. Nunc vero praetendit solus Joseph, quia[143v.] frater vitam cum morte commutavit, ad ipsum spectare electionem Rectoris et Praeceptoris dicti Seminarii, licet ne Instrumentum fundatoris ne decretum Camerae Apostolicae talem ei tribuant auctoritatem; sed usque adhuc dictus Joseph non cessat exigere Seminarii redditus et alia bona eiusdem retinere cum gravi danno eius animae et dicti Seminarii fundati unice pro instructione puerorum; casus iste remittitur prudentiae Eminentium Vestrorum. Introitus vero Mensae Episcopalis Alipharum in pecuniis non excedunt ducatos trecentum triginta quinque (monetae Regni), quibus per decimas adiunguntur 330 tumulos frumenti, pretio ducatorum centum sexaginta quinque, in toto ascendunt ad summam ducatorum quinquecentum; [144r.] ex quibus deducuntur ducati centum triginta (monetae Regni) pro debito, et sic reducitur summa ad ducatos trecentum septuaginta. Hic est Status Ecclesiae Aliphanae quem ego Joseph de Lazara, indignus Episcopus, refero Vestris Emininentiis. Cum veniam ad Romam Apostolorum Petri et Pauli Limina visitaturus et nostri Papae Innocenti Undecimi pedes deoscolaturus, petam a Vestris Eminentiis ut benigne legant meam relationem et respondeant cum monitionibus opportunis ad meam Ecclesiam bene gubernandam.
Pedemontii, 20 februarii 1677
Humillimus servus Joseph de Lazara Episcopus Aliphanus
*+++ *1681**
[148r.] Civitas Aliphana posita est in Terra Laboris Regni Neapolitani in planitie collibus circumdata prope fluvium Volturnum; dicta Civitas non excedit octuaginta focularia. Cathedralis in eadem sita Beneventanae Metropolis est subiecta. Iuxta plateam eiusdem Cathedralis adest Palatium Episcopale dirutum excepta sala superiori; intendit modernus Episcopus illum reparare et habitabile ad sui libitum reddere. Cathedralis regitur et gubernatur per decem Canonicos et duas Dignitates, Archidiaconum et Primicerium; redditus uniuscuisque Canonicatus non excedunt ducatos viginti quinque monetae [148v.] Regni Neapoletani; in ipsa Cathedrali nullo modo recitantur officium divinum neque missa conventualis quotidie, sed tantum missa cantata in diebus festivis de praecepto. Tota Dioecesis possidet sub se septem Terras et quattuor Casalia. Prima terra est Pedemontium ubi ob aeris amoenitatem habet Episcopus proprium Palatium quod, fere dirutum, restauravi; quod nunc in omnibus sui partibus ab eodem inhabitatur. Distat Pedemontium a Civitate aliphana duo milliaria. In dicta Terra sunt tres Collegiatae, quarum prima sub titulo Sanctae Mariae Maioris, quae regitur a duodecim Canonicis cum dignitate Archipresbyteratus; in ipsa Collegiata tantum recitantur divinum officium et missa conventualis singulis diebus. Cura animarum est penes Capitulum quod singulis annis nominat duos Canonicos qui, Episcopo praesentati et approbati, animarum curam exercent. In eadem Terra quattuor sunt Monasteria virorum, scilicet Sancti Dominici [149r.] Ordinis Praedicatorum, Carmelitarum, Capucinorum, Sancti Petri de Alcantara; quintum vero Monialium sub regula Sancti Benedicti, Ordinario subiectum. Casale Sancti Potiti eiusdem Terrae est sub cura animarum quae a proprio Parocho exercetur. Castrum eiusdem Terrae habet secundam Collegiatam sub titulo Sanctae Crucis, cum sex Canonicis, in qua divinum officium et missa conventualis in duabus diebus hebdomadae recitantur; ad summum, iuxta redditus qui percipiuntur ex Pia dispositione quondam Iacobi de Abbraccia et ad praescriptum decreti Sacrae Congregationis Concilii, si augeantur fructus augeantur etiam onera; sub eadem Collegiata reperitur etiam Ecclesia receptiva sub titulo Sancti Antonii Patavini. Aderat etiam Seminarium cuius redditus grassante peste penitus deperditi sunt; et necesse est ut aliunde erigatur, sic ut infra dicetur. Cura animarum exercetur a Canonicis modo supradicto, ut in illa Pedemontii. Adest etiam Casale Sancti Gregorii sub cura animarum proprii Parochi. [149v.] Vallata eiusdem Terrae habet tertiam Collegiatam sub titulo Sanctissimae Annunciationis, continentem aequaliter sex Canonicos a quibus exercetur cura animarum. Adsunt in eadem duo Monasteria, unum Ordinis Coelestinorum, alterum Monialium Ordinis Sancti Benedicti, sub cura et oboedientia Ordinarii. Est Prata secunda Terra quae habet Ecclesiam sub titulo Sanctae Maria Gratiarum, quae regitur ab Archipresbytero et per eundem exercetur cura animarum; Ipsa est Ecclesia receptitia, una cum Abbatia Sancti Pancratii; et in eadem Terra adest Monasterium Fratrum Minorum de observantia. Tertia terra est Vallis Pratae, quae receptitiam habet Ecclesiam sub titulo Sanctorum Rocchi et Sebastiani et cura animarum exercetur per proprium Archipresbyterum. Quarta Terra est Pratella, totaliter diruta, quae non excedit decem focolaria; Cura animarum in Ecclesia sub titulo Sancti Nicolai iuris patronatus Universitatis dictae Terrae exercetur per Archipresbyterum. Castrum Sancti Angeli est quinta Terra, cum Casale Raviscaninae, quae Archipraesbyteralem Ecclesiam sub titulo Sanctae Mariae Vallis habet, in qua [150r.] adest fons Baptismalis; ibi Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum asservantur et Sacramentalia; etiam alteram Parochiam habet sub titulo Sancti Bartholomei, quae caret fonte Baptismali, Sanctissimo Eucharistiae Sacramento et Sacramentalibus. Tertia vero Parochia sub titulo Sanctae Crucis Raviscaninae eiusdem Terrae regitur a proprio Parocho, qui omnia Sacramenta ad Parochos pertinentia exercet. Sexta Terra est Aylanum, ibi cura animarum exercetur per Archipresbyterum illius Ecclesiae sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae, quae habet alios sacerdotes et clericos inservientes. Letinum est ultima Terra et satis populata, quae habet Ecclesiam sub titulo Sancti Ioannis Baptistae receptivam, ubi cura animarum exercetur per Archipresbyterum et plures adscriptos sibi sacerdotes et clericos habet. Et pro coronide habet quartum Casale, Calvisiorum, in quo adest Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Montis Carmeli, quae regitur a proprio Parocho, qui ministrantur Sacramenta animabus ibi habitantibus. [150v.] Dioecesim quolibet anno visitavi, in Doctrina Christiana instruendos pueros et ignorantes mandavi, Sacra Consilia ac praesertim Tridentinum, Bullas et Constitutiones Summorum Pontificum exactissime servari iussi, festos dies sanctificari, matrimonia rite celebrari, et alia ad bene vivendum observari praecepi. Synodum Alliphae celebravi in qua decreta et sanctiones sancivi, quae ad totam Dioecesim reformandam et in moribus Christianis conservandam necessaria videbantur. Ab anno 1651 Seminarium in hac Dioecesi per quondam Dominum Gabrielem Ioannis Antonii sacerdotem incolam et oriundum Castri Pedemontii erectum fuit ex proprio aere, habitationem, suppelectilia et alia necessaria tradendo pro commoditate et habitatione Alumnorum (et, inter alia, ducatos mille monetae Regni Neapolitani) applicanda in fundis fructiferis pro alimentis dictorum Alumnorum, quae in toto [151r.] applicata fuere, sub infrascriptis conditionibus, scilicet quod ullo unquam tempore tam ipsum Seminarium quam fundum annuosque redditus assignatos neque in toto neque in parte possint amoveri a dicto Castro. Ab Episcopo tunc temporis occupante sedem Alliphanam, ad magis sustinendum dictum Seminarium, fuere annexi redditus duo Conventuum suppressorum ab Papa Innocentio X, unum Sancti Francisci degentem, in Civitate Alliphae, alterum Sancti Antonii, existentem in Terra Aylani. Per quinque tantum annos fuit Seminarium [151v.] valde activum, usque ad annum 1656, ex quo tempore grassante saevissima peste non solum habitantes dicti Castri mortis falx subegit sed etiam vicina loca destruxit. Quare nulla mihi aperitur via nisi Seminarium collocare in dicto Conventu Sancti Francisci civitatis Alliphi, maxime [152r.] exhibente Universitate dictae Civitatis scuta circiter centum annuatim ad sustentationem eiusdem Seminarii, quod erit decus Cathedralis et Episcopi, qui ad hunc effectum restaurat eius Palatium ut ibi inhabitare possit et sic alumnos sub eius oculis habere et curare eorum progressum tam in litteris quam in caeremoniis Ecclesiasticis. Hic est status Ecclesiae Alliphanae, quem ego Joseph de Lazara, indignus Episcopus, refero Dominis Vestris Eminentissimis et ab eisdem peto ut benigne legant et respondeant cum monitionibus opportunis ad meam Ecclesiam bene gubernandam.
Alliphi dies prima Junii 1681
Humillimus servus Joseph de Lazara Episcopus Aliphanus

1683

[156r.] Ecclesia Alliphana residet in Terra Laboris Regni Neapolitani in planitie collibus circumdata iuxta fluvium Volturnum, subiecta Beneventanae Metropoli. Cathedralis regitur et gubernatur a decem Canonicis et duabus dignitatibus, Archidiaconatus et Primiceriatus; redditus cuiusque Canonicatus non excedunt ducatos viginti quinque monetae Regni Neapolitani. In Cathedrali nullo modo recitabantur horae Canonicae nec Missa quotidiana, sed tantum Missa cantata in diebus festivis de praecepto ac de raro vespere. Nunc vero per monitiones et praecepta dicti Canonici persolvunt in choro et horas canonicas quotidie et Missam Conventualem. Tota Dioecesi [156v.] possidet sub se septem Terras et quattuor Casalia; dicta Civitas Allipahana non excedit centum focolaria. Prima Terra est illa Pedemontii, ubi ob aeris amoenitatem Episcopus habet proprium Palatium, quod olim fere dirutum et inhabitabile erat. Nunc actualis Episcopus propriis sumptibus ad comodam habitationem reduxit ita ut ab Episcopis futuris, sicut de praesenti, habitari possit; hocque non sine considerabili expensarum iactura, attenta tenuitate Mensae Episcopalis, et cum excedentia ducatorum sexcentum, ultra considerabilem summam, in reducendos multos Mensae territorios incultos et spinosos ad culturam, cum non mediocri benefitio eiusdem Mensae. Pedemontium distat a dicta Civitate Alliphana duo milliaria, et in dicta Terra sunt tres Collegiatae, quarum prima est sub titulo Sanctae Mariae Maioris, quae regitur a duodecim Canonicis cum dignitate Archipresbyteratus; ibi recitantur quotidie divinum officium [157r.] ac Missa Conventualis; redditus sunt proportionati ad munus obeudum ex piis legatis Testatorum; Cura vero Animarum eiusdem est penes Capitulum, quod singulis annis nominat duos Canonicos pro dicta cura, et per Episcopum approbatos, curam Animarum exercent. In eadem Terra quattuor sunt Monasteria Virorum, nempe Sancti Thomae de Aquino Ordinis Praedicatorum, Montis Carmeli, Capuccinorum et Discalceatorum Sancti Petri de Alcantara. Quintum vero Monialium sub regula Sancti Benedicti, Ordinario subiectum. Sub dicta Terra adest casale Sancti Potiti, in quo cura animarum a proprio Parocho exercetur. Castrum eiusdem Terrae habet secundam Collegiatam sub titulo Sanctae Crucis, cum sex Canonicis, in qua tantum recitantur divinum officium et Missa conventualis duabus vicibus in hebdomada, iuxta redditus provenientes [157v.] ex pia dispositione quondam Iacobii de Abbraccia, et ad praescriptum decreti Sacrae Congregationis Concilii, cum clausula quod si augeantur fructus augeantur ad ratam onera. Nunc vero, quia illos Ego obbligavi cum Constitutionibus Synodalibus, recitant etiam divinum officium et missam quotidianam, in toto cursu Adventus, Qudragesimae, festis de praecepto, in festivitatibus Beatae Virginis Mariae et Doctorum Ecclesiae; quia vere et realiter redditus sunt tenuissimi, non est necesse recitare quotidie horas Canonicas et Missam Conventualem. Cura animarum dicti Castri est penes Capitulum, in eodem modo et forma quo supra in Collegiata Sanctae Mariae Maioris Pedemontii, sicuti etiam Collegiata Vallatae ut infra. Sub eadem Collegiata reperitur Ecclesia receptiva sub titulo Sancti Antonii Patavini, quae regitur a [158r.] quibusdam Sacerdotibus. Vallata eiusdem Terrae habet tertiam Collegiatam, quae similiter regitur a sex Canonicis, sub titulo Sanctissimae Annuntiationis. Ibi recitantur diviunum offitium, ut in Collegiata Sanctae Crucis Castri, nempe tempore Adventus, Quadragesimae de praecepto, in festivitatibus Beatae Virginis Mariae et Doctorum Ecclesiae; Cura etiam animarum eiusdem Vallatae est penes Capitulum, quod quolibet anno nominat duos Canonicos sicuti in aliis duabus Collegiatis ut supra; Vallata habet sub se Monasterium Coelestinorum, in quo aderat sufficiens numerus Religiosorum cum Abbate; tribus ab hinc annis tres tantum resident de licentia Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium; ad hoc fabricetur Monasterium prope Ecclesiam, existendo nunc eorum habitatio in facie Ecclesiae, non sine indecentia, quod [158v.] opus adhuc non est coeptum. Adest etiam Monasterium Monialium sub regula Sancti Benedicti, sub cura et obedientia Ordinarii. Prata secunda Terra est, quae habet Ecclesiam sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, quae regitur ab Archipresbytero et per eudem exercetur Cura animarum. In eadem Terra est etiam Ecclesia receptiva et Abbadialis sub titulo Sancti Pancratii; ibi adest etiam Monasterium virorum Ordinis Sancti Francisci Minorum Observantium. Tertia Terra est Vallis Pratae, quae receptivam habet Ecclesiam sub titulo Sancti Sebastiani; ibi Cura animarum exercetur per Archipresbyterum. Pratella est quarta Terra, totaliter diruta,, quae non excedit octo focolaria; ibi cura [159r.] animarum in Ecclesia sub titulo Sancti Nicolai Iuris Patronatus Universitatis dictae Terrae exercetur per Archipresbyterum. Terra Sancti Angeli- cum casale Raviscaninae- Archipresbyteralem Ecclesiam sub titulo Sanctae Mariae Vallis possidet, in qua asservantur Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, fons Baptismalis et Sacramentalia. Aliam Parochiam habet sub titulo Sancti Bartholomaei, quae caret fonte Baptismali et Sacramentalibus et regitur a proprio Parocho. Casale vero Raviscaninae habet Ecclesiam, sub titulo Sanctae Crucis, quae regitur a proprio Parocho, qui omnia Sacramenta ad Parochos pertinentia exercet, et alios sacerdotes et clericos habet, dictae Parochiae inservientes. Aylanum est sexta Terra, ubi cura animarum exercetur per Archipresbyterum; dicta Terra habet praeterea alios sacerdotes [159v.] et clericos. Letinum est ultima Terra, satis populata, quae Ecclesiam Archipresbyteralem receptivam habet, et plures adscriptos sacerdotes et clericos valde studiosos, qui magno cum decore dictae Ecclesiae assistunt. Tandem adest quartum Casale, Calvisiorum, quod regitur a proprio Parocho, qui exercet curam animarum, cum coeteris Sacramentis ad dictam curam spectantibus, et uno tantum clerico.
[160r.] Pedemontii, Die 26 Junii 1683
Humillimus servus Joseph de Lazara Episcopus Aliphanus

1689

[165r.] Ecclesia Cathedralis igitur Aliphana residet in provincia Terrae Laboris, Regni Neapolitani, in planitie collibus circumdata, aeris pessimae, parum distans ab horridissimo Monthe Mathesii, iuxta fluvium Volturnum, subiecta Beneventano Metropolitae. Ipsa cathedralis regitur a decem Canonicis, et duabus dignitatibus, nempe Archidiaconatus et Primiceriatus. Redditus cuiusque Canonicatus non excedunt valorem viginti quinque ducatorum monetae huius Regni; Primiceriatus dignitas nullum habet lucrum sicut nec [165v.] Archidiaconatus, nisi minimum, ex beneficiis Dignitati per Episcopum annexis. In hac cathedrali nullo modo recitabantur Horae canonicae, nec Missa conventualis, nisi in die festo tantum missa, et raro vespere; nunc vero cum Dei providentia, ac monitionibus crebrisque praeceptis meis utique devote praestant Canonici. In ipsa Ecclesia ab antiquissima aetate veneratur, ex recepta traditione, pars corporis Sancti Sixti primi, Summi Pontificis, in subterraneo decenti sacello honorifice recondita. Civitas Aliphana erat paene diruta, una cum Episcopali Palatio partim inhabitabili. Ex horribili terraemotu, nuper, mense Junii praeteriti anni haec excussa fuit Provincia. Nullus quam Beneventum et Cerretum locus graviora tuli; etiam haec Civitas Alliphana terribilia damna est passa. Cathedralis Aliphana enim antiquissimae maximaeque structurae penitus corruit et, cum reliquo Episcopalis Palatii, solo aequata fuit; nec lapis supra lapidem consistit, vix sacrum sacellum Sancti Sixti intactum persistit. Civium domus ultra [166r.] triginta, maior pars Civitatis, erasae penitus iacent; et quam plures mortem occasione ruinae subierunt; quia desolatae Civitatis tres tantum Canonici sunt Cives, reliqui cum dignitatibus sunt de Terra Pedemontii, quae duo et supra milliaria distat; nec tutus semper patet accessus ob temporum calamitates, loci distantiam et aeris immanitatem, et exinde servitium non recte persolvitur et difficillime adeunt concurrentes in Canonicatibus, etiam ex reddituum tenuitate; imo ex hoc etiam Episcopus residet in Terra Pedemontii. Loco Chatedralis penitus dirutae tota Divina persolvendi praescripsimus in antiquissima Ecclesia sub vocabulo Sanctae Mariae della Nova, post Terraemotum quantum prima restaurata; usque, cum spe divina Sanctaeque Sedis opportunis remediis, attenta tenuitate Episcopalis Mensae, restauretur Cathedralis; et in ea Ecclesia Sanctae Mariae della Nova ad praesens administrantur Sacramenta et officia divina persolvuntur, [166v.] quamvis non sine magna incommoditate et aliquali irreverentia ob loci exiguitatem aerisque pravitatem; enim ipsa Ecclesia in peiore loco Civitatis posita est. Ecclesia Sanctae Mariae della Nova, una cum alia sub vocabulo Sanctae Catharinae, dicitur esse iurispatronatus Universitatis Alliphanae, at nulla circa id adest, nec habere potuit ullum documentum; redditus illarum, excedentes summam ducatorum centum et septuaginta quattuor monetae Regni, expenduntur per Officiales Universitatis etiam ad usum comune, imo forsan privatum. Animarum cura in dicta Civitate ex decreto Sacrae Rituum Congregationis fuit per nos collata Canonico Thomae Gaudio ob penuriam Sacerdotum in dicta Civitate existentium. Civitas [167r.] praedicta non excedit focularia octuaginta; tota Dioecesi possidet sub se septem Terras et quattuor Casalia. Prima Terra est Pedemontii, ubi ob aeris serenitatem seu salubritatem habet Episcopus proprium Palatium, ex integro pene refactum et ampliatum proprio aere ab extremo Episcopo, qui ibi ad praesens residet. Pedemontium distat a Civitate Aliphana duo milliaria et ultra, et continet in se, in unico corpore administrativo, Castrum et Vallatam, ipsi contigua; dividitur in tres Parochiae Collegiatae, et Cura animarum in unaquaque exercetur per duos Canonicos, qui singulis annis in festo Sancti Silvestri papae renovantur; electi, et de novo Episcopo praesentati, curam animarum gerunt. Prima collegiata est insignis sub titulo Sanctae Mariae Maioris, quae regitur per duodecim Canonicos, qui habent Dignitatem Archipresbyteralem. Quotidie in ea Ecclesia recitatur Divinum Officium et cantatur Missa Conventualis; habent Canonici fructus provenientes ex piis fidelium dispositionibus et legatis.Quinque in hac Terra sunt Monasteria, quattuor virorum, nempe, [167v.] Reformatorum Sancti Dominici, Carmelitarum, Capuccinorum, et Descalceatorum Sancti Petri de Alcantara; et aliud Monialium Sancti Salvatoris sub regula Sancti Benedicti, Ordinario subiectum. Sub eadem Terra adest casale Sancti Potiti, in quo cura animarum exercetur a proprio Parocho. Subest et Castrum Pedemontii, quod habet aliam Collegiatam sub titulo Sanctae Crucis, quae regitur per sex Canonicos et cura animarum exercetur per duos ipsorum, sicuti in prima Collegiata. In ea toto tempore Qudragesimali, Adventus, festis de Praecepto, Beatae Mariae et Doctorum Ecclesiae recitantur in choro Horae Canonicae; praeterea cantatur missa conventualis in dictis festivitatibus ac dominicalibus festis, attenta tenuitate reddituum. Sub dicta Parochia adest Ecclesia receptitia sub titulo Sancti Antonii de Padua, quae regitur a sacerdotibus non Canonicis. Tertia Collegiata est in Vallata Pedemontii, sub invocatione Sanctissimae Annunciationis, quae gubernatur per sex Canonicos. Cura animarum, ut supra, exercetur per duos Canonicos, qui singulis annis renovantur; [168r.] Officium divinum recitatur sicuti in dicta Collegiata Sanctae Crucis Castri. In Vallata adsunt praeterea Monasterium virorum Sancti Petri Coelestini et alium Monialium sub titulo et regula Sancti Benedicti, Ordinario subiectum. Secunda Terra est Prata, quae habet Ecclesiam unam Archipresbyteralem sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum. Fere ab antiquo reperitur, ut fertur, dictae Ecclesiae Archipresbyterali unitum beneficium abbatiale sub titulo Sancti Pancratii de jure Patronatus temporalibus Baronibus dictae Terrae; Abbas Santi Pancratii praetendit habere nonnullas prerogativas, nempe praecedentiae in sedendo, intonando missas, canendo in sollemnitatibus, taedam gestando, cineres, candelas, palmas benedicendo et distribuendo, et alia quae sunt de Parochialibus functionibus. Primatus Abbatis est tolleratum tantum ob potentiam Baronum et ex hoc multae assiduaeque ortae sunt rixae ecclesiales cum gravi scandalo. Pluries conati sumus super id silentium imponere, omnia pro Archipresbytero decernentes, salva tantum pro Abbate praecedentia in sedendo et intonando, non autem in aliis. [168v.] // //Ob potentiam Baronum indecisum adhuc remanet negotium. Cum ex hoc oriatur quod nullus ad Archipresbyteratum concurrat, Eminentias Vestras consulimus de opportuno remedio. Degit sub dicta Terra contiguum Casale Palearum, in quo adest alia Ecclesia noviter extructa sub titulo Sancti Pancratii, in qua pro commoditate Populi asservari mandavimus Sacramentum Eucharistiae et Sacramentalia pro infirmis. Cura animarum exercetur per eundem Oeconomum et inservitur Ecclesia per eosdem Sacerdotes primae Parochiae. Tertia alia Terra est Vallis Pratae quae, similiter Terrae Pratae, habet Ecclesiam receptitiam, de jurepatronatus Universitatis, sub titulo Sanctorum Sebastiani et Rocci; ibi regitur cura animarum per Archipresbyterum; [169r.] Quarta Terra est Pratillae, fere penitus diruta, quae sex tantum habet focularia; Ecclesiam habet Archipresbyteralem cum nullo proventu, quia desunt habitatores et in dies ruit in peius. Vacat Archipresbyteratus multis ab hinc annis, enim unus tantum sacerdos adest ad missam pro Populo celebrandam; cura animarum exercetur per substitutum externum, qui non residet in loco; non adest fons Baptismalis, enim Baptismum nascentibus ministratur in Terra Pratae; exinde pluries auferre cogitavimus ob ea Tabernaculum et Oleum Infirmorum. Quinta Terra est Sancti Angeli, quae habet Ecclesiam Archipresbyteralem sub vocabulo Sanctae Mariae Vallis et aliam Parochiam, in qua non adest fons Baptismalis nec Sacramentalia. Sub ipsa quoque Terra Sancti Angeli adest Casale Raviscaninae, ubi est Parochia sub titulo Sanctae Crucis, quae regitur per proprium Parochum. Sexta Terra est Ailani, quae habet Ecclesiam receptitiam sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, ubi Cura animarum exercetur per Archipresbyterum. Ultima [169v.] Terra est Letinum, populo plena, virtute conspicua, satis sacerdotibus et clericis fecunda; habet Ecclesiam receptitiam, quae regitur per Archipresbyterum. Denique sunt alia duo Casalia, aliud Calvisiorum aliud Sancti Gregorii, ubi Ecclesiae gubernantur a propriis Parrochis. Dioecesim et Ecclesias praedictas quotannis visitavi. Secundum humanan fragilitatem nil quod attinet ad cultum divinum, minorum correptionem, augmentum Religionis, doctrinae christianae scientiam, puerorum educationem, festorum observantiam, vitiorum extirpationem et regimen Ecclesiarum praetermisi; administrationum rationes assidue curavi et omnia alia ad praescriptum Sacrae Congregationis Canonum recepi. Synodum Diocesanam aliquibus abhinc annis non celebramus, stantibus rixis causa praecedentiarum inter Canonicos; illum tamen celebraturum speramus, cum primum ad Ecclesiam perveniemus nostram. Synodales examinatores, Judices habemus ac coeteros ministros, etiam pro causis Sancti Officii; etiam taxam [170r.] Innocentianam exacte observare semper curavimus. Traditur Seminarium Puerorum erectum fuisse in Castro Pedemontii de anno 1651 ex devotione quondam sacerdotis Gabrielis de IoanneAntonio, qui pro educatione sex Alumnorum donavit etiam ducatos mille monetae Regni, ultra necessariam suppellectilem; pro dicto Seminario, ab Episcopo qui tunc regebat Ecclesiam Alliphanam, fuerunt adnexi redditus duorum Conventuum suppressorum, scilicet Sancti Francisci in Civitate Alliphana, et Sancti Antonii in Terra Ailani; tam pro fundatione Seminarii quam pro dotatione et adnexione reddituum fuit semper impetratus Apostolicus Assensus. In Castro duravit Seminarium, cum duobus Magistris, altero Grammaticae altero vero Musicae, per quinquennium tantum, deinde grassante peste de anno 1656 fuit dismissum; per alias calamitates, absque spe aliqua recuperandi, deperditi fuerunt ducati mille (consistentes in annuis reditibus) assignati ab dicto sacerdote Gabriele de IoanneAntonio. [170v.] // //sed ipsa suppellectilia et habitationes corruerunt; unde nulla aperitur via Seminarium iterum erigendi, nec in Castro praedicto, nec in Civitate Alliphana, causa ruinarum et pravis aeris qualitatis. Ut pluries excogitavi, in terra Pedemontii, in contrada Vallatae, attencta loci fertilitate, aeris amoenitate, Episcopi praesentia, prope Ecclesiam Sanctissimae Annunciationis, praevio assensu Sancta Sede redditus Conventuum suppressorum Sancti Francisci (Alliphi) et Sancti Antonii (Ailani) applicabuntur ad Seminarium erigendum. Oeconomi Collegiatae Sanctissimae Annunciationis, quae est opulentissima, afferunt pro erectione Seminarii non solum commodam habitationem pro Alumnis verum etiam considerabile subsidium annualem pro eorum substentatione. Nec invenio, in hac Dioecesi, alium modum ad erigendum Seminarium, tam iussum a Sacro Concilio Tridentino quam necessarium pro erudiendis pueris in viam Salutis Eternae. [171r.] Quamvis animus noster id assidue cogitavi, pro reaedificanda Cathedrali occurrit- stante tenuitate Episcopalis Mensae, paupertate Civium, Canonicorum et Cleri- possent implicari introitus praedictorum Conventuum Sancti Francisci et Sancti Antonii suppressorum. Consideramus officia divina- quae ad praesens persolvuntur in parva Ecclesia Sanctae Mariae Novae non sine magna irreverentia et incommoditate- persolvenda esse in eadem Collegiata Ecclesia Sanctissimae Annunciationis Vallatae (salva praecedentia Canonicorum Chathedralis in omnibus festis solemnibus) donec fuerit ex novo extructa Chatedralis Ecclesia. [171v.] Septem ex decem Canonicis et duae Dignitates Chatedralis habitant in dicta contrada Vallatae, locus sacerdotibus valde abundans. In Ecclesia Collegiata Sanctissimae Annunciationis omnes functiones divinaque officia cum omni sollemnitate et reverentia persolverentur non sine Populi animisque magno fructu. Pro reaedificanda autem Cathedrali Ecclesia utile credo implicare fructus Ecclesiarum Sanctae Mariae Novae et Sanctae Chaterinae, quibus adiunguntur contributiones Episcopi, Communitatis Alliphanae et Cleri Dioecesis.
Data Pedemontii, dies prima Maii 1689.
Humillimus Servus
Joseph de Lazara Episcopus Alliphanus

1690

[173r.] Relatio Ecclesiae Alliphanae de Anno 1690
Status Ecclesiae Alliphanae, quod mihi satisfacturus in visitandis Sacris Apostolorum Liminibus, ego Joseph de Lazara Episcopus breviter repraesentabo. Civitas Alliphana est valde angusta, cum non excedit octuaginta focularia; sita est in Regno Neapolitano, in provincia Terrae Laboris, centum et ultra milliaria ab Urbe distans; in planitie posita, collibus tamen nemoribus circumdata, parum distans ab horribilissimo Monte Mathesii, secus vero fluvium Volturnum, ex quo humiditatis ea usa, nebulis semper occupata, luto fetida, et ex inde aere pessima et parum habitabilis. Alias, antiquissima haec Civitas diruta pene erat cum Episcopali Palatio penitus inhabitabili. At nuper ex horribili Terremotu taliter concussa extitit, ut nullus post Civitatem Beneventi et Terram Cerreti Telesinae Dioecesis locus maius passus sit damnum. In Alliphis est Cathedralis sub titulo Sancti Sixti Summi Pontificis, Beneventano Metropolitae subiecta. Praeter residua Episcopalis Palatii domosque quasi omnes, cum morte plurimorum, Cathedralis ipsa magnae structurae et antiquissimae penitus corruit, soloque aequata cernitur, nec ullum neque Ecclesiae nec aedificii vestigium remansit, nisi subterraneum sacellum, in quo maxima Populorum devotione venerantur Sacrae Reliquiae Sancti Sixti Primi Summi Pontificis. Una remansit parva Ecclesia, coeteris minus diruta, sub vocabulo Sanctae Mariae Novae, Communitatis iurepatronatus Allipharum, in qua per modum provisionis post aliqualem [173v.] refectionem celebrare iussi, asservari Sanctissimae Eucharistiae Sacramentum ac Sacramentalia et etiam officia Divina persolvi per Reverendos Canonicos. In ea per biennium et ultra permanserunt, non sine maxima tamen incommoditate Canonicorum et Populi, cultus divini cum detrimento et indecentia, cum prae coeteris Choro caret et Sacristia. Quia Civitas quam maxime humida et in aequori posita perierunt penitus suppellectilia Ecclesiastica et Canonicorum, sacrasque reliquias per multos asservari opus fuit in privatis domibus probatorum Virorum. Regitur Cathedralis haec Ecclesia per decem Canonicos et duas Dignitates, Archidiaconatus et Primiceriatus. Ex his, septem Canonici et duae Dignitates sunt de Terra Pedemontis; nec unquam nisi duo, ad summum tres, fuerunt Canonici Cives Alliphani, stante loci angustia civiumque paupertate. In ea Cathedrali numquam celebrabantur divina officia et horae canonicae, sed tantum missa conventualis diebus Dominicis et festis de praecepto. Quamvis convenerunt Canonici exteri, non sine maxima incommoditate et labore, ii ab immemorabili quasi simplici parrochi inservierunt. Hac de re ipsimet Canonici ac Dignitates aegre ferunt, attentis laboribus, passionibus, modicitate reddituum Canonicatuum, qui non excedunt valorem ducatorum viginti quinque monetae huius Regni, et exinde difficile acceptabantur, quia [174r.] Archidiacono et Primicerio nullus est proventus, nisi ex modicis Beneficis per Episcopos annexis. Fuit supplicata haec Sacra Congregatio quatenus dignaretur saltem officiaturam dictae Cathedralis ad aliam Ecclesiam in Terra Pedemontii transferre. Sacra Congregatio Concilii benigne annuens, audita etiam Communitate dictae Civitatis, officiaturam praedictam transferre indulsit ad Collegiatam Ecclesiam Sanctissimae Annunciationis, sitam in contrada Vallatae Terrae Pedemontii, donec fuerit reedificata Cathedralis in dicta Civitate, et compositis omnibus iuribus respective cum Reverendis Canonicis eiusdem Collegiatae Ecclesiae, omnium cum consensu et approbatione, maximoque fervore ac Populi devotione atque Divini Cultus augmento. In ipsa Collegiata modo dicti Canonici Cathedralis officia divina et horas Canonicas persolvunt, et coetera cathedralia et capitularia iura exerceunt. Canonici ipsius Collegiatae divinis officiis semper assistunt et horis Canonicis. Imo functiones omnes Pontificales in ea Collegiata exercere gaudeo et concupisco. Cura animarum in Civitate Alliphana exercetur a Reverendo Domino Thoma Gaudio Canonico, ipsi per me collata vigore decreti istius Sacrae Congregationis Concilii. Quamvis in Civitate Alliphana degat alius Canonicus ad Confessiones [174v.] probatus, fuit provisum quod singulis diebus accedat alius Canonicus ex his qui Pedemontii degunt ut signanter in festis diebus officiis divinis persolvantur et confessionibus audiendis pro commoditate Populi, et ita recte servatur. Conati sunt Cives Alliphani cum elemosinis multorum etiam de clero dictam Cathedralem in Civitate reedificare. Videtur tamen fere impossibilis perfectio necdum ad primevam formam sed nec ad qualemcumque, attenta maxima impensa, et paupertate Civium, tenuitate Episcopalis Mensae, Canonicorum ac totius diocesani Cleri. Redditus Canonicatus cuiusque, ut supra dixi, non excedit summam ducatorum viginti quinque monetae Regni Neapolitani. Ex hoc procedit quod exteri non inclinant his inisgniri Canonicatibus. In Civitate Alliphana sacerdotes nec extant, nec sperantur esse, attenta loci angustia et paupertate. Archidiaconatus minimos habet proventus ex Beneficiis annexis, imo Primicerius nullum prorsus obtinet redditum. Quare non nisi ex mera devotione modo inserviunt in Collegiata praedicta. Dicta Dioecesis constat ex septem Terris et quattuor Casalibus ultra civitatem Alliphanam. Ipsam Dioecesim quot annis visitavi, synodum pluries convocavi. Verum tamen retro ab hinc annis abstinui ob rixas et dissentiones circa praecedentias inter Clerum et Collegiatas Ecclesias. Clerus tamen Divina inspirante clementia docilis est et oboediens, ac proinde, omnia quae ad Divinum Cultum et Ecclesiasticam Disciplinam pertinent pro posse [175r.] perfecto in statu habeo. Coeteraque omnia praescripta a Sacrosanto Concilio Tridentino sacrisque Canonibus ad unguem servare iuravi. Prima Terra Dioecesis, post Civitatem Alliphanam, est pluries supra dicta Terra Pedemontii, ubi Episcopalis Palatium adest, quod antiquitate labefactatum, et quia Praedecessor meus plurimis annis illum minime inhabitavit, collapsum est, et maxima impensa propriisque sumptibus reparavi; ibique ob aeris salubritatem, populique numerum, rerum abundantiam resideo. Habet haec Terra tres Collegiatas, unam insignem cum duodecim Canonicis, sub titulo Sanctae Mariae Maioris, inter quos adest dignitas Archipresbyteratus; secunda Collegiata sub titulo Sanctissimae Annunciationis in contrada Vallatae cum sex Canonicis, et tertia sub titulo Sanctae Crucis similiter cum sex Canonicis, in loco ubi dicitur Castrum Pedemontis, accessus vero ad illum est valde laboriosus, quia montuosus. Cura animarum in singulis Collegiatis exercetur per duos Canonicos, qui annuatim in fine anni eliguntur sub nomine Curatorum. In dicta Collegiata insigni Sanctae Mariae Maioris quotidie recitantur horae Canonicae et Missa Conventualis ex pia fidelium dispositione; in reliquiis duabus Collegiatis tempore tantum Quadragesimae, Adventus, festivitatibus Beatae Mariae Virginis, Doctorum Ecclesiae, diebus Dominicis, et omnibus [175v.] festis de praecepto, recitatur missa conventualis et hoc causa mearum monitiunum; ex eo nullum recipiunt proventum. Seminarium numquam erectum fuisse in Civitate Alliphana extat memoria, sed tantum de anno 1651 ex devotione praedicti sacerdotis Gabrielis de Ioanne Antonio pro sex Alumnis principium habuisse in dicto Castro Pedemontii, donatis pro manutentione ducatis mille monetae Regni ultra necessariam suppellectilem. Per Episcopum tunc temporis fuerunt annexi fructus Conventuum suppressorum Sancti Francisci Civitatis Allipharum, et Sancti Antonii oppidi Ailani, eiusdem Dioecesis, omnibus his, annuente Sancta Sede Apostolica. Per quinquennium duravit tantum et non ultra, nam adveniente Peste de anno 1656, mortuis maiori parte civibus aliisque urgentibus calamitatibus, desiit esse Seminarium et non solum deperdita fuere suppellectilia sed etiam ipsi ducati mille in fundatione assignati, et in annuis redditibus consistentes absque ulla spe recuperandi. Unde tantum residui fructus dictorum Conventuum suppressorum per Episcopum recuperati fuerunt et applicati, Auctoritate Apostolica assentiente, in reparatione habitationis in dicto Castro et Ecclesiarum Santi Antonii et specialiter Sancti Francisci, et eius Conventus valde ampli, qui cum Ecclesia tempore Terraemotus totus corruit. In Castro adest [176r.] unus Magister Grammaticae pro nonnullis pueris; ipsi non ut Alumni, sed ut privati illum audiunt et in proprias domos redeunt. Ex his itaque nullus aperitur modus Seminarium erigendi, nec in Castro praedicto nec in civitate Aliphi, etiam ob aeris insalubritatem, loci sterilitatem et Ecclesiae Sanctae Catharinae incommoditatem. Optimum putarem si Seminarium erigetur in contrata Vallatae, secus Ecclesiam Collegiatam praedictam Sanctissimae Annunciationis, quia difficillime officiatura supradicta Canonicorum Cathedralis a dicta Collegiata auferetur, urgentibus causis et rationibus supra expressis. Ultra quod, in dicta Collegiata Ecclesia locus est Cultui Divino cum spirituali omnium profectu. Structura eius est valde capax et magnifica, locus optimi aeris et desiderabilis; cives divites et urbani, maxime benevoli et devoti; Ecclesia ipsa satis opulenta est. Insuper Gubernatores dictae Ecclesiae offerunt non solum habitationem perfectam cum propriis ac necessariis suppellectilibus, verum etiam aliqualem annuam praestationem, quatenus dignetur haec Sacra Congregatio id indulgere. Ubi etiam omnes incolae Divini cultus amore id maxime [176v.] exoptant, ac mihi assidue instant ad hoc, ut Seminarium in dicto loco erigatur. In ipsa Terra Pedemontii septem sunt Monasteria, quinque Virorum, nempe Sancti Dominici de Congregatione dicta de Cavoti, Carmelitarum, Coelestinorum, Capuccinorum ac Minorum discalceatorum Sancti Petri de Alcantara de Hispania; et duo Monasteria Monialium sub Regula Sancti Benedicti, Ordinario subiecta. Sub hac Terra Pedemontii adest casale Santi Potiti, in quo cura animarum exercetur a proprio Parocho. Secunda Terra est Pratae, in qua est Ecclesia Parochialis sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum. In dicta Terra Pratae etiam adest casale Palearum cum alia Ecclesia, constructa a civibus ob commoditatem Populi, et ego iussi in ea asservari Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum cum oleis infirmorum (hoc ob distantiam ab Ecclesia supradicta Sanctae Mariae Gratiarum); iussi autem servari Statutum inter Cives et Presbyteros dictae Archipresbyteralis Ecclesiae tempore fundationis, quod ad unguem servatur. Ibi cura animarum exercetur per eundem Archipresbyterum, cum dictum Casale cum Terra Pratae unam conficit Communitatem. Tertia Terra est Vallis Pratae, in qua similiter est Ecclesia Archipresbyteralis receptiva (uti est in Terra Pratae) sub titulo Sanctorum Sebastiani et Rocci; ibi cura animarum exercetur per Archipresbyterum. Quarta Terra est Pratilla, quasi penitus destructa, cum unico sacerdote, quamvis antea ibi esset Ecclesia [177r.] Archipresbyteralis sub titulo Sancti Nicolai; ipsa Terra nec ultra quam sex focularia habet et honeribus fiscalibus valde gravata est. Ibi cura animarum exercetur per Praesbyterum exterum ad id per me coactum. Quinta Terra est Sancti Angeli, quae etiam habet Ecclesiam Archipresbyteralem sub titulo Sanctae Mariae Vallis, cui fuit unita Parochia Sancti Nicolai. Habet etiam sub se aliam Parochiam Ecclesiam sub titulo Sancti Bartholomaei; ibi cura animarum exercetur a proprio Parocho, dependente tamen ab Archipresbytero. Sub ipsa Terra adest casale Raviscaninae, in quo Parochialis Ecclesia reperitur sub titulo Sanctae Crucis; ibi cura animarum regitur a proprio Parocho. Sexta Terra est Ailani, in qua est Ecclesia Archipresbyteralis sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae, etiam receptiva; cura animarum ad praesens exercetur per Oeconomum, per me destinatum in actu Sanctae Visitationis, stante aetate inhabilitateque Archipraesbyteris in officio delinquentis. Septima et ultima Terra est Letini, in monte posita, semper frigore austerrima, populo tamen plena, sacerdotibus et clericis abundans, sicuti et virtutibus; similiter Archipraesbyteralem Ecclesiam habet receptivam sub titulo Sancti Ioannis Baptistae; ibi cura animarum regitur per Archipresbyterum. Tandem duo alia sunt casalia, nempe Sancti Gregorii, et Calvisiorum, in quibus cura animarum per proprios Parochos exercetur. De coetero Vicarium generalem habeo et Vicarios foraneos in [177v.] singulis locis. Festorum dies observari exacte invigilo, ac loca pia eorumque bona recte administrari ac etiam doctrinam Christianam exerceri, et tandem verbi Dei praedicationes non omitti, specialiter tempore Quadragesimali. Coetera quae ad salutem Animarum pertinent pro posse servari curo; Sinodales Examinatores et Iudices etiam in causis Sanctae Inquisitionis habeo. Hic est status Ecclesiae Alliphanae, Eminentiae Vestrae, qui humillime refero ego Joseph de Lazara, indignus Episcopus, supplicans obsequiosissime Eminentias Vestras benigne responderi super quibus videbitur pro felici statu dictae Ecclesiae. Tranqullitatem et pacem Sanctae Romanae Ecclesiae praecor et Eminentiarum Vestrarum salutem et felicitatem.
Datum Pedemontii die 29 octobris 1690
Humillimus Servus Joseph Episcopus Alliphanus

1693

[184r.] Status Ecclesiae Alliphanae, quem mihi satisfacturus in visitandis sacris Apostolorum liminibus ego Joseph de Lazara Episcopus breviter repraesentabo.
Civitas Alliphana, quae potius casalis appellanda veniret, cum focularia optuaginta non excedit, sita est ad radices sublimis montis Mathesii, in provincia Campaniae, inter coeteras Regni Neapolitani florentissima. Adiacet illi spatiosa planities, quae non multum distat a fluvio Volturno. Plurimae paludes circumiacent ex quibus assidue nebulae procreantur, quae aeris intemperiem gignunt; Cathedrali nomen dat Divus Sixtus Primus, Pontifex; ipsa Dioecesis Beneventanum Archiepiscopum in Metropolitam recognoscit et distat ab Urbe centum et ultra miliariis. Ad coeteras miserias huius Civitatis accessit horribilis Terraemotus, qui de anno 1688 Cathedralem Ecclesiam et Episcopale Palatium penitus evertit. Tentaverunt parvi cives superstites reaedificare collapsam Cathedralem, et ad praesens totis viribus, conaminibus, illam ad pristinum reducere se tradunt. Regitur ista Cathedralis per duas dignitates, quarum prima Archiadiaconus, altera Primicerius nuncupantur, et decem Canonicos, qui numquam horas Canonicas et coetera Divina Officia celebrare consueverunt, nisi diebus dominicis et coeteris festis de praecepto. Verum ad praesens cives Alliphani conantur Canonicos ad quotidianam officiaturam obligare, sed ad nullum pactum posse venire extimo. Hanc impossibilitatem praesentem plene cognoscit Eminentissimus Metropolita Ursinus, a Synodo provinciali Beneventana, de mense Aprilis proximi praeterito, deputatus ad effectum componendi ista dissidia inter Canonicos et Universitatem Alliphanam. Primo, ex decem Canonicis et duabus Dignitatibus, quae Capitulum constituunt, novem sunt ex Terra Pedemontii, quae tribus milliaris a Cathedrali distat. Via ab Pedemontio ad Alliphas in hieme [184v.] est luto impervia, in aestate autem ex aeris intemperie parum praticabilis. Non valet dicere quod Canonici sunt Pedemontani, quia ab immemorabili fere omnes inde fuerunt; nam nec adest spes aliqua quod possint Cives Alliphani ad Canonicatus promoveri, quia sunt quam parvi, miserabiles et illetterati. Secundo, praebendae canonicales sunt tenuissimae, cum non excedunt annuum redditum ducatorum viginti quinque monetae huius Regni; quin imo Archidiaconus alteros redditus non habet, nam non percepit nisi quos ex quibusdam beneficiis illi annexis; Primicerius vero nullos prorsus redditus. Tertio, Ecclesia Cathedralis non est etiam redacta ad statum aptum pro officiatura et non credo posse mox ad talem statum pervenire; modo adsunt nudi parrici, ceterum altaria suppellectili carent, et Sacristia nulla habet paramenta; non adest Chorus, neque organum. Non sine maxima impensa opportune provideri potest necessaria, ad quas tenuissimi redditus Episcopalis Mensae (pensione ducatorum centum, et ultra, monetae huius Regni gravatae) me retinent contribuire. Cura animarum in dicta Civitate exercetur per Reverendum Dominum Thomam Gaudio, Canonicum per me collatum vigore decreti ipsius Sacrae Congregationis. [185r.] Tota Dioecesis constat ex septem Terris, et quattuor Casalibus, ultra Civitatem Alliphanam; ipsam Dioecesim quotannis visitavi; Synodum dioecesanam pluries convocavi et convocabo quam primum ad effectum pubblicandi Decreta in provinciali Synodo Beneventana promulgata. Clerus, Deo adiutore, docilis est et bene morigeratus, ac proinde Divinus Cultus et ecclesiastica disciplina in perfecto statu existit. Prima Terra Dioecesis, post Civitatem, est dicta Terra Pedemontii, pluries supra nominata, ubi Episcopale Palatium adest, quod, antiquitate labefactatum et quia Praedecessor noster plurimos annos illum minime inhabitavit, collapsum est. Episcopus praesens maxima impensa propriisque sumptibus reparavi ibique ob aeris salubritatem Populique numerum rerumque abundantiam residet. Habet haec Terra tres collegiatas, unam insignem cum duodecim Canonicis, inter quos adest Dignitas Archipresbyteratus, sub titulo Sanctae Mariae Maioris; secunda Collegiata, sub titulo Sanctissimae Annunciationis, in contrata Vallatae, cum sex Canonicis; tertia sub titulo Sanctae Crucis, similiter cum sex Canonicis, in loco ubi dicitur Castrum Pedemontii et accessus vero ad illud est valde laboriosus quia montuosus; cura animarum in singulis Collegiatis exercetur per duos Canonicos, qui annuatim in fine anni eliguntur sub nomine Curatorum; in dicta Collegiata insigni Sanctae Mariae Maioris quotidie recitantur horae Canonicae et Missa Conventualis ex pia fidelium dispositione; in Collegiatis vero Sanctissimae Annunciationis et Sanctae Crucis tempore tantum Quadragesimae, Adventus, festis Beatae Mariae Virginis, Doctorum Ecclesiae, Diebus Dominicis et omnibus festis de praecepto, recitatur missa Conventualis, [185v.] et hoc per meas monitiones, cum ex eo Canonici nullum recipiunt proventum. Prope dictam Collegiatam Sanctissimae Annunciationis Vallatae usque de anno 1691 fuit erectum Seminarium, quod fuerat iam pridem per me enixe tentatum; pro sustentare illi Seminario adnexui redditus suppressorum Conventuum Sancti Francisci, civitatis Allipharum, ac Sancti Antonii, Terrae Aylani, de anno 1651 annexorum (annuente Sancta Sede Apostolica) Seminario tunc temporis erecto in Castro Pedemontii, et postea, de anno 1656 tempore pestis, destructo; in dicto Seminario Vallatae degunt duodecim Alumni, qui Litteris, Pietati, et Ecclesiasticae disciplinae ediscunt, crescetque in dies numerus si facultates pii loci id permittent, et illas facultates augere curabo, annectendo aliqua simplicia beneficia subinde vacantia, iuxta regulas praescriptas per Sacram Congregationem Tridentinam; in ipsa Terra septem sunt Monasteria, quinque virorum, nempe Sancti Dominici de Congregatione de Cavoti, Carmelitarum, Coelestinorum, Capuccinorum, ac Minorum Discalceatorum de Hispania (Alcantarini); et duo Monasteria Monialium sub Regula Sancti Benedicti, Ordinario subiecta. Sub hac Terra Pedemontii adest Casalis Sancti Potiti, in quo cura animarum exercetur a proprio Parocho. Secunda Terra est Pratae, in qua est Ecclesia Parochialis sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum; in dicta Terra etiam adest Casale Palearum cum alia Ecclesia constructa a civibus, ob commoditatem Populi, et ego iussit in ea asservari Sanctum Eucharistiae Sacramentum, cum oleis infirmorum (tantum ob distantiam ab Ecclesia supradicta Sanctae Mariae Gratiarum) et autem [186r.] servari statutum inter cives et presbyteros dictae Archipresbyteralis Ecclesiae ab tempore fundationis, quae ad unguem servatur; ibi cura animarum exercetur per eundem Archipresbyterum, cum dictum Casale et Terram Pratae unam conficiunt communitatem. Tertia Terra est Vallis Pratae, in qua similiter est Ecclesia Archipresbyteralis capax (uti est Terra Pratae) sub titulo Sanctorum Sebastiani et Rocci; ibi cura animarum exercetur per Archipraesbyterum. Quarta Terra est Pratilla, quasi penitus destructa, cum unico sacerdote, quamvis antea ibi esset Ecclesia Archipresbyteralis sub titulo Sancti Nicolai; dicta Terra, oneribus fiscalibus valde gravata, non ultra quam sex focularia habet; ibi cura animarum exercetur per Presbyterum exterum ad id per me coactum. Quinta Terra est Sancti Angeli, quae etiam habet Ecclesiam Archipresbyteralem sub titulo Sanctae Mariae Vallis, cui fuit unita Parochia Sancti Nicolai; habet etiam sub se aliam Parochiam et Ecclesiam sub titulo Sancti Bartholomei, in qua tamen non asservantur nec Sanctum Sacramentum nec Sacramentalia, quamvis cura illius exerceatur per proprium Parochum, dependetem tamen ab Archipresbytero. Sub ipsa Terra adest Casale Raviscaninae, in quo Parochialis Ecclesia est sub titulo Sanctae Crucis; ibi cura animarum regitur per proprio Parocho. Sexta Terra est Aylani, in qua Archipresbyteralis Ecclesia est sub titulo Santi Ioannis Evangelistae, quam (cum non sit capax Populi notabiliter excrescentis) in ultima peracta visitatione ampliari mandavi. Cura animarum in praesenti exercetur per Oeconomum per me destinatum in actu Sanctae [186v.] Visitationis, stante aetate inhabilitateque Archipresbyteris, in officio delinquentis. Septima et ultima est Terra Letini, in monte posita, semper frigore obnoxia, populo tamen plena, sacerdotibus et clericis abundans, sicuti virtutibus; similiter Archipresbyteralem Ecclesiam habet sub titulo Sancti Ioannis Baptistae; ibi cura animarum regitur per Archipresbyterum. Tandem duo alia sunt casalia, nempe Sancti Gregorii et Calvisiorum, in quibus cura animarum per proprios Parochos exercetur. De cetero Vicarium Generalem habeo et Foraneos in singulis locis; festos dies observari exacte invigilo, loca pia ac eorum bona recte administrari ac etiam Doctrinam Christianam exerceri; tandem verbi Dei praedicationes non omitti specialiter tempore Quadragesimali, coeteraque quae ad animarum salutem pertinent servari curo; Synodales examinatores, et iudices, etiam in causis Sanctae Inquisitionis habeo. Hic est status Ecclesiae Alliphanae, Eminentiae Vestrae, quem humillime refero ego Joseph de Lazara, indignus Episcopus, supplicans obsequentissime Eminentiis Vestris benigne responderi super quibus videbitur pro felici statu dictae Ecclesiae; tranqullitatem et pacem Sanctae Romanae Ecclesiae precor et EE. VV. salutem et felecitatem.
Datum Pedemontii die vigesima mensis Junii 1693.
Humillimus servus Joseph Episcopus Alliphanus.

1696

[190r.] Status Ecclesiae Alliphanae, quem mihi satisfacturus in visitandis Sacris Apostolorum Liminibus, ego Joseph de Lazara episcopus breviter representabo.
Civitas Alliphana, quae potius Casalis appellanda veniret, cum focularia octuaginta non excedit, sita est ad radices sublimis montis Mathesii in provincia Campaniae inter coeteras Regni Neapolitani florentissima; adiacet illi spatiosa planities, quae non multum distat a fluvio Volturno; plurimae paludes circumiacent ex quibus assidue nebulae procreantur, quae aeris intemperiem gignunt; Cathedrali nomen dat Divus Sixtus Primus, Pontifex; ipsa Dioecesi Beneventanum Archiepiscopum ut Metropolitam recognoscit et distat ab Urbe centum et ultra milliariis; ad coeteras miserias huius Civitatis accessit horribilis Terraemotus, qui de anno 1688 Cathedralem Ecclesiam ac Episcopale palatium penitus evertit. Curavi una cum Universitate et civibus Dioecesis reedificare ipsam collapsam Cathedralem et illam quasi ad pristinum fuit reducta, sed non in statu ad hoc ut quotidie officiari possit, deficientibus reliquis necessariis. Hanc impossibilitatem cognovit Eminentissimus Metropolita Ursinus (a synodo Provinciali Beneventana de mense Aprilis anni 1693 deputatus, me supplicante, ad effectum componendi quam plura dissidia inter Capitulum ipsius Cathedralis et Universitatem) qui personaliter se contulit ad dictam Civitatem Alliphanam et quam plura decreta praescripsit ad hoc, ut decenter officiari posset in Cathedrali; quae decreta ad huc non sunt etiam adimpleta et ipsa Cathedralis Ecclesiastico interdicto subiecta est, usquequo dicta decreta adimplentur per Universitatem et Cappellas. Sunt in ipsa Cathedrali duae Dignitates, quarum prima Archidiaconus, altera Primicerius nuncupantur, et decem Canonici qui horas Canonicas et coetera Divina officia non quotidie sed tantum diebus Dominicis et coteris festis de praecepto celebrare consueverunt. Verum in posterum adimpletis supradictis Decretis Eminentissimi Metropolitani dicti Canonici ad officiaturam tenentur. Redditus vero ipsarum Dignitatum et Canonicatuum sunt valde tenues, nam [190v.] Archidiaconus non percipit nisi quod ex quibusdam beneficiis; Primicerius vero nullos redditus prorsus habet; Praebendae vero Canonicales non excedunt annuum redditum ducatorum viginti quinque monetae huius Regni. Cura animarum in dicta Civitate exercetur per Reverendum Canonicum Thomam Gaudio (ipsi per me collata vigore decreti istius Sacrae Congregationis) magis idoneum et ibi commorantem, stante in ipsa non adsunt nisi duo simplices sacerdotes, et pauci Clerici, et ipsae Dignitates et Canonici sunt fere omnes de Terra Pedemontii, quae ab ipsa Civitate distat quasi tria milliaria. Tota Dioecesis constat ex septem Terris et tribus Casalibus, ultra Civitatem Alliphanam; ipsam Dioecesim quotannis visitavi. Prima Terra Dioecesis est Pedemontium, ubi Episcopale Palatium adest quod (antiquitate labefactatum et quia Praedecessor meus plurimos annos illud minime inhabitavit) collapsum est; maxima impensa propriisque sumptibus id reparavi, ibique ob aeris salubritatem resideo. In tres Parochias distinguitur dicta Terra Pedemontii, quae Collegiatae vocantur, nempe una sub titulo Sanctae Mariae Maioris, altera sub titulo Sanctissimae Annunciationis et ultima sub titulo Sanctae Crucis, quarum cura residet penes dictarum trium Collegiatarum Canonicos, a quibus quotannis duo de Collegio eliguntur pro administratione Sacramentorum et Ordinariis se praesentant pro confirmatione; praesumentes cum hac sola electione Canonicorum habere facultatem exercendi curam animarum (non autem intendentes ab Ordinario approbari seu examini subici sub praetestu quod cura animarum sit annexa Canonicatui) et ipso iure obtinuerunt etiam facultatem exercendi dictam animarum curam; quapropter multa oriuntur scandala, quia multoties ipsi Canonici procurant voces ad hoc, ut Curati eligantur propter aliqua emolumenta et, ut plurimum, post obtentum Canonicatum studere amplius non curant et libros tamquam aspides fugiunt et progressu temporis evadunt, valde ignavi et inexperti, talem ministerium; ex hoc oriuntur multa inconvenientia cum maximo vilipendio ipsius Curae, et oves sub eorum ministerio commissae maximum detrimentum patiuntur, sicut de praesenti occurrit. [191r.] Nam ultimo die elapsi anni 1695 in Collegiata Sanctae Crucis canonici elexerunt, ut alterum Curatum, canonicum Vincentium Riselli, iuvenem inespertum et ignarum, qui non adhuc elapso anno fuit provisus de Canonicatu ab Sancta Sede, et licet pro obtinendo Canonicatu fuerit examinatus ab examinatoribus synodalibus et ab ipsis approbatus, nescio tamen qua conscientia dotatum sit; cum is Curatus sit vere ignarus, ego non potui assistentiam examini praestare, stante quod ad portas mortis eram. His, et similibus causis, et precipue ob circulares epistolas Congregationis Sancti Officii, Ordinariis inculcatur quod facile non se praebeant ad concedendam facultatem audiendi confessiones, specialiter ad presbyteros in aetate matura non constitutos. Praedicta Canonici in Curatum electio admissa non est nisi prius ab examinatoribus synodalibus (a me electis) examinetur et ad audiendas confessiones et animarum curam exercendam approbetur; propterea mihi expediens visum est in hac occasione visitationis Sacrorum Liminum Eninentiis Vestris rogare ut de opportuno remedio providere dignentur circa curam animarum exercendam per ipsos Canonicos. Melius tamen mihi videretur ad evitanda inconvenientia aliaque scandala si ipsi Curati eligerentur fixi ad hoc ut oves agnoscant suum proprium Pastorem, quia multoties occurrit quod nesciunt Parochiani eorum proprium Parochum, et Parochus quales sint eius oves et qualitates earum, et solo anno recta cognitio haberi non potest de ovibus et animabus sibi commissis. Dicta Collegiata, seu Parochia, Sanctae Mariae Maioris, quae Insignis vocatur, constat duodecim Canonicos (inter quos prima Archipresbyteralis est Dignitas) qui quotidie sacris et divinis officiis inserviunt. Altera Collegiata sita est in contrata Vallatae, Sanctissimae Annunciationis nuncupata, quae constat sex Canonicis, et ad Horas Canonicas non tenentur quotidie, sed tantum Dominicis et festis de praecepto singulis sabbatis, per annum, feriisque privilegiatis, missam canunt conventualem ex pia consuetudine. In Pedemontio adest Seminarium per me erectum anno 1692, ubi de praesenti aluntur decem iuvenes sub cura proprii magistri. Alia [191v.] tandem Collegiata, ubi dicitur Castrum Pedemontii, sub titulo Sanctissimae Crucis, constat pariter sex Canonicis, qui bis in hebdomada ad horas canonicas et missam Conventualem tenentur ex pia fidelium dispositione; ex consuetudine tamen, singulis festis de praecepto, missam conventualem canunt. Adsunt in hac Terra septem Monasteria, duo Monialium, sub regula Sancti Benedicti, Ordinario subiecta, et quinque Virorum, nempe Coelestinorum, ordinis Praedicatorum de Congregatione Sancti Marci de Cavotis, Carmelitarum, Capuccinorum, et Minorum Discalceatorum de Hispania. In districtu huius Terrae adsunt duo Casalia, unum vulgo dictum Santo Potito, in quo cura animarum regitur per proprium Parochum; alterum dictum San Gregorio, in quo pariter adest proprius Parochus, nec ullus ex duobus excedit numerum sexcentarum animarum. Secunda Terra Dioecesis dicitur Prata, cui adiacet casale Palearum, in quo fere omnes habitatores Terrae, loci amoenitate ducti, confugerunt; extat intus oppido Archipresbyteralis Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum, quae est receptitia. In casali Palearum adest alia Ecclesia sub titulo Sancti Pancratii, quae multis ab hinc annis in Parochialem fuit erectam ob necessitatem; ambo Ecclesiae reguntur per Rectorem Curatum Archipresbyterum nuncupatum, et cura Ecclesiae Sancti Pancratii (noviter erecta) dependet ab illa a qua sumpsit exordium, ut talisque illius membrum est. In districtu huius Terrae adest coenobium Fratrum minorum Sancti Francisci de observantia. Tertia Terra dicitur Vallis Pratae, in qua pariter cura animarum exercetur per Archipresbyterum dictum Rectorem, et Ecclesia matrix habet in titulo Sanctos Sebastianum et Roccum. Quarta Terra nuncupatur Pratilla; adest ibi Ecclesia Archiprebyteralis sub titulo Sancti Nicolai, sed ad praesens per Oeconomum Curatum regitur, et oppidi nihil nisi nomen superest, quia habitatoribus destitutum est et sex tantum focularia supersunt. Quinta Terra dicitur Sant’Angelo; Ecclesiam habet Archipresbyteralem, [192r.] sub titulo Sanctae Mariae Vallis, cui fuit unita Parochia Sancti Nicolai; ibi adest et alia Ecclesia Parochialis sub titulo Sancti Bartholomei de proprio Parocho provisa, sed in ea non asservantur Sanctum Sacramentum neque Sacramentalia, quae, cum necessitas urget, in Ecclesia Archipresbyterali subministrantur. In districtu huius Terrae extat casale, quod Raviscanina nuncupatur, cum Ecclesia Parochiali sub invocatione Sanctae Crucis; ibi Cura animarum regitur per proprium Parochum. Sexta Terra dicitur Ailano, Parochus Archipresbyter nuncupatur, et Ecclesia est sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae; ad praesens cura animarum exercetur per Oeconomum, stante inhabilitate Archipresbyteri senio confecti. Septima Terra Letinum nuncupatur, Archipresbyteralis Ecclesia in ea extat sub titulo Sancti Ioannis Baptistae cum cura animarum quae exercetur per Archipresbyterum, qui pro tali exercitio et pondere nihil habet plusquam alios simplices sacerdotes in dicta Ecclesia adscripti; ille Archipresbyter percepit annuatim quinque aut sex ducatos monetae Regni, provenientes ex sepultura cadaverum et aliarum propriarum functionum, et cum is sit valde laboriosus, mihi videretur opportunum ab Eminentiis Vestris assignari illi decimas, quae de praesenti inter ipsos Sacerdotes dividuntur. In singulis oppidis festos dies sanctificare, quantum in me est, curo, et Locorum piorum administrationes invigilo; Christianae Doctrinae rudimenta per locorum Parochos edoceri mando, nec sacras conciones, in temporibus statutis ab Ecclesia, omitti permitto. Synodales Examinatores, ac judices, necnon Consultores in Causis Sancti Officii habeo; in ultima Dioecesana Synodo, habita sub die 20 Aprilis anni [192v.] 1693, ad praescripta Sacrorum Canonum convocavi, curavique Sacram functionem, sequendo ad unguem stilum metropolitanae Ecclesiae Beneventanae, praecipue in dirigendo processionem ad Synodum consuetam, ex qua variae insurrexunt discordiae ex inoboedientia Canonicorum et Cleri Sanctae Mariae Maioris, recusantium incedere in processione modo in edicto praescripto cum vestibus sacerdotalibus et ad formam statutam in provinciali Synodo; quapropter ob eorum inobedientiam aliqui Canonici fuerunt interdicti, sed quia preaesentaverunt recursum ad Sacram Congregationem Rituum, illa causa indecisa remanet. Hic est status Ecclesiae Alliphanae, Eminentiae Vestrae, quem humillime refero ego Joseph de Lazara, indignus Episcopus, supplicans ossequissime EE. VV. benigne respondere, pro felici statu dictae Ecclesiae. Nunc tranquillitatem et pacem Sanctae Romanae Ecclesiae praecor, et EE. VV. salutem et felicitatem.
Datum Romae extra Porta Flaminia hac die 3 Martii 1696
Humillimus servus Joseph Episcopus Alliphanus.

1700

[194r.] Status Ecclesiae Alliphanae, quem mihi satisfacturus in visitandis sacris liminibus Apostolorum, ego Joseph de Lazara episcopus breviter representabo.
Civitas Alliphana, in qua adest Cathedralis sub titulo Sancti Sixti Primi, Pontificis, ex antiquitate satis redditur angusta, cum nonaginta focularia non excedit. Ipsa Civitas est sita in Regno Neapolis in Provincia Campaniae, Archiepiscopo et Metropolitae Beneventano subiecta, centum et ultra milliaria ab Urbe distans, in planitie posita, collibus nemoribusque circumdata, parum distans ab horribilissimo monte Mathesii. Redditur ipsa Civitas fere inhabitabilis causa aquarum quae ipsam circumdant et magnam producunt humiditatem, nebulas et pessimum aerem. Alias, antiquissima haec Civitas diruta pene erat cum Episcopali Palatio penitus inhabitabili, et ex horribili Terraemotu anni 1688 taliter concussa extitit, ut nullus locus, post Civitatem Beneventi et Terram Cerreti (Thelesinae Dioecesis) maius passus sit dannum. Praeter residuum Episcopalis Palatii, domosque quasi omnes cum morte plurimorum, Cathedralis ipsa penitus corruit, soloque aequata vincebatur, et nullum aedificii vestigium remansit, nisi subterraneum sacellum, in quo maxima populorum devotione venerantur sacrae reliquiae Sancti Sixti Primi, Summi Pontificis. Post multos vero annos Terraemotus praedicti, stante quod Cives Alliphani multum patiebantur detrimentum ob carentiam ipsius Cathedralis, in qua asservabantur Sacramenta et Sacramentalia, et ob deficientiam aliarum Ecclesiarum, quarum una tantum remansit sub vocabulo Sanctae Mariae Novae, et parum decens, in qua persolvebantur ad modum provisionis Divina officia cum magno Canonicorum et Populi detrimento et incomodo, conati fuerunt post duos annos ipsi Cives Alliphani cum eelemosynis benefactorum aliorumque locorum piorum dictam Cathedralem in eodem pristino loco reaedificare et invocato (per auxilium) me assistente, quantum ex parte mea potui, iam ad pristinum fuit reducta, non sine maxima impensa. Regitur haec Cathedralis per decem Canonicos et duas Dignitates, Archidiaconatus nempe, [194v.] et Primiceriatus, ex quibus, septem, et duae Dignitates sunt de hac Terra Pedemontii, ibique degentes. Pedemontium distat tribus pene milliaribus ab ipsa Civitate Alliphana, nec umquam nisi duo et, ad summum, tres fuerunt Canonici Cives Alliphani, stante loci angustia civiumque paupertate. In ea Cathedrali numquam fuerunt quotidie celebrata Divina officia, et horae Canonicae, sed tantum missa Conventualis diebus Dominicis et aliis festis de praecepto non sine maximo incomodo et labore ipsorum Canonicorum exterorum ob distantiam praedictam et itinerem pessimum, stante vero modicitate reddituum Canonicatuum, qui non excedunt annuum valorem ducatorum viginti quinque monetae huius Regni, distantia supradicta ac itinere pessimo non ita faciliter Canonicatus istius Cathedralis receptatur. Archidiaconatus vero et Primiceriatus dignitates nullius sunt redditus, nisi parvorum proventuum ex modicis beneficiis per Episcopos adnexis. Cura animarum in dicta Civitate Alliphana exercetur per Reverendum Canonicum Thoma Gaudio, ipsi per me collata vigore decreti istius Sacrae Congregationis Concilii, qui insimul cum aliis duobus Canonicis assistunt Confessionibus pro comoditate Populi et ipsius satisfactione, et nec in ipsa Civitate extant alii Sacerdotes, stante ipsius angustia et paupertate. Tota Dioecesis constat ex septem Terris et quattuor Casalibus, ultra Civitatem Alliphanam. Ipsam Dioecesim singulis annis visitavi et Synodum Dioecesanam pluries convocavi; verum tamen retro ab hinc annis me abstinui ob rixas et dissentiones omnino solitas circa praecedentias inter Clerum generaliter et Canonicorum Collegiatarum Ecclesiarum. Clerus tamen Divina inspirante Clementia docilis est et obediens; ac proinde omnia quae ad Divinum Cultum et Ecclesiasticam disciplinam pertinent pro posse perfecto in statu habeo. Coetera omnia praescripta a Sacrosanto Concilio Tridentino sacrisque Canonibus ad unguem servari curavi. Prima Terra post Civitatem Alliphanam est dicta Terra Pedemontii, pluries supra nominata, ubi Episcopale Palatium adest, quod antiquitate labefactatum et quia Praedecessor meus plurimos annos illud minime inhabitavit, collapsum est; maxima impensa propriisque sumptibus reparavi; ibique ob aeris salubritatem Populique numerum rerumque abundantia resideo. [195r.] // //Habet haec Terra tres Collegiatas, unam insignem cum duodecim Canonicis, inter quos adest Dignitas Archipresbyteralis, sub titulo Sanctae Mariae Maioris; secunda Collegiata, sub titulo Sanctissimae Annunciationis, in contrata Vallatae cum sex Canonicis; tertia sub titulo Sanctae Crucis similiter cum sex Canonicis in loco ubi dicitur Castrum Pedemontii; accessus vero ad illud est valde laboriosus quia montuosus; cura animarum in singulis Collegiatis exercetur per duos Canonicos, qui annuatim in fine anni eliguntur sub nomine Curatorum. In dicta Collegiata insigni quotidie recitantur horae Canonicae et missa Conventualis ex pia fidelium dispositione. In Collegiatis vero Sanctissimae Annuntiatae et Sanctae Crucis tempore tantum Quadragesimae, Adventus, Festis Beatae Mariae Virginis, Doctorum Ecclesiae, diebus Dominicis, et omnibus festis de praecepto recitatur missa Conventualis, et hoc per meas monitiones, cum ex eo nullum recipiunt proventum. Quod Seminarium numquam erectum fuisse in Civitate Alliphana extat memoria, sed tantum de anno 1651 ex devotione quondam sacerdotis Gabrielis de Ioanne Antonio pro sex alumnis principium habuisse in dicto Castro Pedemontii; donatis pro illius manutentione ducatis mille monetae Regni ultra necessariam supellectilem, et per Episcopum tunc temporis fuerunt annexi fructus Conventuum suppressorum Sancti Francisci Civitatis Allipharum et Sancti Antonii Oppidi Ailani eiusdem Dioecesis, omnibus his annuente Sancta Sede Apostolica. Post quinquennium erectionis, adveniente Peste de anno 1656, mortuis plerisque Civibus, aliisque urgentibus calamitatibus, desiit esse Seminarium, et fuerunt coetera deperdita absque ulla spe recuperandi. A supradicto tempore usque ad annum 1694 considerando multitudinem puerorum et carentiam virtutis in eis, plura meditando, optimum putavi si Seminarium fuisset erectum in contrata Vallatae, secus Collegiatam Ecclesiam paredictam Sanctissimae Annunciationis, in qua locus est Cultui Divino aptus, cum spirituali omnium profectu; ibi est structura valde capax et magnifica; est locus optimi aeris et desiderabilis; annunente Sacra Congregatione, meis precibus, iam permittente Divina Clementia, desiderium et voluntatem meam adhibui pro erectione dicti Seminarii, quod a sex annis circiter [195v.] in perfecto statu reperitur; in eo religiose vivunt quattuordecim Alumni, sex quorum caritative, qui gubernantur et educuntur per Seminarium praedictum cum magna laude, honore et profectu; verum duo Alumni eiusdem Contratae Vallatae (habita consideratione ad contributionem in erectione dicti Seminarii per Collegiatam Sanctissimae Annuntiatae) solvunt tantum ducatos sexdecem quolibet anno, alii vero solvunt annuatim pro eorum gubernio aliisque necessariis ducatos viginti quattuor pro quolibet. Ipsumque Seminarium parvos habet redditus, qui non ascendunt ad summam ducatorum centum octuaginta annuorum et, permittente Deo, decenter gubernatur et regitur ut supra. In hac dicta Terra Pedemontii septem sunt Monasteria, quinque virorum, nempe Sancti Dominici de Congregatione de Cavoti, Carmelitarum, Coelestinorum, Capuccinorum, ac Minorum Discalceatorum de Ispania, et duo Monialium sub regula Sancti Benedicti, Ordinario subiecta. Sub hac Terra Pedemontii adest casale Sancti Potiti, in quo cura animarum exercetur a proprio Parocho. Secunda Terra est Pratae, in qua est Ecclesia Parochialis sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum; in ipsa Terra etiam adest Casale Palearum, cum alia Ecclesia constructa a Civibus ob commoditatem Populi; ego iussi in ea Ecclesia asservari Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, cum oleis infirmorum, tantum ob distantiam ab Ecclesia supradicta Sanctae Mariae Gratiarum et servari autem Statutum inter Cives et Presbyteros dictae Archipresbyteralis Ecclesiae ab tempore fundationis, quae ad unguem servantur; ibi cura animarum exercetur per eundem Archipresbyterum, cum dictum casale cum Terra Pratae unam Communitatem conficit. Tertia Terra est Vallis Pratae, in qua similiter est Ecclesia Archipresbyteralis capax (uti est in Terra Pratae) sub titulo Sanctorum Sebastiani et Rocci; ibi cura animarum exercetur per Archipresbyterum. Quarta Terra est Pratella, quasi penitus destructa, cum unico sacerdote, quamvis antea esset Ecclesia Archipresbyteralis sub titulo Sancti Nicolai; hodie nec ultra quam sex focularia habet, oneribus fiscalibus valde gravata, et cura animarum exercetur per Presbyterum exterum ad id per me destinatum. [196r.] Quinta Terra est Sancti Angeli, quae etiam habet Ecclesiam Archipresbyteralem sub titulo Sanctae Mariae Vallis, cui fuit unita Parochia Sancti Nicolai; ipsa Ecclesia habet etiam sub se aliam Parochiam et Ecclesiam sub titulo Sancti Bartholomei, in qua tamen non asservatur nec Sanctissimum Sacramentum nec Sacramentalia, quamvis cura illius exerceatur per proprium Parochum, dependentem tamen ab Archipresbytero. Sub ipsa Terra adest casale Raviscaninae, in quo Parochialis Ecclesia reperitur sub titulo Sanctae Crucis; ibi cura animarum regitur per proprium Parochum. Sexta Terra est Ailani, in qua Archipresbyteralis Ecclesia est sub titulo Sancti Ioannis Euangelistae, noviter ampliata pro numerositate Populi; ibi cura animaraum exercetur per proprium Archipresbyterum. Septima Terra est Letini, in monte posita, semper frigore austerrima, populo tamen plena, sacerdotibus et clericis abundans sicuti virtutibus; dicta Terra similiter Archipresbyteralem Ecclesiam habet sub titulo Sancti Ioannis Baptistae; ibi cura animarum regitur per Archipresbyterum. Tandem duo alia sunt Casalia, nempe Sancti Gregorii, et Calvisiorum, in quibus cura animarum per proprios Parochos exercetur. De Cetero, Vicarium generalem habeo et foraneos in singulis locis Dioecesis. Festorum dies observari exacte invigilo locaque pia ac eorum bona recte administrari ac etiam Doctrinam Cristianam exerceri ac tandem verbi Dei praedicationes non omitti, specialiter tempore Quadragesimali. Coeteraque, quae ad animarum salutem pertinent, pro posse, servari curo. Synodales Examinatores, et Iudices, etiam in causis Sacrae Inquisitionis, habeo. Hic est status Ecclesiae Alliphanae, Excellentes Patres, quem humillime refero ego Joseph de Lazara, indignus Episcopus, supplicans obsequiosissime EE. VV. benigne respondere super quibus videbitur pro felici statu huius Ecclesiae, cum tranqullitatem et pacem Sanctae Romanae Ecclesiae praecor, et EE. VV. salutem et felicitatem.
Datum Pedemontii die 25 mensis Martii 1700
Indignus Servus Ioseph Episcopus Alliphanus

Page created by Armando Pepe | Storiadellacampania.it © 2019

et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
invidia inter dum contemptim in Tartara taetra
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque

[Lucretius, De rerum natura, lib. V]

CLORI%20Botticelli%20header%203.jpg
The content of this website is licensed under Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) License